BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

Quaestiones ad mentem Pomponati determinatae

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum corpora simplicia

nutriantur?

 

(1) Quaeritur, numquid corpora simplicia nutriantur, et arguitur, quod sic. Et primo habetur auctoritas in textu 43 huius II, ubi Aristoteles concedit ignem nutriri ab aqua. Ergo nutritur.

(2) Item videtur posse nutriri animal, quia materia praeparata qualitative et quantitative immediate potest recipere formam animalis. Ita nutrimentum, quod est simplex, isto modo qualitative et quantitative dispositum poterit nutrire.

(3) Item stat, quod in mixto ignis habeat proportionem maioritatis supra aquam. Ergo nutrietur aqua.

(4) Respondetur ad primum, quod Aristoteles dixit illud tamquam famosum in primo aspectu apparens, non tamen verum, quia, ut habebitur infra in textu commenti 46, nihil proprie nutritur, nisi sit animatum. Et hoc apparet, si bene consideretur id, quod ordinatur in conservationem animati. Nam etsi ignis generet alium ignem et aliud convertatur in ignem, non propter hoc diutius conservatur nec hoc ordinatur in sui conservationem, quia nova ignitio in nova materia non facit ad conservationem prioris ignitionis, quia ex illis non fit unum, sicut nec ex congregatione vel ex cumulo lapidum efficitur unum, sed in animatis bene efficitur unum et ordinatur in conservationem animati. Et in hoc bene dicit sanctus Thomas, quia anima digerit, reapponit, unit et assimulat membro loco dissoluti nutrimentum.

(5) Ad secundum negatur antecedens. Nam in hac re sunt opiniones. Ex una parte sunt Philosophus Averroesque ponentes elementa formaliter remanere in mixto. Et sic animal non potest nutriri corporibus simplicibus neque mixtis imperfectis, sed mixtis perfectis, et non omnibus mixtis perfectis, sed solum his, quae a calore naturali digeruntur, franguntur et decoqui possunt. Nam animal ex lapidibus non nutritur, quia calor illos digerere et frangere non potest. Nam, ut habetur in II De generatione textu commenti 50, omnia quidem nutriuntur ex eisdem, ex quibus sunt. Sed animata sunt mixta perfecta. Ergo nutrimentum eorum debet esse mixtum perfectum.

(6) Tamen, quia nutrimentum debet esse proportionatum formae, ergo, si forma est composita, et nutrimentum debet esse compositum. Sed anima est forma composita. Ergo nutrimentum debet esse compositum et non simplex.

(7) Ex altera parte sunt Albertus, sanctus Thomas, Aegidius, Scotus et plures alii volentes, quod elementa tantum virtualiter remaneant in mixto, et sic videtur sequi, quod corpus simplex praeparatum quantitative et qualitative sit nutrimentum ipsius animalis. Tenent Albertus et sanctus Thomas, quia secundum hos loquor, quod tantum una forma est in composito continente alias eminenter.

(8) Ad tertium concedatur, quod aliquando ignis inexistens in composito agit in aquam, non tamen nutritur, ut dictum est. Continens autem aquam, ne dissolvatur vel resolvatur, est anima.