BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Ars oppositorum

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

B.

De oppositorum involutione

et quadratura.

 

 

I.

Oppositorum involutio ac mutua sumptio quadraturam

quattuorve habitudines gignit.

 

(1) Nam aut duo quaevis opposita in se ipsa suosve orbes convertuntur aut secundum rectam sive diametrum (quae est oppositionis linea) in invicem sive in alterutrum dicuntur. His igitur geminis conversionum modis utrimque duae gignuntur habitudines, quae simul sunt quattuor et quas totam oppositionis involutionem et quadraturam appellamus. Sume etenim deum et creaturam ut opposita ac se spectantia: deum, inquam, ut largientem huic virtutem, eam salvantem et conservantem in esse: Quattuor in eis motus reperies. Extremos scilicet et orbiculares duos: primum dei in se gyrum, secundum creaturae in semet ingressum. Medios itidem et rectos duos, quibus et deus in creaturam convertitur et creatura in deum (recipiendae et substantiae et virtutis causa) intendit. Primi duo motus absoluti sunt, extremi et singulis proprii, ceteri duo complexi medii et in alterutrum commeantes sive communes. Primo enim motu figitur in se ipso deus, secundo creatura sibi ipsi adest. Mediis vero motibus neutrum extremorum in se ipsum, sed in alterum et in suum oppositum utrumque inflectitur: deus scilicet in creaturam et creatura in deum.

 

 

II.

Oppositorum quadraturam eiusdem numeri in sese

involutio et multiplicatio liquido pandit.

 

(2) Sit numerus quicumque ut senarius involvens sese seque multiplicans. Senarius enim se ipso sumptus sextum et tricesimum profert. Dico in ductu et involutione senarii contineri oppositorum quadraturam, id est tantum esse, quod fit ex unius totius senarii in se ductu, quantum (si illum in geminas partes secueris) fiet quaternis ambarum et oppositarum partium ductibus. Nam divido senarium in partes duas, in binarium et quaternarium, quas statuo ut oppositas et contra se sisto diametro distantes. In medio autem ambarum statuo senarium, earum totum. Dico, quod fit ex senario in se, aequum esse ei, quod fit in binario in se, quaternario in se, binario in quattuor et quaternario in binarium. Et haec est oppositionis quadratura: aequa eiusdem numeri involutioni et orbi.

 

 

 

III.

Universa oppositionis quadratura: trinos

tantum orbes involvit ac gignit.

 

(3) Nam duo gignuntur orbes: profectione utriusque oppositi in se ipsum. Collatione vero eorum alterna et mutua reliquus orbis oritur. Quippe ab utroque in aliud medius dumtaxat orbis et arcus profertur, qui simul integrum orbem ac circulum claudunt. Orbis enim unus est, quo deum in se ipsum flectis; alius, quo creaturam in se ipsam; medius cyclus, quo deum convertis in creaturam. Reliquus itidem medius, quo in deum suscipit creatura. Et hi duo hemicycli medium unum totum conflant orbem, quo oppositorum mutuae rationes absolvuntur. Et haec propositio percipiendo divinae trinitatis mysterio non nihil affert praesidii. Sicut enim numerus idem flexus ductusque in se ipsum tres ex necessitate involvit orbes, extremos duos et medium unum, qui ab utrisque extremis proficiscitur, ita et divina substantia in se ipsam ductitata seque involvens orbes tres et personas claudit, extremas duas, quarum secunda manat a prima, et mediam unam, quae ab utraque extremarum pendet.

(4) 

 

 

IV.

In oppositionis quadratura extremae complexiones iisdem coalescunt nominibus,

mediae vero dissimilibus et oppositis nominibus exprimuntur.

 

(5) Ex oppositorum mutuis rationibus et habitudinibus surgunt eorum complexiones quattuor, quarum, quae extremae, similibus nominibus constant, quae vero mediae, dissimilibus et oppositis - ut deus deus, creatura creatura, deus creatura, creatura deus. Hoc enim et in eiusdem numeri multiplicatione contingit. Aut enim binarium volvis binario aut quaternarium quaternario. Et hae extremae sunt simplicesque habitudines et complexiones. Aut denique binarium quaternario volvis aut quaternarium binario. Et hae mediae complexiones dicuntur dissimilium et oppositorum nominum.

 

 

V.

Extremis habitudinibus utrumque oppositorum sistitur in se ipso,

mediis vero ambo commeant ferunturque in alterutrum.

 

(6) Nam complexio haec deus deus deum sistit in se ipso separatque a creatura. Haec itidem creatura creatura creaturam avertit a deo eamque sibi ipsi confert. Haec autem deus creatura deum in creaturam transfert. Suprema vero, scilicet creatura deus, creaturam in deum ductitat, illi copulat inseritque.

 

 

VI.

Extremae complexiones invicem conversae sunt aequipollentes

et consecutivae, pariter et mediae invicem.

 

(7) Nam quod est deum esse in deo est creaturam esse in creatura. Et quod deum esse in creatura id idem est creaturam esse in deo, id est: si deus est in se ipso, et creatura in se ipsa persistit. Et si deus adiungitur adunaturve creaturae, et creatura deo copulatur atque inseritur. Et si seorsum sumis deum a creatura, sumis et creaturam seorsum a deo. Et si deo iungis creaturam, iungis et creaturae deum. Sicut et si deus est in esse, nihil est in non esse. Et si deus in non esse, nihil in esse. Est enim deus ipsum esse, nihil vero non esse. Deus autem et nihil opposita quaedam sunt, itidem et esse et non esse. Convertuntur igitur, aequipollent, seque sequuntur: deum esse et nihil non esse, quae sunt extremae habitudines. Similiter et convertuntur, aequipollent sequunturque: deum non esse et nihil esse, quae sunt rationes et complexiones mediae.