BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Ars oppositorum

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

M.

Quod rursus alterum oppositorum per se,

alterum vero alterius ratione sibi ipsi cohaeret.

 

 

I.

Oppositorum alterum per se est id, quod est sibique constat,

alterum vero dumtaxat alterius ratione sibi ipsi cohaeret.

 

(1) Oppositorum quod praestantius est et alterius origo, per se ipsum id, quod est, est sibique se ipso constat. Quod vero secundum est derivativum et imperfectum, perfectioris ratione sibi ipsi cohaeret deque se ipso haud sui, sed suae originis suique principii medio dicitur et verissime enuntiatur. Ens enim sibi ipsi ente iungitur, itidem et non ens sibi ipsi medio ente alligatur atque cohaeret. Nam et ens est ens et non ens est non ens. Eodemque medio (ipso scilicet esse) utrumque de se ipso dicitur. De non ente autem secundum non esse dicitur et praedicatur ens. Non ens quippe non est ens. Similiter et verum veraciter est verum et falso falsum. Falsum quoque veraciter falsum, falso autem verum. Constant itaque ens et non ens ente. Verum quoque et falsum veritate sibi cohaerent. Et eadem lege in cunctis oppositis perge!

 

 

 

II.

Oppositorum, quod praestantius est,

et suimet et alterius oppositi nexus evadit.

 

(2) In enuntiationibus et propositionibus oppositorum trinitas terminorum et vocum contingit, subiecti scilicet, praedicati et medii. Dicitur enim de subiecto praedicatum sub aliquo medio et utriusque nexu. Enuntiatur autem oppositorum praestantius de se ipso per se ipsum. Eiusque pronuntiationis termini tres sunt iidem. Ut veritas vera est veritas seu veraciter aut in veritate veritas. Ens est ens sive ens ente ens. Quod autem minus est perfectum, de se ipso haud proprio, sed alterius medio enuntiatur. Extrema quidem, subiectum et praedicatum, eadem sunt, medium autem eis est dissonum atque dissimile. Ut non ens est non ens sive non ens ente non ens. Et falsitas est vera falsitas sive veraciter et in veritate falsitas. Haeret enim agglutinative sibi ipsi falsitas veritatis nexu et copula.

 

 

III.

Unde fit, ut oppositorum praestantius sit

se ipso perfectum et trinum.

 

(3) Nam eius de se ipso enuntiatio est trina trinisque terminis et iisdem constat: ex duobus, inquam, extremis et medio. Idem enim est, qui dicitur et praedicatur; idem subiectum, de quo enuntiatur; idem denique totius enuntiationis medium. Ut veritas vera veritas. Est igitur oppositorum praestantius se ipso perfectum et trinum. Etenim trinitas non perfectionis, sed perfectio trinitatis est causa. Imperfectum autem oppositum dissimili medio sibi coniungitur deficitque et a trinitate et a perfectione. Est enim falsitas haudquaquam falsa falsitas, sed vera falsitas. Similiter et affirmatio affirmata affirmatio est et negata negatio. At negatio si affirmatione sumitur, negatio vocatur, si vero negationi comparatur, in affirmationem resolvitur. Est enim affirmata negatio negatio, negata vero negatio est affirmatio.

 

 

 

IV.

Oppositorum aequidistantia perfecto exprimitur,

intersectio vero imperfecto.

 

(4) Haec propositio universalissima est ad omnium oppositorum complendam et absolvendam figuram: Eorum autem aequidistantia sunt lineae aequidistantes sive enuntiationes, quibus utrumque sibi ipsi subest diciturque de se ipso. Intersectiones vero sunt ambae diametri, quibus contrariae et alternae oppositum de opposito enuntiatur. Itaque ad absolvendam duorum quorumcumque oppositorum figuram productis eorum lineis et aequidistantibus et diametris dispositisque secundum lineas ambobus oppositis illinc ut subiectis, hinc ut praedicatis, scribe secundum longitudinem utriusque aequidistantium perfecti oppositi nomen. In utraque vero diametro scribendum abs te est nomen imperfecti, atque hoc pacto absolves enuntiationum media, quibus aut aequidistanter de se ipsis aut intersecte alterum de altero dicuntur. Erunt enim in hunc modum quattuor enuntiationes verae et necessariae. Nam veritas vera est veritas et falsitas vera falsitas. Et rursum veritas falsa falsitas est. Falsitas vero falsa veritas. Et ita in cunctis procede!

 

 

 

V.

Oppositorum aequidistantia de perfecto est enuntianda,

intersectio vero de imperfecto.

 

(5) Haec distat a praecedente sicut praedicatum a medio enuntiationis termino. Nam praecedens de totius enuntiationis copula et medio locuta est. Haec vero de praedicato intendit. De perfecto quippe opposito aequidistantes habitudines dicuntur hoc pacto. Veritas est vera veritas et falsa falsitas. Necessitas est necessaria necessitas et impossibilis impossibilitas. Ceterae autem intersectae comparationes imperfecto congruunt opposito. Est enim falsitas falsa veritas et vera falsitas. Impossibilitas vero impossibilis necessitas et necessaria impossibilitas. Lux clara lux est et obscurae tenebrae, tenebrae vero lucidae tenebrae et obscura lux. Et de ceteris iudicium idem.

 

Veritas

Vera

Veritas

Est

Veritas

Falsa

Falsitas

Est

Falsitas

Vera

Falsitas

Est

Falsitas

Falsa

Veritas

Est

 

 

VI.

Oppositorum perfectum suapte natura et proprietate est immutabile,

imperfectum vero se ipso mutabile et a se ipso divisum.

 

(6) Oppositorum namque perfectum (ut diximus) se ipso sumptum sese restituit. Ut lux lucida lux est, veritas vera veritas, necessitas necessaria necessitas. Est igitur suapte natura et proprietate immutabile et a se ipso indisclusum atque indisiunctum. Imperfectum autem oppositum se ipso demutatur transitque in oppositum. Nam se ipso sumptum haudquaquam sese, sed suum oppositum restituit ac gignit. Falsa etenim falsitas est veritas. Impossibilis impossibilitas necessitas est. Obscurae tenebrae lux. Negata negatio affirmatio. Si autem vis, ut imperfectum sibi constet seque restituat, sumendum illud abs te est et multiplicandum perfecto. Tenebrae nempe clarae tenebrae sunt. Negatio affirmata negatio est. Falsitas vera est falsitas. Est igitur imperfectum oppositum se ipso mobile, inconstans, varium et a se ipso divisum. Iungitur quippe sibi ipsi dissimili copula sibique alieno vinculo et medio agglutinatur.

 

 

VII.

Oppositorum perfectum est et sui et alterius identitas, constantia, status et copula,

imperfectum vero et sui ipsius et perfecti oppositi alteritas est divisio, inconstantia et motus.

 

(7) Nam utrumque oppositorum de se ipso sub perfecti oppositi et ratione et nomine enuntiatur ac dicitur: ut lux lucida lux, tenebrae vero lucidae tenebrae, et rursum ambo contrariae et intersectae sub imperfecti ratione et nomine enuntiantur: ut lux obscurae tenebrae, tenebrae vero obscura lux. Est igitur oppositorum praestantius et sibi ipsi et alteri identitas, constantia, status in se ipso, copula, reliquum vero imperfectum est et sui et praestantioris divisio, alteritas, mutatio, inconstantia et a se ipso separatio. Nam utrumque oppositum ductum in perfecti oppositi nomen gignit restituitque se ipsum. Lux enim et tenebrae ductae in lucem haec tenebras, illa vero lucem gignit. Utraque autem ducta in nomen minus praestantis continuo demutantur proferuntque alteritatem, dissimilitudinem et oppositionem. Restituunt enim non se ipsa, sed sua opposita. Velut si lucem et tenebras ductitaveris in tenebras, in obscuritatem et privationem, tenebris proferes lucem et luce tenebras. Lux enim obscura tenebrae sunt, tenebrae vero obscurae lux.

 

Multiplicantia

Multiplicata

Producta

 

Lux

Lucida

Lux

Est

Tenebrae

Lucidae

Tenebrae

Sunt

Lux

Obscura

Tenebrae

Sunt

Tenebrae

Obscurae

Lux

Sunt

 

Et ex hoc capite apertius considerare licet naturas et proprietates utriusque extremorum oppositorum, quo, inquam, pacto alterum se ipso constet, alterum vero ab altero substantiam recipiat ab eoque derivetur, quas, quia minus praesenti intento congruunt, silentio praeterimus.