BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Ars oppositorum

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

S.

Dedalogia seu variatio

et quadratura oppositorum.

 

 

(1) Idem eidem idem est et opposito oppositum. Oppositum vero eidem est oppositum et opposito idem.

(2) Lux clara lux est et obscurae tenebrae. Tenebrae sunt lux obscura et lucidae tenebrae.

(3) Veritas vera veritas est et falsa falsitas. Falsitas autem falsa veritas et vera falsitas.

(4) Necessitas necessaria necessitas est et impossibilis impossibilitas. Impossibilitas autem impossibilis est necessitas et necessaria impossibilitas.

(5) Affirmatio affirmationis est affirmatio et negationis negatio. Negatio vero negationis affirmatio et affirmationis negatio.

(6) Actus actu actus est et potestate potentia. Potentia vero actu potentia et possibilis actus.

(7) Natura secundum naturam natura est et violenta vis. Vis autem secundum naturam vis et violenta natura.

(8) Principium a primo principium et a fine finis est. Finis autem a principio finis et a fine principium.

(9) Praesens in praesente praesens est, quod erat in praeterito futurum. Praeteritum vero in praesente praeteritum dicitur, quod in praeterito fuit praesens. Futurum denique in praesente futurum est, quod in futuro erit praesens. Ut hodierna dies hodie est hodierna, quae heri crastina dicebatur. Hesterna vero hodie quoque hesterna est, quae heri vocabatur hodierna. Similiter et crastina hodie crastina dicitur, quae cras vocabitur hodierna. Extrema itaque tempora praeteritum futurumque id ipsum, quod sunt, dicuntur ad medium praesens, ad se ipsa vero dicuntur non id, quod sunt, sed id, quod est medium; sunt enim in medio extrema et in extremis medium.

(10) Totum ex toto totum est et ex parte pars. Pars vero totius quidem pars est et partis totum.

(11) Magnum magnitudine magnum est et parvitate exiguum. Parvum vero parvitate magnum et magnitudine exiguum.

(12) Abundans abundantia exsuperat et privatione deficit. Defectus vero abundantia minuitur et privatione abundat.

(13) Eligendi eligenda electio et fuga fugienda. Fugiendi vero vitanda electio et fuga eligenda.

(14) Unitas unica unitas est et plurimus numerus. Numerus vero unicus quidem numerus est et plurima unitas.

(15) Amicitia amoris est amicitia et odii odium, odium vero amoris odium et odii amor.

(16) Primum est a primo primum et a secundo secundum. Ast secundum a secundo est primum et a primo secundum.

(17) Vita est vivens vita et mortua mors. At mors vivens mors est et mortua vita.

(18) Manifestum palam est manifestum et clam occultum. Occultum vero palam occultum et occulto manifestum praedicatur.

(19) Loquens vocem dicit, silentia loquitur. Silens vero silentia fatur, vocem silet.

(20) Plenum plenitudine exuberat, vacuitate carens. Vacuum vero vacuitate plenum et plenitudine vacuum censetur.

(21) Aequale aequali est aequale et inaequali inaequale. Inaequale vero aequali inaequale et inaequali aequale probatur.

(22) Frequens ut plurimum frequens est et rarenter rarum. Rarum vero raro frequens et frequenter rarum.

(23) Si dominus dominatur, servus servit. Si vero dominus servit, servus dominatur.

 

 

Hactenus de simplicibus oppositorum quadraturis!

Quae autem sequuntur, permixtae sunt eorum locutiones et habitudines.

 

(1) Laudabile laude dignum est et vituperio indignum. Vituperabile vero laude indignum et vituperio dignum demonstratur.

(2) Virtus bonis ac studiosis virtus est, malis vero vitium. Ast vitium perditis ac malis virtus est, bonis autem probisque vitium.

(3) Eligunt studiosi ac probi virtutem vitia fugientes. Reprobi autem virtutem devitantes vitia prosequuntur.

(4) Sanctitas sanctis est mundities, quae ab immundis pro labe habetur. Ast macula contaminatis et immundis est ut mundities, quae a sanctis contaminatio reputatur.

(5) Scientia doctis est amica, illitteratis vero et indoctis inimica. Ast ignorantia ignorantibus est amica, quae doctis studiosisque viris est inimica.

 

Accipe, quisquis eris, praesentia dogmata, lector:

Doctrinae oppositae seu logodedaliae.

Omnis namque tibi res una hac arte patescet:

Tam nihil est unum, quod sit inoppositum.

Articula haec diversa parat bis binaque gignit:

Quodlibet in proprium voluit et oppositum.

Nempe deus deus est, nihil est nihil aut deus est nihil.

Aut nihil est deus, hos implicat ista modos.

Claraque lux lux est, tenebrae tenebrae quoque clarae,

lux tenebrae obscurae caecaque lux tenebrae.

Lex eadem est cunctis dispescens omnia quadro.

Volve igitur, confer, perfice, claude gyros!

 

 

 

Artis oppositorum sive dedalogiae finis.

Deo honor, qui (ut facta volunt eloquia)

fecit omnia duo:

unum contra unum.

 

Edita est in aedibus R.IN.C.P. Francisci de Hallevvin, Ambianorum pontificis,

anno ab incarnato deo 1509. 29 Novembris