BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Libellus de nihilo

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

L.

De theologia affirmativa et negativa

 

 

I.

Deus utrovis modo et affirmatione

et negatione nobis (iuxta modulum nostrum)

in tenebris pellucet atque suffulget.

 

(1) Theologia est divina agnitio a nobis aut sensibilibus signis petita aut interna meditatione concepta aut angelica revelatione divinoque spiritu sacris animis infusa. His quippe tribus modis divinae altissimae scientiae efficimur consortes nobisve deus ille summus (corporeis invius oculis) in tenebris revelatur illiusque scintillula interiori nostrae mentis oculo suffulget. Primus autem theologiae divinaeque scientiae modus ceteris duobus inferior et abiectior reperitur. Hoc enim modo mens humana philosophico more ascensuum adminiculo e sensibili mundo in intelligibilem transferri contendit sensibilibusque signis intenta intelligibilium divinarumque rerum coniecturas ex iis elicit. Secundus vero priore absolutior est et gradu uno eminentior. Nam eo ipso consummata mens (ut in libro De intellectu docuimus), quae prius a mundo et sensibilibus rebus species captabat, sui iam compos effecta atque in se recepta, suarum notionum evadit opifex eaque per se meditari sufficit, quorum nullus exstitit prior sensus, quorum nullae sunt species quaeve abdita et interstite caelo dissita a nobis sunt. Et haec theologia secunda philosophia transcendens sive metaphysica nuncupatur, prioris philosophiae finis, eius adminiculo parta atque acquisita. Tertius vero divinae lucis scientiae et irradiationis modus divino quodam animae excessu et exstasi in nobis paratur. Et hic modus ceteris est longe praestantior, quae propheticum sanctarumque animarum felicissimum cum deo congressum arcanamque dei visionem nuncupamus. Primis enim modis duobus animae (velut divino destituto praesidio illiusque lumine orbatae) in sudore et labore vultus sui panem suum spiritalemve escam a mundo infelicis huius tempore exilii emendicare iubentur. Ast tertio et ultimo modo spirante (iuxta sacra eloquia) ubi vult divino spiritu, haud (ut prius) labore proprio neque in dierum fluxu annorumve spatio sacram dei scientiam nobis vindicamus, sed divina sola clementia illustratae hominum mentes momento omnem a sancto spiritu edocentur veritatem, quod priscis apostolis et ingentibus illis Christianae ecclesiae columinibus tam in scientia quam in sermone contigisse sacratissima lectio profitetur. Itaque relictis duobus postremis theologiae divinaeque scientiae modis de prima impraesentiatum theologia loquimur, qua divinus ille radius (ut divus Areopagita testatur) varietate sensibilium carnaliumque velaminum vestitus nobis illucet. Neque enim (ait) possibile est humanae menti ad spiritalem illam caelestium rerum intelligentiam conscendere, nisi ad hanc mortalium rerum similitudinibus formisque ducatur. In hoc autem divinae cognitionis modulo contingunt affirmatio et negatio sectusque est et in affirmativam et in negativam theologiam, ut in sequentibus propositionibus ostendemus.

 

II.

Deus omnium sensibilium ipsiusque nihili et positione et ablatione

insignitur, nunc omnibus investitur, nunc vero cunctis nudatur.

 

(2) Deus non modo intelligibilium et sibi antistantium immediatarumve rerum, sed remotissimarum et maxime dissimilium (ut sensibilium et materiae ipsiusve nihili) nominibus interdum exprimitur. Omnia quippe in deo statuuntur, in quo tamen sunt nulla, omnia illi induntur nomina, qui ineffabilis est, omnibus illum perquirimus, qui est investigabilis et cuius (ut sacer Dionysius ait) nulla exstant vestigia eorum, qui ad secretissimam eius et inviam caliginem penetrarunt. Omnia esse dicitur, qui nihil est eorum, quae subsistunt. Modo ens vocatur, modo non ens. Nunc omnium positionibus investitur, nunc eorum ablationibus nudatur.

 

III.

Assertiva theologia descendens a deo per media

cuncta ad nihil usque pergit.

 

(3) Assertiva theologia a perfectis pergit ad imperfecta, a sublimioribus et potioribus ad inferiora et peiora descendit. Ea namque imprimis deo ascribit, quae suapte natura (ut ait Dionysius) honestiora sunt suamque naturam altius ex humo attollunt. Deinde ex vilioribus etiam materiae partibus haud incongruas illi similitudines effingit. Materia quippe, etsi prope nihil sit non enti vicina et entium extremum ac minimum, tamen (ut sanctus ille ait) ipsa a summo bono nacta substantiam per omnes sui partes atque distinctiones intellectualis decoris quasdam prae se fert imagines, per quas ad spiritales, divinas primitivasque formas possumus ascendere. Et non modo assertiva theologia a deo per cuncta media ad materiam usque et entium extremum devolvitur descenditque, sed et in nihilum usque pertransit ipsiusque nihili nomen deo interdum ascribit, veraciter praedicans ac in mysterio pronuntians nihil esse deum, quem, quid sit, definire est impossibile cuiusve ratio et conceptio nulla est.

 

IV.

Negativa theologia assertivae contranititur a nihilo per

materiam cunctaque media in deum scandens.

 

(4) Assertivae theologiae finis est totius negativae initium. Ad quod enim illa extreme devolvitur, ab hoc ista elevari incipit, quoad claudat inferatque deum. Utriusque theologiae eadem sunt extrema, media eadem. Unica est ambarum linea, qua sibi invicem a deo in nihilum aut a nihilo in deum contranituntur. Quicquid enim est a deo usque ad materiem, ens est et essentiae particeps. Materia vero ultimum est entium ob nimiam a deo distantiam (velut iam senescente substantia) actu non ens et incompleta substantia et ens solum in potentia. Nihil vero subest materiae, ut quod neque actu neque potentia sit ens. Universorum autem rectam lineam et eorum, quae subsistunt, substantialem ordinem septenis entibus claudimus finimusque: deo, angelo, homine, animalibus, plantis, mineralibus et materia, sub qua nihil. Aut enim vi cognitionis praedita sunt omnia aut vivunt aut sunt. Porro oculata et cognoscentia sunt quattuor: deus, angelus, homo, animal. Vivunt autem plantae, mineralia denique subsistunt. Et haec ultima sunt perfecta et stata in actu entia. Nam mixta imperfecta et elementa sub mineralibus clauduntur, utpote quae perfectiorum entium sunt seminaria suapte natura inconstantia citaeque transmutationis. Materia vero neque est neque non est, sed potentia quidem est, actu vero non est.

 

 

V.

Omnia, quae de deo assertiva theologia statuit,

negativa resolvit ac tollit.

 

(5) Assertiva theologia eum, qui cunctis imperitat quive omnia condidit, imprimis ‹deum› appellat theioten omniaque videntem. Deinde angelum sive intellectum. Hinc omnium rationem et causam, dein sensum multa peragrantem. Hinc appellat omnium vitam, postea ut universorum substantiam concelebrat. Postremo ut potentiam, privationem, initium et incohationem omnium eloquitur sive ut omnium subsidentiam veramque basim intelligit ferentem, fulcientem, continentem gestantemque in sese universa. Denique et nihili nomen illi quoque indit ac applicat non ens interdum appellans nihilque esse dicens eum, qui per excellentem essentiam se esse, qui est (apparens in rubo), professus est. Contra vero theologia negativa erigens sese in altum, quicquid affirmativa posuit ac deo intulit, sapienter aufert dicens illum imprimis nihil, non esse, non rerum potentiam, non substantiam ac statum, non vitam neque sensum neque rationem neque intellectum neque denique deum. Divinae siquidem positiones (ut divus Dionysius censet) a summo et primo incohant, ablationes vero divinae ab imis et extremis. Cum enim, inquit, ponimus eum, qui supra omnem positionem est, eius rei significantem affirmationem ponere oportet, quae sibi propinquior sit, cum vero id tollimus, quod omni ablationi eminet, ab his, quae magis ab eo distant, oportet auferre. An vero (ait) deus non magis est vita et bonitas quam aer et lapis, magis non crapulatur et non furit, quam non dicitur et non intelligitur.

 

VI.

Divinae ablationes positionibus sunt ad nostram instructionem

potiores nosque magis ipsi deo inserentes.

 

(6) Nam deus natura simplex est, unus, incompositus, non varius, insensibilis. Divinae autem positiones deum componunt efficiuntque varium, dividuum, sensibilem deum ipsum nobis composite, dividue ac sensibiliter et omnino aliter, quam sit, explicantes. Ablationes vero divinae sublata a deo omni rerum varietate ac naturali velamine purum illum, simplicem, nudum, uti est in altissimis tenebris et eminentissima privatione ac ignoratione nobis insinuant. Rursum divinae positiones nostras mentes quoquo pacto a deo abducunt figuntque eas in alteritate et in creaturis, quae inter deum et nihil numerantur. Nulla etenim est divina positio, quae veraciter sit ipse deus, sed est creaturarum aliquid. Divinae autem ablationes a creaturis traducunt nos in deum ipsique deo altius inserunt ac maxime illi propinquant. Ablationum item finis est deus, ut quae in deo mentem nostram sistunt illique restituunt.

 

VII.

Unde fit, ut verissima et summa theologia sit divina ignoratio,

quae docta ignorantia nuncupatur.

 

(7) Diximus prius aliter a nobis finitum, aliter infinitum comprehendi, intelligi, dignosci. Scimus enim finitum, quia mente illud claudimus, quia illud ratione, numero et mensura finimus quidque quantumque sit, cognoscentes. Infinitum autem haud hoc pacto nobis reseratur atque illucescit. Neque enim id mentem subit nostram aut illi ulla ab intellectu inditur ratio ullave quiditas ac mensura, sed ita infinitum novimus, quod scimus illud esse infinitum, id est non finitum, non mente posse claudi et concipi, nullam eius esse rationem, definitionem, mensuram, quiditatem et scientiam. Itaque verissima et suprema scientia, quam de actu infinito ut de deo consequimur, negatio quaedam est et est ignoratio, qua scimus illud a nobis sciri non posse nosque semper latere, semper esse extra mentem et infinities nostrae mentis exsuperare capacitatem. Si enim credimus illud a nobis sciri, ipsi statim decipimur iudicantes id esse finitum et deprehensum a nobis, quod nullis, neque corporeis neque spiritalibus, terminis arcetur et concluditur. Ubi vero nos eo inferiores esse iudicamus idque brevem et infirmum nostrae mentis intuitum transilire, tum nos illi hac negatione et ignoratione propiores assumus eique magis inserimur et unimur. Verissima igitur, suprema et consummatissima theologia est haec: scire deum sciri non posse, scire illum esse incognoscibilem, inscrutabilem corporeis et mentabilibus oculis impervium, cuncta transcendentem, in tenebris et immensa lucis caligine delitentem, ineffabilem, inintelligibilem, soli denique sibimet ipsi (uti est) praesentem, agnitum, perfectum. Et haec divina ignoratio docta a plerisque ignoratio excellensque scientia vocatur. Nam si quis (inquit sacer Dionysius) conspicatus deum id ipsum, quod vidit, intellexit, non ipsum intuitus est deum, sed eius aliquid ex his, quae in nostram notitiam cadunt. Ceterum ipse eo ipso, quod omnino nesciri neque esse dicitur, et supersubstantialiter est et super omnem mentem atque intelligentiam noscitur, praestansque illa et perfecta ignoratio eius vera cognitio est, qui noscibilibus omnibus eminet. Nam cum quid scimus ex his, quae sunt, simul et illud novimus a nobis sciri. Deus autem nobis ignotus, quem neque scientia neque ratione neque mente complectimur, claudimus, finimus. Scimus tamen et ignorari illum a nobis, atque dumtaxat hactenus divinam scientiam consequimur. Aiebat enim sapientissimus Socrates se quidem nihil scire, unum vero tantum illud scire se professus est se, inquam, nihil scire, quod pro summa sapientia ductitabat. Ita et gnaritudo divinae nostrae ignorationis altissimae sapientiae totiusque divinae cognitionis et supremae theologiae loco a nobis est habenda. Hoc enim pacto magis divinam illam eminentissimam substantiam honoramus atque reveremur sacris negationibus et privationibus illam incognitam et inscrutabilem esse attestantes, praedicantes, efferentes.

 

 

LIBELLUS de nihilo finit.

Gratiae deo multiiugae, qui

de nihilo statuit ad

esse universa. Editus

Anno salutis 1509,

Novembris 26.