BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xlix

Sententia de mundi rebus

―――――

 

Duae sunt causae maximae infelicitatis mortalium ut, cum omnia sint uana et inania, homo quaerit aliquid quod sit plenum et solidum. Et quilibet putat se carere eo solido, aeger sanitate, pauper opibus, orbus filiis, infelix amicis, dumque quaerit et non inuenit cruciatur, sed multo magis inuento: cognoscit enim se 1) deceptum, et aliud quaerit, semper enim aliquid deest. Ideo Augustus se amicis carere, et pudicitia descendentium querebatur. Hi semetipsos decipiunt. Alia est eorum qui putant se scire, quod nesciunt: hi etiam decipiuntur et alios etiam decipunt; alii fingunt atque hi alios decipiunt.

His incommodis accedunt duo alia fortuita: si locis et temporibus uiuas quibus respublica peruersis legibus patitur naufragium. Nam resistere uelle difficillimum est et anxietate plenum, aut stultum prorsus, uitare non minus, aut periculosum: praedia enim et pecuniae publicis 2) subiacent calamitatibus. Aliud fortuitum fluctuatio sub qua breuitas uitae continetur, ideo plerique in labore suo et lucro alieno commoriuntur 3).

Difficilia ergo haec omnibus, difficillima senibus et parum cautis, impossibilia inexpertis 4) uel non aduertentibus, fiuntque deteriora aliena stultitia quae, cum fuerit cum ignorantia finis, efficit improbos sibi et aliis etiam deteriores 5). Propterea 6) aliqui societatibus se adiungunt, aliis id primum proponendum Deus et mors, ille ut qui non fallat, illa ut quae suprema sit malorum cogatque nos 7) alia contemnere, certa et malis finem impositura. Secundum, ut pluribus innitaris 8) ne, si unum pereat, aut cadas, aut seruus tuorum efficiaris. Tertium, ut non res a quantitate sed qualitate iudices 9), parua enim magnorum initia magnis, natura minoribus, sunt anteferenda. Cumque pluribus indigeas, nec omnia ad calcem homini deducere liceat, nulli debemus immoderate incumbere, sed ad 10) metam necessitatis ac securitatis. Ergo nec aequaliter sed iuxta proportionem, uelut uirtuti ut quae nullo indigeat et opibus quae omnibus auxilientur. Sextum, educatio plurimum potest in pueris, sed si nil horum profuerit, ut sint natura mali et stulti, ac ob libertatem contumaces, quin etiam adulti iam et ignaui, et unus tantum, et tu etiam senex, hoc est summum malorum, si addas paupertatem, aut lites, aut dispersum patrimonium, aut mala tempora, quae omnia mihi nunc adsunt praeter hoc ultimum. Tunc, dico, praeter reliqua dicta, adsunt auxilia: unum 11) ut consideres si non haberes, magis careres, alterum ut approperes Scipionem inuenire ex tuis, ut nurum, aut agnatum; in hoc non oportet 12) demum errare, inde totus negotio, tanquam renatus post tot stultitias, incumbas.

Ergo ut breuiter concludam, cum nunc omnia sint exigua et inania, quicquid etiam in actionibus quae relinquuntur uersatur, postmodum adeo ex momentaneis pendet, tum praecipue in nobis, cum aliis multis exemplis hoc uno declarato. Anno MDLXII 13), XVI Calendas ni fallor Nouembris, dum Mediolani essem, iturusque Bononiam, antea circiter dies sex, ex ligula qua caligas thoraci alligabam, aurichalcea cuspis exciderat. Id eo magis neglectum, quo magis premebar negotiis 14). Et tamen erant ligularum fasciculi sex quos deferre destinaueram Bononiam, empti pridie quam cuspis excidisset. Die et hora qua discedere (imo ipso momento quo 15) carpentum ascendo) meiere et ex more quasi 16) uelle coepi; peracto negotio, dum uolo nectere ligulam, impedior, quapropter pertaesus incommodi, uado ad tabernas quae circa domum meam erant, emptum (tres enim prope, ni fallor, fuere), nullibi inuenio. Haesitans igitur quid agerem, recordor fasciculorum, peto clauem a genero 17), reddit, aperio arcam, quae artificio Germanico difficillime 18) aperiebatur, uideo fasciculos, et ecce 19) statim animaduerto librorum omnium a me conscriptorum aceruos ibi reconditos, ut postmodum discedens mecum omnes simul asportarem.

«Obstupui steteruntque comae et uox faucibus haesit.»

Assumpsi illos, detuli mecum, profiteri coepi; initio Decembris litterae aduenere, noctu fractam capsam, quidquid erat intus asportatum. Si ligula non fuisset, profiteri non poteram, excideram munere 20), mendicassem, tot monumenta perierant, ex tristitia breui obiissem, atque id ex momento pependit. O humanam conditionem, aut miseriam!

Vt uero hominum mores dignoscas, disciplinarum cultum 21) et perfectionem, ex natura, lege et consuetudine percipies. Rudes igitur simplices sunt, et pertinaces unde circa extrema uersantur, et ubi boni optimi, non enim peruertuntur, ubi mali pessimi, non enim ratione uincuntur nec persuasione mouentur; circa Venerem ergo nefandi, et ingluuiem turpes; in ira saeui praecipue pauperes ob auaritiam, diuites ob ambitionem; inertes autem et rudes, inuidi sunt, et tales maligni. Auari etiam: qui sub tyrannis 22) degunt, potentes in rapiendo aliena, pauperes in retinendo propria; ubi auaritia neque amor, nec fides, nec misericordia; audacia ab ira facit crudeles; inertia facit sordidos, praecipue gulae ac libidini iuncta; laboriosi necessitate aut consuetudine fiunt, et a siccitate ingeniosi: si legibus a disciplinis interdicantur, et honos sit operibus, ambitioque 23) locum habeat, ut si ab optimatibus regantur, industria artium et artificiosorum operum imminent et maxime si regio uarietate floreat. In republica uel ubi opes quaeruntur honori neutro modo consulitur.

Adduxi rerum exemplum, nunc subiiciam quale millies accidit. Ridebis et tamen tanti solum aduenit mors et uita. Accidit autem hodie, id est IV Calendas Maias anni MDLXXVI. Vado ad forum, dum uolo gemmarium conuenire per angustam uiam; dico aurigae 24), torpido uiro, ut eat ad Altouitorum 25) campum. Ille dicit iturum, et aliud intelligit, eoque se confert. Regredior, non inuenio, suspicor isse ad campum custodis arcis, eo me confero, onustus pannis, quia carpento antea uectus eram, inter eundum 26) occurro Vincentio Bononiensi musico et amico meo, animaduertit me non habere carpentum; accedo, sed aurigam non inuenio. Ibi statim me sollicitudo maxima inuadit, nam per pontem rursus regrediendum erat, cum lassitudine, ieiunio, sudore confectus essem. Poteram impetrare carpentum a domino, sed et huic multa obstabant pericula. Deo me commendo, cogito prudentia et patientia opus esse. Regredior sed hac mente ut omnino nec delassarer 27) nec conquiescerem, sed in fine pontis ad Altouitum me confero sub specie querendi de permutatione Neapolitana pecuniarum, quam scire cupiebam, et ita sedeo. Ille me sponte docet, aduenit dominus, ego ob id statim abeo, uideo in campo aurigam, monitus enim fuerat ab amico cui occurreram, ascendo carpentum, dubius an irem propter ieiunium, in crumena inuenio tria grana zibibi, itaque omnia tuto perfeci, et etiam cum uoluptate. Hic uides quot occurrerunt momentanea: Vincentius, inde illius et aurigae, consilium de adeundo trapezitam 28), ille uacuus tum curis, transitus domini, ex quo exitus meus e domo, quo occurri aurigae, et grana illa uuae Creticae; ut fuerint septem, quorum singulum si uel anticipasset uel distulisset quantum proferre uix duo uerba liceret, aut perdidisset me, aut incommoda et molestiam maximam attulisset. Non nego et aliis talia quandoque accidere consuesse 29), sed nec adeo momentanea, nec periculis magnis plena, aut maximis inuoluta difficultatibus, quae illi non animaduertunt.

 

――――――――

 

1) non inuenit cruciatur, sed multo magis inuento: cognoscit enim se NSD : non inuenit Inuento cognoscit se M. 

2) praedia enim et pecuniae publicis NSD : praedia uincula: pecunia periculum et diffcultas et publicis M. 

3) commoriuntur. Diffcilia ergo NSD : commoriuntur et haec est summa rerum, et communis omnibus licet spetie magnitudinis retia immitentur. Hae enim non sunt nisi unicus oculus: rete tamen pulchra res uidetur, et utilis etiam, sed alii idem agunt per laqueos aut hamos. Diffcilia ergo M. 

4) inexpertis NSD : in expertis M. 

5) effcit improbos sibi et aliis etiam deteriores MD : effcit improbos sibi, et aliis etiam deteriores NS. 

6) propterea MNS : proptera D. 

7) nos NSD : nostram M. 

8) non innitaris NSD : non inritaris M. 

9) iudices NSD : Iudices M. 

10) sed ad NSD : sed et ad M. 

11) unum ut consideres NSD : unum (quoniam consuetudo obstat legibus Epiduariis et tempora Romanis) ut consideres M. 

12) oportet NSD : opportet D. 

13) MDXLII D : MDXII MNS. 

14) Id eo magis neglectum, quo magis premebar negotiis NSD : id tam maiori incommodo eoque magis neglectum, quominus praemebat negotiis M. 

15) quo NSD : omisit M. 

16) ex more quasi : (ex more quasi) M. 

17) a genero NSD : a genero: dubitabam enim cum iam antea abiisset, uel adhuc abesse, uel clauem domi reliquisse; neutrum contingerat M. 

18) difficillime MN : difficille S, difficile D. 

19) ecce MNS : esse D. 

20) munere NSD : muneri M. 

21) cultum NSD : cultus M. 

22) maligni. Auari etiam: qui sub tyrannis : maligni. Auari etiam qui sub tyrannis MD maligni, auari etiam. Qui sub tyrannis... NS. 

23) operibus, ambitioque NSD : operibus ut liberi ambitioque M. 

24) aurigae MNS : aurigo D. 

25) Altouitorum MD : Altouitarum NS. 

26) eundum NSD : eum dum M. 

27) delassarer D : delassaret NS : delassare(?) M (??). 

28) trapezitam NSD : trapehitam M. 

29) consuesse MND : consueuisse S.