BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt li

In quibus me deficere sentiam

―――――

 

Sero sapiunt Phryges; impossibile non errare, sed multum errare necesse est eos, qui uoluptatibus inseruire uolunt. Maximus ergo error fuit in filiorum educatione, nam plurimum potest educatio, sed carui mediis: filiis prudentibus, fratribus, sororibus, coniunctis, amicis, opibus, potentia, fidis ministris; at poteram eligere, si uoluissem parcere 1) tot scriptis, uim inferre naturae, et a uoluptatibus 2) temperare, in amicitia excolenda diligentior esse, expectare Senatus Bononiensis decreta, et ut profuit non rogasse, quanto plus non urgere, plus potest occasio in huiusmodi, cum aemuli aduersantur et tibi amicorum non par est potentia. Nec ludum latrunculorum adeo damno, sed sententiae Horatii magis adhaereo:

Vixi. Cras uel atra

Nube polum Pater occupato.

Adde: modo futuris commodis non obsit. At ego praeter id, ut essem in cibo continens et in conuersatione decorem seruarem, minus mentem ac studium adhibui. Itaque parum erat, si septem elementa in cunctis actionibus obseruassem, cui bono? Et quamquam studiis litterarum immodice addictus, profuisset eadem constantia etiam in caeteris negotiis, ut prior non esset adeo admirationi. Nimis satis fuit defuisse tot, memoriam, linguam Latinam per adolescentiam, ualetudinem integram, amicos et familiam utilem, in uenereis robur per longum tempus, gratiam quamdam ac uenustatem, filios 3) uel saltem communis prudentiae participes. Contra affluisse cor timidum, lites etiam longas, parentes morosos, tempora bellis atque haeresibus turbulenta. –Sed inuentis tot poteras teipsum iuuare. –Veritas nulli obesse debet, quae ab aliis inuenta sunt pleraque falsa inueni, aut ego non intellexi, unde etiam reliquorum usus inutilis fuit; inuenta a me utiliora sed sera, ut si licuisset quae habui post, tempestiue inuenire, aut quae ab aliis quaesita sunt, tempestiue mihi cognita esse, forsan non adeo laborarem.

Nihilominus adhuc tanta supersunt, ut si alius haberet, felicem se existimaret: scientia tot rerum, stirps intacta, licet oblaesa, libri editi, tot edendi, nomen, ordines, opes honestae, amici potentes, arcana, et, quod optimum est, Dei ueneratio. Sed, ut dixi, neque uni cuncta adesse possunt, nec in omni genere exuperare, nec, si ualde exuperet in uno etiam tantum, uel in illo perfectus esse. Quid ergo est quod requiras in me omni hominum generi denegatum? uel quod admireris errores admissos a me cum omnes etiam alii aberrent?

 

――――――――

 

1) parcere MNS : parere D. 

2) uoluptatibus MNS : uoluptatitbus D. 

3) filios NSD : filii M.