|
|
-
- M W R I A S E G K W M I O N
I D E S T :
S T U L T I T I A E L A U S
D E S I D E R I I E R A S M I
R O T E R O D A M I
D E C L A M A T I O
_______________________________
- 20.
- Porro quod de amicitia dictum est, id multo magis de coniugio
sentiendum, quod quidem nihil est aliud, quam individua vitae coniunctio. Deum
immortalem! quae non divortia, aut etiam divortiis deteriora passim acciderent,
nisi viri foeminaeque domestica consuetudo, per adulationem, per iocum, per
facilitatem, errorem, dissimulationem, meum utique satellitium, fulciretur
alereturque? Papae, quam pauca coirent matrimonia, si sponsus prudenter
exquireret, quos lusus delicata illa sicuti videtur, ac pudens virguncula iam
multo ante nuptias luserit? Tum quanto pauciora cohaererent inita, nisi
plurima uxorum facta per viri vel negligentiam, vel stuporem laterent? Atque
haec quidem merito stultitiae tribuuntur, verum ea interim praestat, ut marito
iucunda sit uxor, uxori iucundus maritus, ut tranquilla domus, ut maneat
affinitas. Ridetur, cuculus, curruca, et quid non vocatur, cum moechae lacrymas
labellis exsorbet. At quanto felicius, sic errare quam zelotypiae diligentia
cum sese conficere, tum omnia miscere tragaediis?
- 21.
- In summa usque adeo nulla societas, nulla vitae coniunctio sine me vel
iucunda, vel stabilis esse potest, ut nec populus Principem, nec servum herus,
nec heram pedissequa, nec discipulum praeceptor, nec amicus amicum, nec maritum
uxor, nec locator conductorem, nec contubernalis contubernalem, nec convictor
convictorem diutius ferat, nisi vicissim inter sese nunc errent, nunc
adulentur, nunc prudentes conniveant, nunc aliquo stultitiae melle sese
deliniant. Iam haec scio videri maxima, sed audietis maiora.
- 22.
- Quaeso num quemquam amabit, qui ipse semet oderit? Num cum alio
concordabit, qui secum ipse dissidet? Num ulli voluptatem adferet, qui sibimet
ipsi sit gravis ac molestus? Istud, opinor, nemo dixerit, nisi qui sit ipsa
stultior Stultitia. Atqui si me excluseris, adeo nemo poterit alterum ferre, ut
ipse etiam sibi quisque puteat, sua cuique sordeant, sibi quisque sit invisus.
Quandoquidem id mali natura, non paucis in rebus noverca magis quam parens,
mortalium ingeniis insevit, praecipue paulo cordatiorum, ut sui quemque
poeniteat. admiretur aliena. Quo fit ut omnes dotes, omnis elegantia decorque
vitae vitietur, pereatque. Quid enim proderit forma, praecipuum Deorum
immortalium munus, si putiditatis vitio contaminetur? Quid iuventa, si senilis
tristitiae fermento corrumpatur? Denique quid in omni vitae munere vel tecum,
vel apud alios acturus es cum decoro (est enim non artis modo, verum etiam
omnis actionis caput, decere quod agas) nisi adsit dextra haec Philautia, quae
mihi merito germanae est vice? Adeo strenue meas ubique partes agit. Quid autem
aeque stultum, atque tibi ipsi placere? te ipsum admirari? At rursum quid
venustum, quid gratiosum, quid non indecorum erit, quod agas, ipse tibi
displicens? Tolle hoc vitae condimentum et protinus frigebit cum sua actione
Orator, nulli placebit cum suis numeris Musicus, explodetur cum sua
gesticulatione Histrio, ridebitur una suis cum Musis Poeta, sordebit cum arte
Pictor, esuriet cum pharmacis Medicus. Postremo pro Nireo Thersites, pro Phaone
Nestor, pro Minerva suslls, pro facundo infans, pro urbano rusticus videberis.
In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula
quapiam sibi prius commendetur, quam aliis possit esse commendatus. Denique cum
praecipua felicitatis pars sit, ut quod sis, esse velis, nimirum totum hoc
praestat compendio mea Philautia, ut neminem suae formae, neminem sui ingenii,
neminem generis, neminem loci, neminem instituti, nemiminem patriae poeniteat,
adeo, ut nec Irlandus cum Italo, nec Thrax cum Atheniensi, nec Scytha cum
Insulis Fortunatis cupiat permutare. Et o singularem naturae sollicitudinem, ut
in tanta rerum varietate paria fecit omnia. Ubi dotibus suis nonnihil detraxit,
ibi plusculum Philautiae solet addere, quamquam hoc ipsum stulte profecto dixi,
cum haec ipsa dos sit vel maxima. Ut ne dicam interim, nullum egregium facinus
adiri, nisi meo impulsu, nullas egregias artes, nisi me auctore fuisse
repertas.
- 23.
- An non omnium laudatorum facinorum seges ac fons est bellum? Porro quid
stultius, quam ob causas, nescio quas, certamen eiusmodi suscipere, unde pars
utraque semper plus aufert incommodi quam boni? Nam eorum qui cadunt, veluti
Megarensium oudeiV logoV. Dein cum iam utrimque constitere ferratae
acies, et rauco crepuerunt cornua cantu, quis, oro, Sapientum istorum usus, qui
studiis exhausti, vix tenui frigidoque sanguine spiritum ducunt, crassis ac
pinguibus opus est, quibus quam plurimum adsit audaciae, mentis quam minimum.
Nisi si quis Demosthenem militem malit, qui Archilochi sequutus consilium, vix
conspectis hostibus, abiecto clypeo fugit tam ignavus miles, quam orator
sapiens. Sed consilium, inquiunt, in bellis plurimum habet momenti. Equidem
fateor in duce, verum id quidem militare, non philosophicum, alioqui parasitis,
lenonibus, latronibus, sicariis, agricolis, stupidis, obaeratis, et huiusmodi
mortalium fece res tam praeclara geritur, non Philosophis lucernariis.
- 24.
- Qui quidem quam sint ad omnem vitae usum inutiles, vel Socrates ipse unus
Apollinis oraculo sapiens, sed minime sapienter iudicatus, documento esse
potest, qui nescio quid publice conatus agere, summo cum omnium risu discessit.
Quamquam viris in hoc non usquequaque desipit, quod sapientis cognomen non
agnoscit, atque ipsi Deo rescribit, quodque censet sapienti a Republica
tractanda abstinendum esse, nisi quod potius monere debuerat, a sapientia
temperandum ei, qui velit in hominum haberi numero. Deinde quid eumdem
accusatum ad cicutam bibendam adegit, nisi sapientia? Nam dum nubes et ideas
philosophatur, dum pulicis pedes metitur, dum culicum vocem miratur, quae ad
vitam communem attinent, non didicit. Sed adest praeceptori de capite
periclitanti discipulus Plato, egregius, scilicet, patronus, qui turbae
strepitu offensus, vix dimidiatam illam periodum pronunciare potuit. Iam quid
dicam de Theophrasto? qui progressus in concionem, repente obmutuit, perinde
quasi lupo conspecto. Qui militem animasset in bello? Isocrates ob ingenii
timiditatem nec hiscere umquam est ausus. M. Tullius eloquentiae Romanae
parens, semper indecora trepidatione, perinde quasi puer singultiens, exordiri
consuevit: Idque Fabius interpretatur cordati oratoris et periculum
intelligentis argumentuml. Verum cum hoc dicit, an non palam fatetur sapientiam
obstare ad rem probe gerendam? Quid isti facient, cum res ferro geritur, qui
tum metu exanimantur, cum nudis verbis est decertandum? Et post haec
celebratur, si Diis placet, praeclara illa Platonis sententia, beatas fore
respublicas, si aut imperent philosophi, aut philosophentur Imperatores. Imo si
consules historicos, reperies, nimirum, nullos reipublicae pestilentiores
fuisse Principes, quam si quando in philosophastrum aliquem aut litteris
addictum inciderit imperium. Cuius rei satis, opinor, faciunt fidem Catones,
quorum alter insanis delationibus reipublicae tranquillitatem vexavit, alter
libertatem Populi Romani, dum nimium sapienter vindicat, funditus subvertit.
Adde his Brutos, Cassios, Gracchos, ac Ciceronem etiam ipsum, qui non minus
pestilens fuit Romanorum Reipublicae, quam Demosthenes Atheniensium. Porro
Marcus Antoninus ut donemus bonum Imperatorem fuisse, iam id ipsum extorquere
possim, fuit enim hoc ipso nomine gravis, atque invisus civibus, quod tam
philosophus esset . Sed tamen ut donemus fuisse bonum, at certe pestilentior
fuit Reipublicae tali relicto filio, quam fuerat sua administratione salutaris.
Quandoquidem solet hoc hominum genus, qui se sapientiae studio dediderunt, cum
caeteris in rebus, tum praecipue in liberis propagandis infelicissimum esse,
providente opinor natura, ne malum hoc sapientiae inter mortales latius serpat.
Itaque Ciceroni degenerem fuisse filium constat, et sapiens ille Socrates
liberos habuit matri similiores quam patri, ut non omnino pessime scripsit
quidam, id est, stultos.
- 25.
- Sed utcumque ferendum si tantum ad publica munia forent onoi proV
luran, nisi ad omnem prorsus vitae functionem nihil essent dexteriores. Ad
convivium adhibe sapientem, aut tristi silentio, aut molestis quaestiunculis
obturbabit. Ad chorum advoca, camelum saltare dices. Ad publicos ludos trahe,
ipso vultu populi voluptatibus obstabit et cogetur e theatro migrare sapiens
Cato, quandoquidem supercilium non potest ponere. In colloquium inciderit,
repente lupus in fabula. Si quid emendum, si contrahendum, breviter, si quid
eorum agendum, sine quibus haec quotidiana vita transigi non potest, stipiteml
dicas sapientem istum, non hominem. Usque adeo neque sibi, neque patriae, neque
suis usquam usui esse potest, propterea quod communium rerum sit imperitus, et
a populari opinione, vulgaribusque institutis longe lateque discrepet. Qua
quidem ex re odium quoque consequatur necessum est, nimirum, ob tantam vitae
atque animorum dissimilitudinem. Quid enim omnino geritur inter mortales non
stultitiae plenum, idque a stultis, et apud stultos? Quod si quis unus
universis velit obstrepere, huic ego suaserim, ut Timonem imitatus, in
solitudinem aliquam demigret, atque ibi solus sua fruatur sapientia.
- 26.
- Verum ut ad id quod institueram, revertar: quae vis saxeos, quernos, et
agrestes illos homines in civitatem coegit, nisi adulatio? Nihil enim aliud
significat illa Amphionis et Orpheil cithara. Quae res plebem Romanam iam
extrema molientem, in concordiam civitatis revocavit? Num oratio philosophica?
Minime. Imo ridiculus ac puerilis apologus de ventre, reliquisque corporis
membris confictus. Idem valuit Themistoclis apologus consimilis de vulpe et
ericio. Quae Sapientis oratio tantumdem potuisset, quantum commentitia illa
cerva Sertorii potuit quantum Laconis illius de duobus canibus deque vellendis
equinae caudae pilis ridendum commentum? Ut ne quid dicam de Minoe, deque Numa,
quorum uterque fabulosis inventis stultam multitudinem rexit. Huiusmodi nugis
commovetur ingens ac potens illa bellua, populus.
- 27.
- At rursum, quae civitas umquam Platonis, aut Aristotelis leges, aut
Socratis dogmata recepit? Tum autem quae res Deciis persuasit, ut ultro sese
Diis Manibus devoverent? Quod Q. Curtium in specum traxit, nisi inanis gloria,
dulcissima quaedam Siren, sed mirum quam a Sapientibus istis damnata? Quid
enim stultius, inquiunt, quam supplicem candidatum blandiri populo, congiariis
favorem emere, venari tot stultorum applausus, acclamationibus sibi placere, in
triumpho veluti signum aliquod populo spectandum circumferri, aeneum in foro
stare? Adde his nominum et cognominum adoptiones. Adde divinos honores,
homuncioni exhibitos, adde publicis cerimoniis in Deos relatos etiam
sceleratissimos tyrannos. Stultissima sunt haec, et ad quae ridenda non unus
sufficiat Democritus. Quis negat? Atqui hoc fonte nata sunt fortium Heroum
facinora, quae tot eloquentium virorum litteris in coelum tolluntur. Haec
stultitia parit civitates, hac constant imperia, magistratus, religio,
consilia, iudicia, nec aliud omnino est vita humana, quam stultitiae lusus
quidam.
- 28.
- Iam vero ut de artibus dicam, quid tandem mortalium ingenia ad excogitandas
prodendasque posteris, tot egregias, ut putant disciplinas excitavit, nisi
gloriae sitis? Tantis vigiliis, tantis sudoribus, famam, nescio quam, qua
nihil esse potest inanius, redimendam putarunt homines vere stultissimi. Sed
interim Stultitiae tot iam egregia vitae commoda debetis, quodque est longe
dulcissimum, aliena fruimini insania.
- 29.
- Ergo posteaquam mihi fortitudinis et industriae laudem vindicavi, quid si
prudentiae quoque vindicem? Sed dixerit aliquis eadem opera ignem aquae
misceas, licebit. Verum hoc quoque successurum, arbitror, si vos modo, quod
antehac fecistis, auribus atque animis favebitis. Principio si rerum usu
constat prudentia, in utrum magis competet eius cognominis honos, in sapientem,
qui partim ob pudorem, partim ob animi timiditatem nihil aggreditur, an in
stultum, quem neque pudor quo vacat, neque periculum, quod non perpendit, ab
ulla re deterret? Sapiens ad libros Veterum confugit, atque hinc meras vocum
argutias ediscit. Stultus adeundis cominusque periclitandis rebus, veram, ni
fallor, prudentiam colligit. Id quod vidisse videtur Homerus, etiamsi caecus,
cum ait recJen de te nhpioV egnw. Sunt enim duo praecipua
ad cognitionem rerum parandam obstacula, pudor qui fumum offundit animo, et
metus, qui ostenso periculo, dehortatur ab adeundis facinoribus. At his
magnifice liberat Stultitia. Pauci mortales intelligunt ad quam multas alias
quoque commoditates conducat, numquam pudescere, et nihil non audere. Quod si
prudentiam accipere malunt eam quae rerum iudicio constat, audite obsecro, quam
procul absint ab hac, qui hoc nomine sese venditant. Principio constat res
omneis humanas, velut Alcibiadis Silenos, binas habere facies nimium inter sese
dissimiles. Adeo ut quod prima, ut aiunt, fronte mors est, si interius
inspicias, vita sit: contra quod vita, mors: quod formosum, deforme: quod
opulentum, id pauperrimum: quod infame, gloriosum: quod doctum, indoctum: quod
robustum, imbecille: quod generosum, ignobile: quod laetum, triste: quod
prosperum, adversum: quod amicum, inimicum: quod salutare, noxium: breviter,
omnia repente versa reperies, si Silenum aperueris. Id si cui forte nimis
philosophice dictum videtur, age pinguiore, quemadmodum dici solet, Minerva,
planius faciam. Quis Regem non et opulentum, et dominum fatetur? Atqui nullis
animi bonis instructus est, atqui nihil illi satis est, iam videlicet
pauperrimus est. Tum animum habet plurimis addictum vitiis, iam turpiter servus
est. Ad eumdem modum in caeteris quoque philosophari liceret. Sed hoc exempli
vice posuisse satis sit. At quorsum haec? inquiet aliquis. Audite quo rem
deducamus . Si quis histrionibus in scena fabulam agentibus personas detrahere
conetur, ac spectatoribus veras nativasque facies ostenderel, nonne is fabulam
omnem perverterit, dignusque habeatur, quem omnes e theatro velut lymphatum
saxis eiiciant? Exorietur autem repente nova rerum species, ut qui modo
mulier, nunc vir: qui modo iuvenis, mox senex: qui paulo ante Rex, subito Dama:
qui modo Deus, repente homunculus appareat. Verum eum errorem tollere, est
fabulam omnem perturbare. Illud ipsum figmentum et fucus est, quod spectatorum
oculos detinet. Porro mortalium vita omnis quid aliud est, quam fabula
quaepiam, in qua alii aliis obtecti personis procedunt, aguntque suas quisque
partes, donec choragus educat e proscenio? Qui saepe tamen eumdem diverso
cultu prodire iubet, ut qui modo Regem purpuratum egerat, nunc servulum
pannosum gerat. Adumbrata quidem omnia, sed haec fabula non aliter agitur. Hic
si mihi sapiens aliquis coelo delapsus subito exoriatur, clamitetque hunc quem
omnes ut Deum ac dominum suspiciunt, nec hominum esse, quod pecudum ritu
ducatur affectibus, servum esse infimum, quod tam multis, tamque foedis dominis
sponte serviat. Rursum alium, qui parentem exstinctum luget, ridere iubeat,
quod iam demum ille vivere coeperit, cum alioqui vita haec nihil aliud sit quam
mors quaedam. Porro alium stemmatis gloriantem, ignobilem ac nothum appellet,
quod a virtute longe absit, quae sola nobilitatis sit fons, adque eumdem modum
de caeteris omnibus loquatur, quaeso, quid is aliud egerit, nisi ut demens ac
furiosus omnibus esse videatur? Ut nihil est stultius praepostera sapientia,
ita perversa prudentia nihil imprudentius. Siquidem perverse facit, qui sese
non accommodet rebus praesentibus, foroque nolit uti, nec saltem legis illius
convivialis meminerit, h piJi, h apiJi, postuletque ut
fabula iam non sit fabula. Contra, vere prudentis est, cum sis mortalis, nihil
ultra sortem sapere velle, cumque universa hominum multitudine vel connivere
libenter, vel comiter errare. At istud ipsum, inquiunt, stultitiae est. Haud
equidem inficias iverim, modo fateantur illi vicissim hoc esse, vitae fabulam
agere.
- 30.
- Caeterum illud, o Dii immortales ! eloquarne, an sileam? Cur autem sileam,
cum sit vero verius? Sed praestiterit fortassis in re tanta, Musas ex Helicone
accersere, quas Poetae saepius ob meras nugas advocare solent. Adeste igitur
paulisper, Iovis filiae, dum ostendo nec ad egregiam illam sapientiam, ac
felicitatis, ut ipsi vocant arcem, aditum esse cuiquam, nisi STULTITIA duce.
Iam primum illud in confesso est, affectus omnes ad Stultitiam pertinere.
Quandoquidem hac nota a stulto sapientem discernunt, quod illum affectus, hunc
ratio temperat. Eoque Stoici perturbationes omnes ceu morbos a sapiente
semovent, verum affectus isti non solum paedagogorum vice funguntur ad
sapientiae portum properantibus, verum etiam in omni virtutis functione, ceu
calcaria stimulique quidam adesse solent, velut ad bene agendum exhortatores.
Quamquam hic fortiter reclamat bis Stoicus Seneca, qui prorsum omnem affectum
adimit sapienti. Verum cum id facit, iam ne hominem quidem relinquit, sed novum
potius Deum quemdam dhmiourgei, qui nusquam nec exstitit umquam,
nec exstabit: imo ut apertius dicam, marmoreum hominis simulacrum constituit,
stupidum, et ab omni prorsus humano sensu alienum. Proinde, si libet, ipsi suo
sapiente fruantur, citraque rivalem ament licet, cumque eo vel in civitate
Platonis, vel si malint, in idearum regione, vel in Tantaliis inhabitent
hortis. Quis enim non istiusmodi hominem ceu portentum ac spectrum fugitet
horreatque, qui ad omnes naturae sensus obsurduerit, qui nullis sit affectibus,
nec amor,e, nec misericordia magis commoveatur, quam si dura silex, aut stet
Marpesia cautes, quem nihil fugiat, qui nihil erret, sed ceu Lynceus quispiam
nihil non perspiciat, nihil non ad amussim perpendat, nihil ignoscat, qui solus
se ipso sit contentus, solus dives, solus sanus, solus rex, solus liber,
breviter, omnia solus, sed suo solius iudicio, qui nullum moretur amicum, ipse
amicus nemini, qui Diis quoque ipsis non dubitet mandare laqueum, qui quidquid
in omni vita geritur, velut insanum damnet, rideatque? Atqui huiusmodi animal
est absolutus ille sapiens. Quaeso, si res agatur suffragiis, quae civitas
istiusmodi magistratum sibi velit, aut quis exercitus talem optet ducem? imo
quae mulier id genus maritum, quis convivator eiusmodi convivam, quis servus
talibus moribus domnium vel optet, vel ferat? Quis autem non malit vel unum
quemvis de media stultissimorum hominum plebe, qui stultus stultis vel imperare
possit, vel parere, qui sui similibus placeat, sed quam plurimis, qui comis sit
in uxorem, iucundus amicis, bellus conviva, convictor facilis, postremo qui
nihil humani a se alienum putet? Sed me quidem iam dudum istius sapientis
piget. Quare ad reliqua commoda sese recipiat oratio.
- 31.
- Agedum, si quis velut e sublimi specula circumspiciat, ita ut Iovem Poetae
facere praedicant, quot calamitatibus hominum vita sit obnoxia, quam misera,
quam sordida nativitas, quam laboriosa educatio, quot iniuriis exposita
pueritia, quot sudoribus adacta iuventus, quam gravis senectus, quam dura
mortis necessitas, quot morborum agmina infestent, quot immineant casus, quot
ingruant incommoda, quam nihil usquam non plurimo felle tinctum, ut ne
commemorem ista, quae homini ab homine inferuntur mala, quod genus sunt,
paupertas, carcer, infamia, pudor, tormenta, insidiae, proditio, convitia,
lites, fraudes. Sed ego iam plane ton ammon anametrein aggredior.
Porro quibus admissis ista commeruerint homines, aut quis Deus iratus eos in
has miserias nasci coegerit, non est mihi fas in praesentia proloqui. Verum
ista qui secum perpendat, nonne Milesiarum virginum probabit exemplum etiam si
miserandum? At quinam potissimum sibi vitae taedio fatum accersivere Nonne
sapientiae confines? Inter quos, ut interim Diogenes, Xenocrates, Catones,
Cassios, ac Brutos sileam, Chiron ille cum immortalem esse liceret, ultro
mortem praeoptavit. Videtis, opinor, quid futurum sit, si passim sapiant
homines: nempe altero luto, altero figulo Prometheo opus fore. Verum ego partim
per ignorantiam, partim per incogitantiam, nonnumquam per oblivionem malorum,
aliquando spem bonorum, aliquoties nonnihil mellis voluptatibus adspergens, ita
tantis in malis succurro, ut ne tum quidem libeat vitam relinquere, cum exacto
Parcarum stamine, ipsa iam dudum eos relinquit vita, quoque minus sit causae,
cur in vita manere debeant, hoc magis iuvet vivere, tantum abest, ut ullo vitae
taedio tangantur. Mei nimirum muneris est, quod passim Nestorea senecta senes
videtis, quibus iam ne species quidem hominis superest, balbos, deliros,
edentulos, canos, calvos, vel ut magis Aristophanicis eos describam verbis,
rupwntaV, kufouV, aJliouV, rusouV, madwntaV, nwdouV kai
ywlouV, usque adeo vita delectari, adeoque neanizein, ut
alius tingat canos, alius apposititia coma calvitium dissimulet, alius dentibus
utatur mutuo fortassis a se quopiam sumptis, hic puellam aliquam misere
depereat, et amatoriis ineptiis quemvis etiam superet adolescentulum. Nam ut
capulares iam, meraque silicernia, teneram aliquam iuvenculam ducant uxorem,
eamque et indotatam, et aliis usui futuram, id adeo frequens, ut propemodum et
laudi detur. Sed multo etiam suavius, si quis animadvertat anus, longo iam
senio mortuas, adeoque cadaverosas, ut ab inferis redisse videri possint, tamen
illud semper in ore habere, fwV agaJon, adhuc catullire, atque,
ut Graeci dicere solent, kaproun et magna mercede conductum aliquem
Phaonem inducere, fucis assidue vultum oblinere, nusquam a speculo discedere,
infimae pubis silvam vellere, vietas ac putres ostentare mammas, tremuloque
gannitu languentem sollicitare cupidinem, potitare, misceri puellarum choris,
litterulas amatorias scribere. Ridentur haec ab omnibus, tamquam uti sunt,
stultissima: at ipsae sibi placent, et in summis interim versantur delitiis,
totasque sese melle perungunt, meo videlicet beneficio felices. Porro quibus
haec deridicula videntur, illud secum expendant velim, utrum satius ducant
huiusmodi stultitia vitam plane mellitam exigere, an trabem, ut aiunt,
suspendio quaerere. Porro quod haec vulgo putantur infamiae obnoxia, istud
nihil ad stultos meos, qui malum hoc aut non sentiunt, aut si quid sentiunt,
facile negligunt. Si saxum in caput incidat, id vere malum sit. Caeterum pudor,
infamia, probrum, maledicta, tantum adferunt noxae, quantum sentiuntur. Si
sensus absit, ne mala quidem sunt. Quid laedit, si totus populus in te sibilet,
modo tute tibi plaudas? Atque ut id liceat, sola Stultitia praestat.
- 32.
- Sed mihi videor audire reclamantes philosophos. Atqui hoc ipsum est,
inquiunt, miserum, STULTITIA teneri, errare, falli, ignorare. Imo hoc est
hominem esse. Porro miserum cur vocent, non video, quandoquidem sic nati estis,
sic instituti, sic conditi, ea est communis omnium sors. Nihil autem miserum,
quod in suo genere constat, nisi forte quis hominem deplorandum existimet, qui
neque volare possit cum avibus, neque quaternis ingredi pedibus cum reliquo
pecudum genere, neque cornibus sit obarmatus, quemadmodum tauri. Verum is eadem
opera equum etiam bellissimum infelicem vocabit, quod neque Grammaticam
didicerit, neque placentis vescatur: taurum miserum, quod ad palaestricam sit
inutilis. Igitur ut equus imperitus Grammaticae, miser non est, ita nec homo
stultus, infelix, propterea quod haec cum illius natura cohaerent. Verum rursus
urgent Logodaedali. Est, inquiunt, homini peculiariter addita disciplinarum
cognitio, quarum adminiculis id quod natura diminutum est, ingenio penset.
Quasi vero ullam veri faciem habeat, naturam, quae in culicibus, atque adeo in
herbis ac flosculis tam sollicite vigilaverit, in uno homine dormitasse, ut
disciplinis opus esset, quas Theutus ille humano generi infensus genius, in
summam perniciem excogitavit, adeo non utiles ad felicitatem, ut illi quoque
ipsi officiant, ad quod proprie repertae dicuntur, ut eleganter arguit apud
Platonem, Rex ille prudentissimus de litterarum invento. Igitur disciplinae cum
reliquis humanae vitae pestibus irrepserunt, iisdem auctoribus, a quibus omnia
flagitia proficiscuntur, puta Daemonibus, quibus hinc nomen etiam inventum,
quasi dahmonaV, hoc est, scientes appelles. Siquidem simplex illa
aurei seculi gens, nullis armata disciplinis, solo naturae ductu, instinctuque
vivebat. Quorsum enim opus erat Grammatica, cum eadem esset omnibus lingua, nec
aliud sermone petebatur, nisi ut alius alium intelligeret? Quis usus
dialectices, ubi nulla erat pugnantium inter se sententiarum dimicatio? Quis
rhetoricae locus, cum nullus alteri negotium facesseret? Quorsum requireretur
legum prudentia, cum abessent mali mores, ex quibus haud dubie bonae leges
prognatae sunt? Porro religiosiores erant, quam ut impia curiositate arcana
naturae, siderum mensuras, motus, effectus, abditas rerum causas scrutarentur,
nefas esse rati, si homo mortalis ultra sortem suam sapere conaretur. Iam quid
extra coelum esset, inquirendi dementia ne in mentem quidem veniebat. At
labente paulatim aetatis aureae puritate, primum a malis, ut dixi, geniis
inventae sunt artes, sed paucae, atque hae quidem a paucis receptae. Postea
sexcentas addidit Chaldaeorum superstitio, et Graecorum otiosa levitas, meras
ingeniorum cruces, adeo ut vel una Grammatica abunde satis sit ad perpetuam
vitae carnificinam.
- 33.
- Quamquam inter has ipsas disciplinas, hae potissimum in pretio sunt, quae
ad sensum communem, hoc est, ad stultitiam, quam proxime accedunt. Esuriunt
Theologi, frigent Physici, ridentur Astrologi, negliguntur Dialectici. Solus
iatroV anhr pollwn antaxioV andrwn. Atque in hoc ipso
genere, quo quisque indoctior, audacior, incogitantiorque, hoc pluris fit etiam
apud torquatos istos Principes. Atqui Medicina, praesertim ut nunc a
compluribus exercetur, nihil aliud est quam assentationis particula, non minus
profecto quam rhetorica. Secundum hos proximus datur locus leguleiis: Et haud
scio, an primus, quorum professionem, ne quid ipsa pronunciem, velut asininam
philosophi magno consensu ridere solent. Sed tamen horum asinorum arbitrio
maxima minimaque negotia transiguntur. His latifundia crescunt, cum theologus
interim excussis totius divinitatis scriniis, lupinum arrodit, cum cimicibus ac
pediculis assidue bellum gerens. Ut igitur feliciores sunt artes, quae maiorem
habent cum STULTITIA affinitatem, ita longe felicissimi sunt hi, quibus prorsus
licuit ab omnium disciplinarum commercio abstinere, solamque naturam ducem
sequi, quae nulla sui parte manca est, nisi forte mortalis sortis pomeria
transilire velimus. Odit natura fucos, multoque felicius provenit, quod nulla
sit arte violatum.
- 34.
- Agedum, annon videtis ex unoquoque reliquorum animantium genere ea
felicissime degere, quae sunt a disciplinis alienissima, nec ullius magisterio
nisi naturae, ducuntur? Quid apibus aut felicius, aut mirabilius? At his ne
corporis quidem omnes sensus adsunt. Quid simile in exstruendis aedificiis
reperiat architectura? Quis umquam philosophus similem instituit rempublicam?
Rursum equus quoniam humanis sensibus affinis est, et in hominum contubernium
demigravit, humanarum item calamitatum est particeps. Quippe qui non raro dum
vinci pudet in certaminibus ducit ilia, et in bellis dum ambit triumphum,
confoditur, simulque cum sessore terram ore momordit. Ut ne commemorem interim
lupata frena, aculeata calcaria, stabuli carcerem, scuticas, fustes, vincula,
sessorem, breviter omnem illam servitutis tragoediam, cui se ultro addixit, dum
fortes viros imitatus, impensius hostem ulcisci studet. Quanto optabilior
muscarum et avicularum vita ex tempore soloque naturae sensu degentium, modo
per hominum insidias liceat. Quae si quando caveis inclusae, adsuescant humanas
sonare linguas, mirum quam a nativo illo nitore degenerent. Adeo modis omnibus
laetius est, quid natura condidit, quam quod fucavit ars. Proinde numquam satis
laudarim, gallum illum Pythagoram, qui cum unus omnia fuisset, philosophus,
vir, mulier, rex, privatus, piscis, equus, rana, opinor etiam spongia, tamen
nullum animal iudicavit calamitosius homine, propterea quod caetera omnia,
naturae finibus essent contenta, solus homo sortis suae limites egredi
conaretur.
- 35.
- Rursum inter homines, idiotas multis partibus anteponit doctis ac magnis,
et Gryllus ille non paulo plus sapuit, quam polumhtiV OdusseuV,
qui maluerit in hara grunnire, quam cum illo tot miseris obiici casibus. Ab his
mihi non dissentire videtur Homerus nugarum pater, qui cum mortales omnes
subinde deilouV kai mocJhrouV appellat, tum Ulyssem illum suum
sapientis exemplar, saepenumero dusthnon vocat, Paridem nusquam,
nec Aiacem, nec Achillem. Quamobrem id tandem? Nisi quod ille vafer et artifex
nihil non Palladis consilio agebat, nimiumque sapiebat, a naturae ductu quam
longissime recedens? Ut igitur inter mortales, ii longissime absunt a
felicitate, qui sapientiae student, nimirum hoc ipso bis stulti, quod homines
nati cum sint, tamen obliti conditionis suae Deorum immortalium vitam
affectant, et Gigantum exemplo, disciplinarum machinis, naturae bellum
inferunt, ita quam minime miseri videntur ii, qui ad brutorum ingenium
stultitiamque quam proxime accedunt, neque quidquam ultra hominem moliuntur.
Age experiamur num hoc quoque non Stoicis enthymematis, sed crasso quopiam
exemplo queamus ostendere. Ac per Deos immortales, est ne quidquam felicius
isto hominum genere, quos vulgo moriones, stultos, fatuos, ac bliteos
appellant, pulcerrimis, ut equidem opinor, cognominibus? Rem dicam prima
fronte stultam fortassis atque absurdam, sed tamen unam multo verissimam.
Principio vacant mortis metu, non mediocri, per Iovem, malo. Vacant
conscientiae carnificina. Non territantur Manium fabulamentis. Non expavescunt
spectris ac lemuribus, non torquentur metu impendentium malorum, non spe
futurorum bonorum distenduntur. In summa, non dilacerantur millibus curarum,
quibus haec vita obnoxia est. Non pudescunt, non verentur, non ambiunt, non
invident, non amant. Denique si propius etiam ad brutorum animantium
insipientiam, accesserint, ne peccant quidem, auctoribus theologis. Hic mihi
iam expendas velim, stultissime sapiens, quot undique sollicitudinibus noctes
diesque discrucietur animus tuus, congeras in unum acervum universa vitae tuae
incommoda, atque ita demum intelliges, quantis malis meos fatuos subduxerim.
Adde huc, quod non solum ipsi perpetuo gaudent, ludunt, cantillant, rident,
verum etiam caeteris omnibus quocumque sese verterint, voluptatem, iocum,
lusum, risumque adferunt, velut in hoc ipsum a Deorum indulgentia dati, ut
humanae vitae tristitiam exhilararent. Unde fit, ut cum aliis in alios varius
sit affectus, hos omnes ex aequo tamquam suos agnoscant, expetant, pascant,
foveant, complectantur, succurrant, si quid acciderit: impune permittant,
quidquid vel dixerint, vel fecerint. Adeoque nemo, illis nocere cupit, ut ferae
quoque belluae ab illorum iniuria temperent, sensu quodam innocentiae naturali.
Sunt enim vere sacri Diis, praecipue mihi, ideoque non iniuria hunc honorem
omnes illis habent.
- 36.
- Quid quod summis etiam regibus adeo sunt in delitiis, ut nonnulli sine his
neque prandere, nec ingredi, nec omnino vel horam durare possint. Neque vero
paullo intervallo hos bliteos suis illis tetricis sophis anteponunt, quos tamen
ipsos aliquot honoris gratia solent alere. Cur autem ante ponant, nec obscurum
arbitror nec mirum videri debet, cum sapientes illi nil nisi triste soleant
adferre principibus, suaque doctrina freti, non vereantur aliquoties auriculas
teneras mordaci radere vero. Moriones autem id praestent, quod unum undecumque
principes modis omnibus aucupantur, iocos, risus, cachinnos, delitias. Iam
accipite et hanc non aspernandam stultorum dotem, quod soli simpli ces ac
veridici sunt. Quid autem veritate laudatius? Quamquam enim Alcibiadeum apud
Platonem proverbium, veri tatem vino pueritiaeque tribuit, tamen omnis ea laus
mihi peculiariter debetur, vel Euripide teste, cuius exstat illud celebre de
nobis dictum, mwra gar mwroV legei. Fatuus quidquid habet
in pectore, id et vultu prae se fert, et ora tione promit. At sapientum sunt
duae illae linguae, ut idem meminit Euripides, quarum altera verum dicunt,
altera, quae pro tempore iudicarint opportuna. Horum est nigrum in candida
vertere, et eodem ex ore frigidum pariter et calidum efflare, longeque aliud
conditum habere in pectore, aliud sermone fingere. Porro in tanta felicitate,
tamen hoc nomine principes mihi videntur infelicissimi, quod deest, a quo verum
audiant, et assentatores pro amicis ha bere coguntur. Sed abhorrent a vero
principum aures, dixerit aliquis et hac ipsa de causa, sapientes istos
fugitant, quod vereantur ne quis forte liberior exsistat, qui vera magis, quam
iucunda loqui audeat. Ita quidem res habet, invisa regibus veritas. Sed tamen
hoc ipsum mire in fatuis meis usu venit, ut non vera modo, verum etiam aperta
convitia cum voluptate audiantur, adeo ut idem dictum, quod si a sapientis ore
proficiscatur, capitale fuerat futurum: a morione profectum, incredibilem
voluptatem pariat. Habet enim genuinam quamdam delectandi vim veritas, si nihil
accedat quod offendat: verum id quidem solis fatuis Dii dederunt. Iisdem ferme
de causis hoc hominum genere mulieres gaudere solent impensius, utpote ad
voluptatem et nugas natura propensiores. Proinde quidquid cum huiusmodi
factitarint, etiamsi nonnumquam serium nimis, illae tamen iocum ac lusum
interpretantur, ut est ingeniosus, praesertim ad praetexenda commissa sua,
sexus ille.
- 37.
- Igitur ut ad fatuorum felicitatem redeam, multa cum iucunditate peracta
vita, nullo mortis vel metu, vel sensu, recta in campos Elysios demigrant, et
illic pias atque otiosas animas lusibus suis delectaturi. Eamus nunc, et
quemvis etiam sapientem cum huius morionis sorte conferamus. Finge quod huic
opponas exemplar sapientiae, hominem qui totam pueritiam atque adolescentiam in
perdiscendis disciplinis contriverit, et suavissimam vitae partem, perpetuis
vigiliis, curis, sudoribus perdiderit, ne in reliqua quidem omni vita vel
tantillum voluptatis degustarit, semper parcus, pauper, tristis, tetricus, sibi
ipsi iniquus ac durus, aliis gravis et invisus, pallore, macie, valetudine,
lippitudine, confectus senio, canitieque multo ante diem contracta, ante diem
fugiens e vita. Quamquam quid refert quando moriatur istiusmodi, qui numquam
vixerit? Habetis egregiam illam sapientis imaginem.
- 38.
- At hic rursus obganniunt mihi, oi ek thV
stwaV (!) batracoi. 'Nihil', inquiunt, 'miserius insania'.
Sed insignis stultitia, vel insaniae proxima est, vel ipsa potius insa nia.
Quid enim aliud est insanire, quam errare animo? Sed isti tota errant via.
Age, hunc quoque syllogismum dissipemus, Musis bene fortunantibus. Argute
quidem isti, verum quemadmodum apud Platonem docet Socrates, ex una Venere
secta duas, et ex uno Cupidine dissecto duos faciens, itidem et istos
Dialecticos decebat insaniam ab insania distinguere, si modo ipsi sani videri
vellent. Neque enim protinus omnis insania calamitosa est. Alioqui non dixisset
Horatius: 'An me ludit amabilis insania': Neque Plato poetarum, vatum, et
amantium furorem inter praecipua vitae bona collocasset nec vates illa laborem
Aeneae vocasset insanuma. Verum est duplex insaniae genus: alterum quod ab
inferis dirae ultrices submittunt, quoties immissis anguibus, vel ardorem
belli, vel inexplebilem auri sitim, vel dedecorosum ac nefarium amorem, vel
parricidium, incestum, sacrilegium, aut aliam id genus pestem aliquam in
pectora mortalium invehunt, sive cum nocentem et conscium animum, Furiis ac
terriculorum facibus agunt. Est alterum huic longe dissimile, quod videlicet a
me proficiscitur, omnium maxime exoptandum. Id accidit quoties iucundus quidam
mentis error simul et anxiis illis curis animum liberat, et multiiuga voluptate
delibutum reddit. Atqui hunc mentis errorem ceu magnum quoddam Deorum munus, ad
Atticum scribens, optat Cicero, nimirum, quo tantorum malorum sensu carere
posset. Neque perperam sensit Argivus ille, qui hactenus insaniebat, ut totos
dies solus desideret in theatro, ridens, plaudens, gaudens, quod crederet illic
miras agi tragoedias, cum nihil omnino ageretur, cum in caeteris vitae officiis
probe sese gereret: 'iucundus amicis, comis in uxorem, posset qui ignoscere
servis. Et signo laesae non insanire lagenae'. Hunc ubi cognatorum opera datis
pharmacis morbo levasset, sibique iam totus esset redditus, hunc in modum cum
amicis expostulans: 'Pol, me occidistis, amici, non servastis', ait, 'cui sic
extorta voluptas. Et demptus per vim mentis gratissimus error'. Et merito
quidem: errabant enim ipsi, atque elleboro magis opus habebant, qui tam felicem
ac iucundam insaniam, ceu malum aliquod, existimaquoties foedum illum cornuum
cantum audierint, quoties rent potionibus expellendam. Quamquam illud equidem
nondum statui, num quivis sensus, aut mentis error, insa niae nomine sit
appellandus. Neque enim si cui lippienti mulus asinus esse videatur: aut si
quis indoctum carmen veluti doctissimum admiretur, is continuo videbitur
insanire. Verum si quis non sensu tantum, sed animi iudicio fallatur, idque
praeter usitatum morem ac perpetuo, is demum insaniae censebitur affinis esse,
veluti si quis quoties asinum audierit rudentem, arbitretur sese miros
symphoniscos audire, aut si quis pauperculus, infimi loco natus, Croesum
Lydorum regem esse se credat. Sed hoc insaniae genus, si, quemadmodum fere sit,
vergat ad voluptatem, non mediocrem delectationem adfert tum iis, qui eo
tenentur, tum illis, quibus est hoc animadversum, nec tamen eodem insaniunt.
Nam haec insaniae species multo latius patet, quam vulgus hominum intelligit.
Sed vicissim insanus insanum ridet, ac mutuam sibi voluptatem invicem
ministrant. Neque raro fieri videbitis, ut maior insanus, vehementius rideat
minorem.
- 39.
- Verum hoc quisque felicior, quo pluribus desipit modis, Stultitia
iudice, modo in eo genere insaniae maneat, quod nobis est peculiare, quod
quidem usque adeo late patet, ut haud sciam, an ex universa mortalium summa
quempiam liceat reperire, qui omnibus horis sapiat, quique non aliquo insaniae
genere teneatur. Quamquam hoc tantum interest qui cucurbitam cum videt,
mulierem esse credit, huic insano nomen ponunt, propterea quod per paucis id
usu veniat. Verum ubi quis uxorem suam, quam cum multis habet communem, eam
plusquam Penelopen esse deierat, sibique maiorem in modum plaudit, feliciter
errans, hunc nullus insanum appellat, propterea quod passim maritis hoc
accidere videant. Ad hunc ordinem pertinent et isti, qui prae venatu ferarum
omnia contemnunt, atque incredibilem animi voluptatem percipere se praedicant,
canum eiulatus. Opinor etiam cum excrementa canum odorantur, illis cinnamomum
videri. Deinde quae suavitas, quoties fera lanianda est? Tauros et verveces
humili plebi laniare licet, feram nisi a generoso secari nefas. Is nudo capite,
inflexis genibus, gladio ad id destinato, neque enim quovis idem facere fas
est, certis gestibus, certa membra, certo ordine religiose secat. Miratur
interim perinde ut in re nova, circumstans tacita turba, tametsi spectaculum
hoc plus millies viderit. Porro cui contigerit e bellua nonnihil gustare, is
vero existimat sibi non parum nobilitatis accedere. Itaque cum isti assidua
ferarum insectatione atque esu, nihil aliud assequantur, nisi ut ipsi
propemodum in feras degenerent, tamen interea regiam vitam agere se putant. Est
his simillimum genus eorum, qui insatiabili aedificandi studio flagrant, nunc
rotunda quadratis, nunc, quadrata rotundis permutantes. Neque vero finis ullus,
neque modus, donec ad extremam redactis inopiam, nec ubi habitent, nec quid
edant, supersit. Quid tum postea? Interim annos aliquot summa cum voluptate
peregerunt. Ad quos mihi quidem proxime videntur accedere, qui novis et arcanis
artibus, rerum species vertere moliuntur, ac terra marique quintam quamdam
essentiam venantur. Hos adeo lactat mellita spes, ut neque laborum, neque
impensarum umquam pigeat, miroque ingenio semper aliquid excogitant, quo sese
denuo fallant, sibique ipsis gratam faciant imposturam, donec absumtis omnibus,
non sit quo iam fornaculam instruant. Non desinunt tamen iucunda somniare
somnia, caeteros pro viribus ad eamdem felicitatem animantes. Cumque iam
prorsus omni spe destituuntur, superest tamen una sententia, abunde magnum
solatium: 'In magnis et voluisse sat est'. Ac tum vitae brevitatem incusant, ut
quae magnitudini negotii non suffecerit. Porro aleatores nonnihil addubito num
in nostrum collegium sint admittendi. Sed tamen stultum omnino ridiculumque
spectaculum est, quoties videmus nonnullos usque adeo addictos, ut simul atque
strepitum talorum audierint, protinus illis cor saliat, palpitetque. Deinde cum
semper illiciente vincendi spe omnium facultatum naufragium fecerint, in aleae
scopulum illisa nave, non paulo formidabiliorem Malea, vixque nudi emerserint,
quosvis potius fraudant quam victorem, ne scilicet viri parum graves habeantur.
Quid cum senes iam et caecutientes, vitreis etiam oculis lusitant? Postremo cum
iam iusta chiragra contudit articulos, vicarium etiam mercede conducunt, qui
pro se talos in pyrgum mittat? Suavis quidem res, nisi quod hic ludus plerumque
solet in rabiem evadere, iamque ad Furias, non ad me pertinere.
|
|