B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Desiderius Erasmus Roterodamus
ca. 1469 - 1536
     
   



M W R I A S   E G K W M I O N

      I D   E S T :
      S T U L T I T I A E   L A U S
      D E S I D E R I I   E R A S M I  
      R O T E R O D A M I
      D E C L A M A T I O

_______________________________


60.
      Equidem incerta sum adhuc, utrum his rebus exemplum dederint, an potius hinc sumpserint episcopi quidam Germanorum, qui simplicius, etiam omisso cultu, omissis benedictionibus, aliisque id genus cerimoniis, plane satrapas agunt, adeo ut propemodum ignavum, parumque decorum episcopo putent, alibi, quam in acie, fortem animam Deo reddere. Iam vero vulgus Sacerdotum, nefas esse ducens, a praesulum suorum sanctimonia degenerare, euge, quam militariter pro iure decimarum, ensibus, iaculis, saxis, omnique armorum vi belligerantur: quam hic oculati, si quid ex veterum litteris possint elicere, quo plebeculam territent, et plus quam decimas deberi convincant. At interim non venit in mentem, quam multa passim legantur de officio, quod illi vicissim praestare populo debeant. Nec saltem admonet eos vertex rasus, sacerdotem omnibus huius mundi cupiditatibus liberum esse oportere, neque quidquam nisi coelestia meditari. Sed homines suaves, se suo officio probe perfunctos aiunt, si preculas illas suas, utcumque permurmurarint, quas, mehercule, demiror, si quis Deus vel audiat, vel intelligat, cum ipsi fere nec audiant, nec intelligant, tum cum eas ore perstrepunt. Verum hoc quidem sacerdotibus est cum profanis commune, ut ad emolumenti messem vigilent omnes, neque quisquam ibi leges ignoret. Caeterum si quid sarcinae, id prudenter in alienos humeros reiiciunt, et aliis alii tamquam pilam per manus tradant. Siquidem laici quoque Principes, quemadmodum partes administrandi regni vicariis delegant, et vicarius item vicario tradit, ita pietatis studium omne plebi modestiae causa relinquunt. Plebs in eos reiicit, quos Ecclesiasticos vocant, perinde quasi ipsis cum Ecclesia nihil omnino sit commercii, quasi Baptismi votis nihil prorsus sit actum. Rursum Sacerdotes, qui sese vocant Seculares, quasi mundo initiati non Christo, in regulares onus hoc devolvunt: regulares in monachos: monachi laxiores in arctiores: Omnes simul in mendicantes: mendicantes in Carthusienses, apud quos solos sepulta latet pietas, et adeo latet ut vix umquam liceat conspicere. Itidem pontifices in messe pecuniaria diligentissimi, labores illos nimium apostolicos, in episcopos relegant, episcopi in pastores, pastores in vicarios, vicarii in fratres mendicantes. Hi rursum in eos retrudunt, a quibus ovium lana tondetur. Verum non est huius instituti, pontificum ac sacerdotum vitam excutere, ne cui videar satyram texere, non encomium recitare, neve quis existimet bonos principes a me taxari, dum malos laudo. Sed haec ideo paucis attigi, quo palam fieret, nullum esse mortalem, qui suaviter vivere possit, nisi meis initiatus sit sacris, meque propitiam habeat.
61.
      Nam id quo pacto fieri queat, cum ipsa etiam Rhamnusia, rerum humanarum fortunatrix , mecum adeo consentiat, ut sapientibus istis semper fuerit inimicissima? contra stultis etiam dormientibus omnia commoda adduxerit? Agnoscitis Timotheum illum, cui hinc etiam cognomen, et proverbium h eudontoV kurtoV airei. Rursum aliud glaux iptatai. Contra in sapientes quadrant illa, en tetradi gennhJenteV, et equum habet Seianum, et aurum Tolosanum. Sed desino paroimiazesJai, ne videar Erasmi mei commentaria suppilasse. Ergo ut ad rem: Amat Fortuna parum cordatos, amat audaciores, et quibus illud placet paV errifJw kuboV. At Sapientia timidulos reddit, ideoque vulgo videtis sapientibus istis cum paupertate, cum fame, cum fumo rem esse, neglectos, inglorios, invisos vivere: Stultos affluere nummis, admoveri reipublicae gubernaculis, breviter, florere modis omnibus. Etenim si quis beatum existimet principibus placuisse viris, et inter meos illos, ac gemmeos Deos versari, quid inutilius sapientia, imo quid apud hoc hominum genus damnatius? Si divitiae parandae sunt, quid tandem lucri facturus est negotiator, si sapientiam secutus: periurio offendetur, si in mendacio deprehensus erubescet, si anxios illos de furtis, atque usuris sapientum scrupulos, vel tantuli faciet. Porro si quis honores, atque opes ambiat Ecclesiasticas, ad eas vel asinus, vel bubalus citius penetrabit quam sapiens. Si voluptate ducaris, puellae, maxima huius fabulae pars, stultis toto pectore sunt addictae, sapientem haud secus ac scorpium horrent fugiuntque. Denique quicumque paulo festivius ac laetius vivere parant, sapientem inprimis excludunt, ac quodvis animal potius admittunt. Breviter quoquo te vertas, apud pontifices, principes, iudices, magistratus, amicos, hostes, maximos, minimos, omnia praesentibus nummis parantur: quos uti contemnit sapiens, ita illum sedulo fugere consueverunt. Sed cum laudum mearum nullus sit modus, neque finis, tamen oratio aliquando finem habeat, necesse est. Itaque desinam dicere, sed si prius ostendero paucis, non deesse magnos auctores, qui me litteris suis pariter ac factis illustrarint, ne cui forte stulte mihi soli videar placere, neve legulei calumnientur, me nihil allegare. Ad ipsorum igitur exemplum allegabimus, hoc est, ouden proV epoV.
62.
      Principio illud omnibus vel notissimo proverbio persuasum est: Ubi res abest, ibi simulationem esse optimam. Eoque recte statim traditur hic versus pueris: Stultitiam simulare loco, sapientia summa est. Vos iam ipsi coniicite, quam ingens sit bonum Stultitia, cuius etiam fallax umbra, et imitatio sola tantum laudis meretur a doctis. Sed multo candidius pinguis ille ac nitidus Epicuri de grege porcus miscere stultitiam consiliis iubet, tametsi brevem non admodum scite addidit. Item alibi: 'Dulce est desipere in loco.' Rursum alio in loco, mavult 'delirus, inersque videri, quam sapere, et ringi.' Iam apud Homerum Telemachus, quem modis omnibus laudat poeta subinde nhpioV appellatur, atque eodem praenomine tamquam felicis ominis libenter pueros et adolescentes vocare solent tragici. Quid autem sacrum Iliadis carmen, nisi stultorum regum et populorum continet iras? Porro quam absoluta laus illa Ciceronis? Stultorum sunt plena omnia. Quis enim ignorat, unumquodque bonum, quo latius patet, hoc esse praestantius?
63.
      Atqui fortassis apud Christianos horum levis est auctoritas. Proinde Sacrarum quoque Litterarum testimoniis, si videtur, laudes nostras fulciamus, sive ut docti solent, fundemus, principio veniam a Theologis praefatae, ut nobis fas esse velint, deinde quoniam arduam rem aggredimur, et fortassis improbum fuerit denuo Musas ex Helicone, ad tantum itineris revocare, praesertim cum res sit alienior, fortasse magis conveniet optare, ut interim dum Theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima paulisper ex sua Sorbona in meum pectus demigret, quovis hystrice atque erinaceo spinosior, moxque remigret quo lubebit, vel eV korakaV. Utinam et vultum alium liceat sumere, et ornatus adsit Theologicus. Verum illud interim vereor, ne quis me furti ream agat, quasi clanculum Magistrorum Nostrorum scrinia compilaverim, quae tantum rei Theologicae teneam. Sed non adeo mirum videri debet, si tam diutina, quae mihi arctissima est, cum Theologis consuetudine, nonnihil arripui, cum ficulnus etiam ille Deus Priapus, nonnullas Graecas voces, legente domino, subnotarit tenueritque. Et gallus Lucianicus longo hominum convictu sermonem humanum expedite calluerit. Sed iam ad rem bonis avibus. Scripsit Ecclesiastes capite primo: Stultorum infinitus est numerus. Cum numerum praedicat infinitum, nonne mortaleis universos complecti videtur, praeter pauculos aliquot, quos, haud scio, an cuiquam videre contigerit? Sed magis ingenue confitetur hoc Ieremias cap. 10. 'Stultus', inquiens, 'factus est omnls homo a sapientia sua.' Soli Deo tribuit sapientiam, universis hominibus stultitiam relinquens. Ac rursum paulo superius: Ne glorietur homo in sapientia sua. Cur non vis hominem in sua sapientia gloriari, optime Ieremia? Nimirum, inquiet, ob id, quia non habet sapientiam. Sed ad Ecclesiasten redeo. Hunc, cum exclamat: 'Vanitas vanitatum et omnia vanitas,' quid aliud sensisse creditis, nisi, quemadmodum diximus, vitam humanam nihil aliud quam Stultitiae ludicrum esse? nimirum Ciceronianae laudi album addentem calculum, cuius optimo iure celebratur illud, quod modo retulimus: 'stultorum plena sunt omnia'. Rursum sapiens ille Ecclesiasticus, qui dixit: 'Stultus mutatur ut Luna, sapiens permanet ut Sol,' quid aliud innuit, nisi mortale genus omne stultum esse, soli Deo, sapientis nomen competere? Siquidem Lunam humanam naturam interpretantur, Solem omnis luminis fontem, Deum. Huic adstipulatur quod ipse Christus in Euangelio negat, quemquam appellandum bonum, nisi Deum unum. Porro si stultus est, quisquis sapiens non est, et quisquis bonus, idem sapiens, auctoribus Stoicis, nimirum mortales omneis Stultitia complectatur necessum est. Iterum Salomon cap. 15 'Stultitia', inquit, 'gaudium stulto', videlicet, manifeste confitens, sine stultitia nihil in vita suave esse. Eodem pertinet illud quoque: 'Qui apponit scientiam, apponit dolorem, et in multo sensu, multa indignatio.' An non idem palam confitetur egregius ille concionator cap. 7: 'Cor sapientum, ubi tristitia est: et cor stultorum, ubi laetitia'. Eoque non satis habuit sapientiam perdiscere, nisi nostri quoque cognitionem addidisset. Quod si mihi parum habetur fidei, ipsius accipite verba, quae scripsit cap. 1: 'Dedique cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam.' Quo quidem loco illud animadvertendum, ad Stultitiae laudem pertinere, quod eam posteriore posuit loco. Ecclesiastes scripsit, et hunc scitis esse ordinem Ecclesiasticum, ut qui dignitate primus sit, is locum obtineat extremum vel hic certe memor Euangelici praecepti. Sed Stultitiam praestantiorem esse Sapientia, et Ecclesiasticus ille quisquis fuit, liquido testatur cap. 44. cuius mehercle verba non prius proferam, quam eisagwghn meam commoda responsione adiuveritis, ut faciunt apud Platonem hi, qui cum Socrate disputant. Utra magis convenit recondere, quae rara sunt et pretiosa, an quae vulgaria viliaque? Quid tacetis? Etiam si vos dissimuletis, proverbium illud Graecorum pro vobis respondet, thn epi Jurais udrian, quod ne quis impie reiiciat, refert Aristoteles magistrorum nostrorum Deus. An quisquam vestrum tam stultus est, ut gemmas et aurum in via relinquat? non, hercle, opinor. In abditissimis penetralibus, nec id satis, in munitissimorum scriniorum secretissimis angulis ista reponitis, coenum in propatulo relinquitis. Ergo si quod pretiosius est reconditur, quod vilius exponitur, nonne palam est, sapientiam quam vetat abscondi, viliorem esse stultitia quam recondi iubet? Iam ipsius testimonii verba accipite: 'Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.' Quid quod animi quoque canordem Divinae litterae stulto tribuunt, cum sapiens interim neminem sui similem putet. Sic enim intelligo, id quod scribit Ecclesiastes, cap. 10. 'Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omneis, stultos existimat.' An non istud eximii cuiusdam candoris est, omnes aequare tibi ipsi, cumque nemo non magnifice de se sentiat, omnibus tamen tuas communicare laudes? Proinde nec puduit tantum regem huius cognominis, cum ait cap. 30. 'Stultissimus sum virorum'. Neque Paulus ille gentium doctor, Corinthiis scribens, stulti cognomen illibenter agnoscit: 'Ut insipiens', inquit, 'dico, plus ego, perinde quasi turpe sit vinci stultitia'. Sed interim obstrepunt mihi Graeculi quidam, qui tot huius temporis Theologorum, ceu cornicum oculos student configere, dum annotationes suas, veluti fumos quosdam aliis offundunt, cuius gregis si non Alpha, certe Beta meus est Erasmus, quem ego saepius honoris causa nomino. O vere stultam, inquiunt, et ipsa dignam MORIA citationem. Longe diversa mens Apostoli quam tu somnias ! Nec enim hoc agit his verbis, ut caeteris stultior haberetur, verum eum dixisse, 'ministri Christi sunt; et ego', seque veluti iactabundus in hac quoque parte aequasset caeteris, per correctionem adiecit, 'plus ego', sentiens, se non modo parem reliquis Apostolis in Euangelii ministerio, verum etiam aliquanto superiorem. Idque cum ita verum videri vellet, ne tamen ut arrogantius dictum offenderet aures, praemuniit stultitiae praetextu. Ut minus sapiens dico, propterea quod diceret esse stultorum privilegium, ut soli, verum citra offensam, proloquantur. Verum quid Paulus senserit cum haec scriberet, ipsis disputandum relinquo. Ego magnos, pingues, crassos, et vulgo probatissimos Theologos sequor, cum quibus magna pars doctorum errare, nh ton Dia, malit, quam cum istis trilinguibus bene sentire. Neque quisquam illorum Graeculos istos pluris facit quam graculos: praesertim cum quidam gloriosus Theologus, cuius ego nomen prudens supprimo, ne graculi nostri continuo Graecum in illum scomma iaciant onoV luraV: Magistraliter et Theologaliter hunc passum enarrans, ab hoc loco. Ut minus sapiens dico, plus ego, novum facit caput, et quod absque summa Dialectica non poterat, novam addit sectionem, ad hunc interpretans modum: Adducam enim ipsius verba non solum in forma, verum etiam in materia. 'Ut minus sapiens dico, id est, si videor vobis insipiens, me Pseudapostolis adaequando, adhuc videbor vobis minus sapiens, me eis praeferendo'. Quamquam idem paulo post, velut oblitus sui alio delabitur.
64.
      Sed cur anxie me unius exemplo tueor? cum hoc publicum ius sit Theologorum, coelum, hoc est, Divinam Scripturam, ceu pellem extendere: cum apud divum Paulum pugnent Divinae Scripturae verba, quae suo loco non pugnant, si qua fides illi pentaglwttwi Hieronymo, cum Athenis forte conspectum arae titulum torqueret in argumentum fidei Christianae, ac caeteris omissis, quae causae fuerant offectura, duo tantum extrema verba decerpserit, nempe haec, IGNOTO DEO, atque haec quoque nonnihil immutata, siquidem integer titulus sic habebat: DIIS ASIAE, EUROPAE, ET AFRICAE, DIIS IGNOTIS, ET PEREGRINIS. Ad huius, opinor, exemplum passim iam oi twn Jeologwn paideV, hinc atque hinc revulsa, quatuor aut quinque verbula, et si quid opus est, etiam depravata ad suam accommodant utilitatem, licet ea quae praecedunt et consequuntur, aut nihil omnino faciant ad rem, aut reclament quoque. Quod quidem faciunt tam felici impudentia, ut saepenumero theologis invideant iureconsulti. Quid enim illis iam non succedat, posteaquam magnus ille, paene nomen effutiveram, sed rursus metuo Graecum proverbium, ex Lucae verbis sententiam expresserit, tam consentaneam animo Christi quam igni cum aqua convenit. Etenim cum immineret extremum periculum, quo tempore solent boni clientes maxime suis adesse patronis, et quanta valent ope summacein, Christus hoc agens, ut omnem huiusmodi praesidiorum fiduciam eximeret ex animis suorum, percontatus est eos, numquid rei defuisset usquam, cum illos emisisset, adeo non instructos viatico, ut nec calceis muniret adversus spinarum et saxorum iniuriam, nec peram adderet, adversus famem. Ubi negassent defuisse quidquam, adiecit: 'Sed nunc, inquit, qui habet sacculum tollat, similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium'. Cum tota Christi doctrina, nihil aliud inculcet, quam mansuetudinem, tolerantiam, vitae contemptum, cui non perspicuum sit, quid hoc loco sentiat? nempe, ut magis etiam exarmet suos legatos, ut non tantum calceos negligant et peram, verum et tunicam insuper abiiciant, nudique et prorsus expediti, munus Euangelicum aggrediantur, nihil sibi parent, nisi gladium, non istum quo grassantur latrones, et parricidae, sed gladium spiritus, in intimos quoque pectoris sinus penetrantem, qui semel affectus omneis sic amputat, ut nihil iam illis cordi sit, praeter pietatem. At videte, quaeso, quorsum haec torqueat celebris ille theologus: Gladium interpretatur defensionem adversus persecutionem, sacculum sufficientem commeatus provisionem, perinde quasi Christus commutata in diversum sententia, quod oratores suos parum basilikwV instructos emisisse videretur, superioris institutionis palinodiam canat. Aut velut oblitus quod dixerat beatos fore, cum probris, contumeliis et suppliciis affligerentur, prohibens ne quando resisterent malo, mites enim beatos esse, non feroces, oblitus quod illos ad passerum, et liliorum exemplum vocarit, nunc adeo noluerit eos absque gladio proficisci, ut eum vel tunica divendita iubeat emi, malitque nudos ire, quam non accinctos ferro. Ad haec quemadmodum gladii nomine contineri putat, quidquid ad depellendam vim pertinet, ita marsupii titulo complectitur, quidquid ad vitae pertinet necessitatem. Atque ita Divinae mentis interpres Apostolos lanceis, ballistis, fundis et bombardis instructos educit ad praedicationem crucifixi. Loculis item, vidulis, et sarcinis onerat, ne forte non liceat illis e diversorio discedere, nisi impransis. Nec vel illud commovit hominem, quod ensem, quem tantopere iusserat emi, mox idem obiurgans iubeat recondi, quodque numquam fando sit auditum, Apostolos ensibus aut clypeis usos adversus vim Ethnicorum, utique usuros, si Christus hoc sensisset, quod hic interpretatur. Est alius, quem honoris causa non nomino, haud quaquam postremi nominis, qui e tentoriis, quorum meminit Habacuk, 'turbabuntur pelles terrae Madian', pellem fecerit Bartholomaei excoriati. Ipsa nuper interfui dissertationi Theologicae, (nam id facio frequenter). Ibi cum quispiam exigeret, quae tandem esset Divinarum Litterarum auctoritas, quae iuberet Haereticos incendio vinci, magis quam disputatione revinci: Senex quidam severus, et, vel supercilio teste, Theologus, magno stomacho respondit, hanc legem tulisse Paulum Apostolum, qui dixerit: 'Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita'. Cumque ea verba idemtidem intonaret, et plerique demirarentur quid accidisset homini, tandem explanavit, de vita tollendum haereticum. Risere quidam, nec deerant tamen quibus hoc commentum plane theologicum videretur, caeterum reclamantibus etiamnum nonnullis successit TenedioV, quod aiunt, sunhgoroV et auctor irrefragabilis. Accipite rem, inquit: Scriptum est: 'Maleficum ne patiaris vivere': Omnis Haereticus maleficus: Ergo etc. Mirati quotquot aderant, hominis ingenium, et in eam sententiam itum est pedibus, et quidem peronatis. Neque cuiquam venit in mentem, legem eam ad sortilegos et incantatores, ac magos at tinere, quos Hebraei sua lingua vocant (mekaschephim), alioqui fornicationem et ebrietatem capite punire oportuit.
65.
      Verum haec stulte persequor, tam innumera, ut nec Chrysippi, nec Didymi voluminibus omnia comprehendi possint. Illud dumtaxat admonitos volebam, cum haec divinis illis magistris licuerint, mihi quoque plane sukinh Jeologwi, par est dare veniam, si minus omnia ad amussim citavero. Nunc tandem ad Paulum redeo: 'Libenter', inquit, 'fertis insipientes,' de sese loquens. Et rursum 'velut insipientem accipite me.' Et: 'Non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia'. Rursum alibi: 'Nos', inquit, 'stulti propter Christum.' Audistis a quanto auctore quanta stultitiae praeconia. Quid, quod idem palam Stultitiam praecipit, ut rem in primis necessariam et oppido salutarem. 'Qui videtur esse sapiens inter vos, stultus fiat, ut sit sapiens'. Et apud Lucam, duos discipulos, quibus se iunxerat in via Iesus, stultos appellat. Illud haud scio, an mirum videatur, cum Deo quoque nonnihil stultitiae tribuit divinus ille Paulus: 'Quod stultum est', inquit, 'Dei, sapientius est hominibus'. Porro Origenes interpres obsistit, quo minus hanc stultitiam ad hominum opinionem possis referre: quod genus est illud: 'Verbum crucis pereuntibus quidem stultitiam'. Sed quid ego frustra anxia, tot testimoniis haec docere pergo, cum in psalmis mysticis palam ipse Christus loquatur Patri: 'Tu scis insipientiam meam?' Neque vero temere est, quod Deo stulti tam impense placuerunt: opinor propterea, quod quemadmodum summi principes nimium cordatos suspectos habent, et invisos, ut Iulius Brutum et Cassium, cum ebrium Antonium nihil metueret, utque Nero Senecam, Dionysius Platonem: contra crassioribus, ac simplicioribus ingeniis delectantur. Itidem Christus sofouV istos, suaque nitentes prudentia semper detestatur, ac damnat. Testatur id Paulus haud quaquam obscure, cum ait: 'Quae stulta sunt mundi elegit Deus', cumque ait, 'Deo visum esse, ut per stultitiam servaret mundum', quandoquidem per sapientiam restitui non poterat. Quin ipse idem satis indicat, clamans per os Prophetae: 'Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo'. Rursum cum agit gratias, quod salutis mysterium celasset sapientes, parvulis autem, hoc est, stultis, aperuisset. Nam Graece pro parvulis, est nhpioiV, quos opposuit sofoiV. Huc pertinet quod passim in Euangelio, Pharisaeos et scribas ac legum doctores incessit, vulgus indoctum sedulo tuetur. Quid enim aliud est, 'vae vobis, scribae et pharisaei', quam, 'vae vobis sapientes'? At parvulis, mulieribus, ac piscatoribus potissimum delectatus esse videtur. Quin et ex animantium brutorum genere ea potissimum placent Christo, quae a vulpina prudentia quam longissime absunt. Eoque asino maluit insidere, cum ille, si libuisset, vel leonis tergum impune potuisset premere. Ac Spiritus ille sacer in columbae specie delapsus est, non aquilae aut milvii. Praeterea cervorum hinnulorum, agnorum, crebra passim in Divinis Litteris mentio. Adde, quod suos ad immortalem vitam destinatos, oves appellat. Quo quidem animante non est aliud insipientius, vel Aristotelico proverbio teste, probateion hJoV: quod quidem admonet, ab eius pecudis stoliditate sumptum in stupidos et bardos, convitii loco dici solere. Atqui huius gregis Christus sese pastorem profitetur, quin etiam ipse agni nomine delectatus est, indicante eum Ioanne, Ecce agnus Dei: cuius multa fit et in Apocalypsi mentio. Haec quid aliud clamitant, nisi mortaleis stultos esse, etiam pios? ipsum quoque Christum, quo stultitiae mortalium subveniret, cum esset sapientia Patris, tamen quodammodo stultum esse factum, cum hominis assumpta natura, habitu inventus est ut homo? quemadmodum et peccatum factus est, ut peccatis mederetur. Neque alia ratione mederi voluit quam per stultitiam crucis, per Apostolos idiotas, ac pingues: quibus sedulo stultitiam praecipit, a sapientia deterrens, cum eos ad puerorum, liliorum, sinapis, et passerculorum exemplum provocat, rerum stupidarum ac sensu carentium, soloque naturae ductu, nulla arte, nulla sollicitudine, vitam agentium. Praeterea cum vetat esse sollicitos, qua essent apud praesides oratione usuri, cumque interdicit, ne scrutentur tempora vel momenta temporum, videlicet, ne quid fiderent suae prudentiae, sed totis animis ex se penderent. Eodem pertinet, quod Deus ille orbis architectus interminatur ne quid de arbore scientiae degustarent, perinde quasi scientia felicitatis sit venenum. Quamquam Paulus aperte scientiam, veluti inflantem et perniciosam improbat. Quem divus Bernardus, opinor, sequutus, montem eum in quo Lucifer sedem statuerat, scientiae montem interpretatur. Fortasse nec illud omittendum videatur argumentum, gratiosam esse apud superos stultitiam, quod huic solidatur erratorum venia, sapienti non ignoscitur, unde veniam orant, etiam si prudentes peccaverint, tamen stultitiae praetextu patrocinioque utuntur. Nam sic Aaron uxoris poenam deprecatur in Numerorum, si satis commemini, libris: 'Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus'. Sic et Saul apud David culpam deprecatur: 'Apparet enim', inquiens, 'quod stulte egerim'. Rursum ipse David ita blanditur Domino: 'Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egimus': perinde quasi non impetraturus veniam, nisi stultitiam et inscitiam obtenderet. Sed illud acrius urget, quod Christus in cruce, cum oraret pro suis inimicis. 'Pater ignosce illis': non aliam praetexuit excusationem, quam imprudentiae, 'quia nesciunt', inquit, 'quid faciunt'. Ad eumdem modum, Paulus scribens ad Timotheum: 'Sed ideo misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate'. Quid est, 'ignorans feci', nisi per stultitiam feci, non malitiam? Quid est, 'ideo misericordiam consecutus sum', nisi non consecuturus, ni stultitiae patrocinio commendatus? Pro nobis facit et mysticus ille Psalmographus, qui suo loco non veniebat in mentem: 'Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris'. Audistis quae duo praetexat, nimirum aetatem, cui semper comes esse soleo, et ignorantias, idque numero multitudinis, ut ingentem Stultitiae vim intelligeremus.
66.
      Ac ne quae sunt infinita persequar, utque summatim dicam, videtur omnino Christiana religio quamdam habere cum aliqua stultitia cognationem, minimeque cum sapientia convenire. Cuius rei si desideratis argumenta primum illud animadvertite, pueros, senes, mulieres, ac fatuos sacris ac religiosis rebus praeter caeteros gaudere, eoque semper altaribus esse proximos, solo, nimirum, naturae impulsu. Praeterea videtis primos illos religionis auctores, mire simplicitatem amplexos, acerrimos litterarum hostes fuisse. Postremo nulli moriones magis desipere videntur, quam hi, quos Christianae pietatis ardor semel totos arripuit: adeo sua profundunt, iniurias negligunt, falli sese patiuntur, inter amicos et inimicos nullum discrimen, voluptatem horrent, inedia, vigilia, lacrymis, laboribus, contumeliis saginantur, vitam fastidiunt, mortem unice optant, breviter, ad omnem sensum communem prorsus obstupuisse videntur, perinde quasi alibi vivat animus, non in suo corpore. Quod quidem quid aliud est, quam insanire? quo minus mirum videri debet, si Apostoli musto temulenti sunt visi, si Paulus iudici Festo visus est insanire. Sed posteaquam semel thn leonthn induimus, age doceamus et illud, felicitatem Christianorum, quam tot laboribus expetunt, nihil aliud esse, quam insaniae stultitiaeque genus quoddam, absit invidia verbis, rem ipsam potius expendite. Iam primum illud propemodum Christianis convenit cum Platonicis, animum immersum illigatumque esse corporeis vinculis, huiusque crassitudine praepediri, quo minus ea, quae vere sunt, contemplari, fruique possit. Proinde Philosophiam definit esse mortis meditationem, quod ea mentem a rebus visibilibus, ac corporeis abducat, quod idem utique mors facit. Itaque quam diu animus corporis organis probe utitur, tam diu sanus appellatur, verum ubi ruptis iam vinculis, conatur in libertatem asserere sese, quasique fugam ex eo carcere meditatur, tum insaniam vocant. Id si forte contingit morbo, vitioque organorum, prorsus omnium consensu, insania est. Et tamen hoc quoque genus hominum videmus futura praedicere, scire linguas ac litteras, quas antea numquam didicerant, et omnino divinum quiddam prae se ferre. Neque dubium est id inde accidere quod mens a contagio corporis paulo liberior incipit nativam sui vim exserere. Idem arbitror esse in causa, cur laborantibus vicina morte, simile quiddam soleat accidere, ut tamquam afflati prodigiosa quaedam loquantur. Rursum si id eveniat studio pietatis, fortasse non est idem insaniae genus, sed tamen adeo confine, ut magna pars hominum meram insaniam esse iudicet, praesertim cum pauculi homunciones ab universo mortalium coetu, tota vita dissentiant. Itaque solet iis usu venire, quod iuxta Platonicum figmentum, opinor, accidere iis, qui in specu vincti rerum umbras mirantur, et fugitivo illi, qui reversus in antrum, veras res vidisse se praedicat, illos longe falli, qui praeter miseras umbras nihil aliud esse credant. Etenim sapiens hic commiseratur, ac deplorat illorum insaniam, qui tanto errore teneantur. Illi vicissim illum veluti delirantem rident, atque eiiciunt. Itidem vulgus hominum ea quae maxime corporea sunt, maxime miratur, eaque prope sola putat esse. Contra pii, quo quidquam propius accedit ad corpus, hoc magis negligunt, totique ad invisibilium rerum contemplationem rapiuntur. Nam isti primas partes tribuunt divitiis, proximas corporis commodis, postremas animo relinquunt: quem tamen plerique nec esse credunt, quia non cernatur oculis. E diverso illi primum in ipsum Deum, rerum omnium simplicissimum, toti nituntur: secundum hunc, et tamen in hoc, quod ad illum quam proxime accedit, nempe animum: corporis curam negligunt, pecunias ceu putamina prorsus aspernantur, ac fugitant. Aut si quid huiusmodi rerum tractare coguntur, gravatim, ac fastidienter id faciunt, habent tamquam non habentes, possident tamquam non possidentes. Sunt et in singulis rebus, gradus multum inter istos diversi. Principio sensus tametsi omnes cum corpore cognationem habeant, tamen quidam sunt ex his crassiores, ut tactus, auditus, visus, olfactus, gustus. Quidam magis a corpore semoti, veluti memoria, intellectus, voluntas. Igitur ubi se intenderit animus, ibi valet. Pii quoniam omnis animi vis ad ea contendit, quae sunt a crassioribus sensibus alienissima, in his velut obbrutescunt, atque obstupescunt. Contra vulgus in his plurimum valet, in illis quam minimum. Inde est, quod audimus nonnullis divinis viris accidisse, ut oleum vini loco biberint. Rursum in affectibus animi, quidam plus habent cum pingui corpore commercii, veluti libido, cibi somnique appetentia, iracundia, superbia, invidia: cum his irreconciliabile bellum piis, contra vulgus sine his vitam esse non putat. Deinde sunt quidam affectus medii, quasique naturales, ut amor patris, caritas in liberos, in parentes, in amicos: His vulgus nonnihil tribuit. At illi hos quoque student ex animo revellere, nisi quatenus ad summam illam animi partem adsurgant, ut iam parentem ament, non tamquam parentem, quid enim ille genuit, nisi corpus? quamquam hoc ipsum Deo parenti debetur, sed tamquam virum bonum, et in quo luceat imago summae illius mentis, quam unam summum bonum vocant, et extra quam nihil nec amandum nec expetendum esse praedicant. Hac eadem regula reliqua item omnia vitae officia metiuntur, ut ubique id quod visibile est, si non est omnino contemnendum, tamen longe minoris faciant, quam ea quae videri nequeunt. Aiunt autem et in Sacramentis, atque ipsis pietatis officiis, corpus et spiritum inveniri. Velut in ieiunio non magni ducunt, si quis tantum a carnibus, coenaque abstineat, id quod vulgus absolutum esse ieiunium existimat, nisi simul et affectibus aliquid adimat, ut minus permittat irae quam soleat, minus superbiae: utque ceu minus iam onustus mole corporea, spiritus ad coelestium bonorum gustum, fruitionemque enitatur. Similiter et in synaxi, tametsi non est aspernandum, inquiunt, quod cerimoniis geritur, tamen id per se, aut parum est conducibile, aut etiam perniciosum, nisi id quod est spiritale accesserit, nempe hoc quod signis illis visibilibus repraesentatur. Repraesentatur autem mors Christi, quam domitis, exstinctis, quasique sepultis corporis affectibus, exprimere Mortales oportet, ut in novitatem vitae resurgant, utque unum cum illo, unum item inter sese fieri queant. Haec igitur agit, haec meditatur ille pius. Contra, vulgus sacrificium nihil aliud esse credit, quam adesse altaribus, idque proxime, audire vocum strepitum, aliasque id genus cerimoniolas spectare. Nec in his tantum, quae dumtaxat exempli gratia proposuimus, sed simpliciter in omni vita refugit pius ab his quae corpori cognata sunt, ad aeterna, ad invisibilia, ad spiritalia rapitur. Proinde cum summa sit inter hos et illos omnibus de rebus dissensio, fit ut utrique alteris insanire videantur. Quamquam id vocaibuli rectius in pios competit quam in vulgus, mea quidem sententia.
67.
      Quod quidem magis perspicuum fiet, si quemadmodum pollicita sum, paucis demonstraro, summum illud praemium nihil aliud esse, quam insaniam quamdam. Primum igitur existimate, Platonem tale quiddam iam tum somniasse, cum, amantium furorem omnium felicissimum esse, scriberet. Etenim qui vehementer amat iam non in se vivit, sed in eo quod amat, quoque longius a se ipso digreditur, et in illud demigrat, hoc magis ac magis gaudet. Atque cum animus a corpore peregrinari meditatur, neque probe suis utitur organis, istud haud dubie furorem recte dixeris. Alioqui quid sibi vult, quod vulgo etiam dicunt: 'Non est apud se, et, ad te redi, et, sibi redditus est?' Porro quo amor est absolutior, hoc furor est maior, ac felicior. Ergo quaenam futura est illa coelitum vita, ad quam piae mentes tanto studio suspirant? Nempe spiritus absorbebit corpus, utpote victor ac fortior. Idque hoc faciet facilius, partim quod iam velut in suo regno est, partim quod iam olim in vita corpus, ad huiusmodi transformationem repurgarit, atque extenuarit. Deinde spiritus a mente illa summa mire absorbebitur, quippe infinitis partibus potentiore. Ita ut iam totus homo extra se futurus sit, nec alia ratione felix futurus, nisi quod extra sese positus, patietur quiddam ineffabile a summo illo bono, omnia in se rapiente. Iam haec felicitas quamquam tum demum perfecta contingit, cum animi receptis pristinis corporibus, immortalitate donabuntur: Tamen quoniam piorum vita nihil aliud est, quam illius vitae meditatio, ac velut umbra quaedam, fit ut praemii quoque illius aliquando gustum aut ardorem aliquem sentiant. Id tametsi minutissima quaedam stillula est, ad fontem illum aeternae felicitatis, tamen longe superat universas corporis voluptates, etiam si omnes omnium mortalium deliciae in unum conferantur. Usque adeo praestant spiritualia corporalibus, invisibilia visibilibus. Hoc nimirum est quod pollicetur Propheta: 'Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se'. Atque, haec est Moriae pars, quae non aufertur commutatione vitae, sed perficitur. Hoc igitur quibus sentire licuit, contingit autem perpaucis, ii patiuntur quoddam dementiae simillimum, loquuntur quaedam non satis cohaerentia, nec humano more, sed dant sine mente sonum, deinde subinde totam oris speciem vertunt. Nunc alacres, nunc deiecti, nunc lacrymant, nunc rident, nunc suspirant; in summa, vere toti extra se sunt. Mox ubi ad sese redierint, negant se scire, ubi fuerint, utrum in corpore, an extra corpus, vigilantes an dormientes, quid audierint, quid viderint, quid dixerint, quid fecerint, non meminerunt, nisi tamquam per nebulam, ac somnium, tantum hoc sciunt se felicissimos fuisse, dum ita desiperent. Itaque plorant sese resipuisse, nihilque omnium malint, quam hoc insaniae genus perpetuo insanire. Atque haec est futurae felicitatis tenuis quaedam degustatiuncula.
68.
      Verum ego iam dudum oblita mei uper ta eskammena phdw. Quamquam si quid petulantius aut loquacius a me dictum videbitur, cogitate et Stultitiam, et mulierem dixisse. Sed interim tamen memineritis illius Graecanici proverbii pollaki toi kai mwroV anhr katakairion eipen, nisi forte putatis hoc ad mulieres nihil attinere. Video vos epilogum exspectare, sed nimium desipitis, siquidem arbitramini, me quid dixerim etiam dum meminisse, cum tantam verborum farraginem effuderim. Vetus illud, misw mnamona sumpotan. Novum hoc, misw mnamona akroathn. Quare valete, plaudite, vivite, bibite, Moriae celeberrimi Mystae.

      TeloV.