BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Desiderius Erasmus Roterodamus

ca. 1469 - 1536

 

Epistulae selectae

 

____________________________________________________________________

 

 

 

Aldo Manutio Romano

Erasmus Roterodamus S.P.D.

 

Illud apud me saepenumero optavi, doctissime Manuti, ut quantum lucis attulisses utrique literaturae, non solum arte tua formulisque longe nitidissimis, verum etiam ingenio doctrinaque neutiquam triviali, tantundem emolumenti illa tibi vicissim rettulisset. Nam quantum ad famam attinet, dubium non est quin in omnem usque posteritatem Aldus Manutius volitaturus sit per omnium ora, quicunque literarum sacris sunt initiati. Erit autem memoria tua, quemadmodum nunc est fama, non illustris modo sed favorabilis quoque et amanda; propterea quod (ut audio) restituendis propagandisque bonis auctoribus das operam, summa quidem cura, at non pari lucro, planeque Herculis exemplo laboribus exerceris, pulcherrimis quidem illis et immortalem gloriam allaturis aliquando, verum aliis interim frugiferis magis quam tibi. Audio Platonem Graecanicis abs te formulis excudi, quem docti plerique iam vehementer exspectant. Quos auctores medicinae impresseris cupio cognoscere. Atque utinam Paulum Aeginetam nobis dones. Demiror quid obstiterit quo minus Novum Testamentum iampridem evulgaris, opus (ni fallit coniectura) etiam vulgo placiturum, maxime nostro, id est Theologorum, ordini.

Mitto ad te duas Tragoedias a me versas magna quidem audacia, ceterum satisne feliciter ipse iudicabis. Tomas Linacer, Gulielmus Grocinus, Gulielmus Latimerus, Cutbertus Tunstallus, tui quoque amici, non tantum mei, magnopere probarunt; quos ipse nosti doctiores esse quam ut iudicio fallantur, sinceriores quam ut amico velint adulari, nisi si quid amore nostri caecutiunt; neque damnant conatum meum Itali quibus adhuc ostendi. Badius impressit sibi sat feliciter, ut scribit; nam ex animi sententia divendidit exemplaria iam omnia. Verum non satis consultum est famae meae, usque adeo mendis scatent omnia; atque offert quidem ille operam suam ut superiorem editionem posteriore resarciat. Sed vereor ne iuxta Sophocleum adagium malum malo sarciat. Existimarim lucubrationes meas immortalitate donatas, si tuis excusae formulis in lucem exierint, maxime minutioribus illis omnium nitidissimis. Ita fiet ut volumen sit perpusillum, et exiguo sumptu res conficiatur. Quod si tibi videbitur commodum negotium suscipere, ego exemplar emendatum quod mitto per hunc iuvenem gratis suppeditabo, nisi paucula volumina mittere volueris amicis donanda.

Neque ego vererer rem meo sumptu meoque periculo moliri, nisi mihi esset intra paucos menses Italia relinquenda. Quare pervelim rem quamprimum absolvi. Est autem vix decem dierum negotium. Quod si modis omnibus postulas ut centum aut ducenta volumina ad me recipiam, tametsi non solet mihi admodum propitius esse Mercurius et incommodissimum erit sarcinam transportari, tamen ne id quidem gravabor, modo tu aequum praescribas pretium. Vale, doctissime Alde, et Erasmum in eorum numero ponito qui tibi ex animo bene cupiunt.

Si quid est in officina tua non usitatorum auctorum, gratum facies si indicabis; nam docti illi Britanni hoc mihi negotii dederunt uti pervestigarem. Si de imprimendis Tragoediis res animo tuo non sedet omnino, reddes exemplar huic ipsi qui attulit ad me referendum.

 

Bononiae. V. Cal. Novembr. [1507]

Aldo Manutio Romano, viro undecunque doctissimo. Venetiis.