B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

E p i l o g u s

___________________________________________


[1] hi sunt praecipui articuli, qui videntur habere controversiam. quamquam enim de pluribus abusibus dici poterat, tamen, ut fugeremus prolixitatem, praecipua complexi sumus, ex quibus cetera facile iudicari possunt.

[2] magnae querelae fuerunt de indulgentiis, de peregrinationibus, de abusu excommunicationis. parochiae multipliciter vexabantur per stationarios. infinitae contentiones erant pastoribus cum monachis de iure parochiali, de confessionibus, de sepulturis, de extraordinariis concionibus et de aliis innumerabilibus rebus.

[3] huiusmodi negotia praetermisimus, ut illa, quae sunt in hac cause praecipua, breviter proposita facilius cognosci possent.

[4] neque hic quidquam ad ullius contumeliam dictum aut collectum est.

[5] tantum ea recitata sunt, quae videbantur necessario dicenda esse, ut inteligi possit, in doctrina ac ceremoniis apud nos nihil esse receptum contra scripturam aut ecclesiam catholicam, quia manifestum est, nos diligentissime cavisse, ne qua nova eet impia dogmata in ecclesias nostras serpent.

[6] hos articulos supra scriptos voluimus exhibere iuxta edictum Caesareae maiestatis, in quibus confessio nostra exstaret et eorum, qui apud nos docent, doctrinae summa cerneretur.

[7] Si quid in hac confessione desiderabitur, parati sumus latiorem informationem, deo volente, iuxta scripturas exhibere.

[8] Caesareae maiestatis vestrae fideles et subditi:

[9] Iohannes, dux Saxoniae, elector.

[10] Georgius, marchio Brandenburgensis.

[11] Ernestus, dux Lunenburgensis.

[12] Philippus, landgravius Hessorum.

[13] Iohannes Fridericus, dux Saxoniae.

[14] Franciscus, dux Lunenburgensis.

[15] Volfgangus, princeps ab Anhalt.

[16] Senatus magistratusque Nurnbergensis.

[17] Senatus Reutlingensis.