BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Antonius Praetorius

1560 - 1613

 

persona

 

Antonius Praetorius natus est Lippstadio, anno 1560; defunctus est Lautenbaci, quae civitas ad viam Montanam sita est, die 6 Decembris 1613. Parochus fuit Reformatorius, Theologus et Scriptor. Pugnavit factis litterisque suis etiam contra lamiarum persecutionem torturamque. Anno 1586 mulier eius, nomine Maria, peperit filium Iohannem. Antonius tum erat Rector scholae Latinae in civitate Camensi. Postea Antonius Praetorius primus Tutelhaemii Palatini Parochus Reformatorius electus est. Ibi anno 1595 Primum Vas Heidelbergense, quod anno Christi nati 1589 et tribus sequentibus mirifice non minus quam magnifice constructum erat, versibus Latinis descripsit. Deinceps vero anno 1597 a Comite Wolfgango Ernesto Burstaenii Isenburgicae Ecclesiae Minister Verbi arcessitus est. Ibi a Comite etiam «socius iudicii de lamiis» electus est. Sed Comite absente aliquando tam fortiter contra torturam feminae innocentis protestatus est, ut causa finiretur et femina dimitteretur. Quae fortitudo singularis Praetorio autem non profuit. Officio dimissus et terra expulsus est. Anno 1598 Lautenbaci parochiam accepit. Eodem anno librum de lamiis edidit, sed mortem timens, non suo nomine, sed filii Ioannis. In eo libro sagaciter contra vanam persecutionem lamiarum argumentatus est. Anno 1602 et 1613 secunda et tertia editio eius libri vero auctoris nomine lata est. Anno 1629, 16 annos post eius mortem, quarta editio ab ignotis sponsoribus lata est.

 

 

opera

 

Vas Heidelbergense (1595)

De lamiis eorumque operibus inquisitiones magna cum diligentia factae

in lingua Germanica per «Ioannem Scultetum Westphalo-camensem»

(anno 1598 et nomine vero 1602, 1613 et 1629)

De sacrosanctis novi foederis Iesus Christi Sacramentis (1602)   >>> (Universitäts- und

Landesbibliothek Sachsen-Anhalt)

De pii magistratus officio, iure ac potestate in religione et ecclesiis

ad verbi Dei normam reformandis (1596)

Epithalamia: Clarissimo iuris utriusque Doctori Domino Iano Grutero Sponso (1601)

NEMO ad desideratissimas ... nuptias ... Lautenbaco venit (1613)

Opera germanica

 

 

secundaria

 

Antonius Praetorius - Vita et scripta (Hartmut Hegeler)

Anton Praetorius (Wikipedia)

De sacrosanctis, Homilia quinta: De infantibus ante baptismum mortuis (latine/germanice)

Fontes