BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola III

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

3.

Magister Bernhardus Plumilegus

Magistro Ortvino Gratio

salutem dicit plurimam.

 

Mus miser est antro qui solum clauditur uno.’ Sic etiam possum dicere de me cum supportatione, venerabilis vir, quia essem pauper si haberem tantum unum amicum, et quando ille unus superdaret me, tunc non haberem alium, qui me traetaret amicabiliter. Sicut nunc quidam poeta hic qui vocatur Georius Sibutus, et est unus ex poetis sęcularibus, et legit publice in poetria, et est alias bonus socius. Sed sicut vos scitis, isti poetę quando non sunt etiam theologi sicut vos, semper volunt reprehendere alios, et parvipendunt Theologos. Et semel in una zeccha in domo sua, quando bibimus cerevisiam Turgensem, et sedimus usque ad tertiam horam, et ego fui modicum ebrius, quia illa cerevisia ascendit mihi in caput, tunc fuit ibi unus qui alias non stetit bene mecum, et ego apportavi ei unum medium cantarum, et ipse accepit; sed postea non voluit mihi simile facere; et ter cavisavi eum, et non voluit mihi respondere, et sedit cum silentio et nihil dixit: tunc ego cogitavi: ‘Ecce iste alias spernit te, et est superbus, et semper vult te confundere’. Et fui commotus in ira mea, et accepi cantarum et percussi ei ad caput. Tunc ille poeta fuit iratus super me, et dixit quod fecissem rumorem in domo sua, et dixit quod deberem exire de domo sua in nomine diaboli. Tunc ego respondi: ‘Quid tunc est, si estis inimicus meus? ego bene habui ita malos inimicos sicut vos estis, et tamen mansi prę eis. Quid tunc est etiam si estis poeta? Ego habeo etiam poetas qui sunt amici mei et sunt bene ita boni sicut vos; ego bene merdarem in vestram poetriam. Quid creditis? putatis quod ego sum stultus, vel quod sum natus super arborem sicut poma?’ Tunc vocavit me asinum, et dixit quod ego nunquam vidi unum poetam. Et ego dixi: ‘tu met es asinus in cute tua; ego vidi bene plures poetas quam tu’; et dixi de vobis et de magistro nostro Sotphi in bursa Kneck, qui composuit glosam notabilem, et de domino Rutgero licentiato Theologię in bursa Montis; et sic exivi domum suam, et adhuc sumus inimici. Quapropter rogo vos valde cordialiter quatenus [1864: 8] velletis mihi semel scribere unum dictamen, tunc ego volo huic poetę et aliis ostendere, et volo gloriari quod estis amicus meus, et estis bene melior poeta quam ille. Et pręcipue scribite mihi quid facit dominus Ioannes Pfefferkorn, an adhuc habet inimicitiam cum doctore Reuchlin, et an vos adhuc defenditis eum sicut fecistis, et mittite mihi unam novitatem. Valete in Christo.