BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola V

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

5.

Ioannes Straußfederius

Ortvino Gratio

 

Salutem maximam et multas bonas noctes sicut sunt stellę in cęlo, et pisces in mari. Et debetis scire quod ego sum sanus, et etiam mater mea. Et vellem libenter etiam taliter audire de vobis, quia ego cogito cottidie ad minus semel de vestra dominatione. Sed cum licentia audite unum magnum miraculum, quod fecit hic unus nobilista: diabolus confundat eum in ęternum: quia scandalizavit dominum magistrum nostrum Petrum Meyer in mensa, ubi fuerunt multi domini et nobilistę, et non habuit unam guttam verecundię, sed fuit ita prętensus quod ego miror. Ipse dixit: ‘Ecce doctor Ioannes Reuchlin est doctior quam vos’, et dedit ei unum knipp. Tunc magister noster Petrus dixit: ‘Ego mitterem solvere collum meum an hoc est verum. Sancta Maria, doctor Reuchlin est in theologia sicut unus puer, et unus puer plus scit in theologia quam doctor Reuchlin; Sancta Maria, credatis mihi, quia ego habeo experientiam: tamen ipse nihil scit in libris Sententiarum; Sancta Maria, ista materia st subtilis, et homines non possunt ita capere sicut grammaticam et poetriam. Ego vellem etiam bene poeta esse, et scirem etiam componere metra, quia audivi in Lyptzick Sulpitium de quantitatibus syllabarum. Sed quid est? Ipse deberet mihi proponere unam quęstionem in theologia, et deberet arguere pro et contra’. Et ipse probavit per multas rationes, quod nemo scit perfecte theologiam, nisi per spiritum sanctum. Et spiritussanctus infundit illam artem. Et poetria est cibus diaboli, sicut dicit Hieronymus in suo epistolari. Tunc ille bufo dixit quod non est verum, et quod doctor Reuchlin etiam habet spiritumsanctum, et quod est sufficiens in theologia, quia composuit unum librum satis theologicalem, et nescio quomodo vocatur, et nominavit magistrum nostrum Petrum unam bestiam. Et dixit quod magister noster Hochstratus est frater casearius. Et commensales riserunt. Sed ego dixi quod est scandalum, quod unus simplex socius debet esse ita irreverentialis coram uno magistro nostro. Et doctor Petrus fuit ita iratus, quod surrexit [1864: 10] de mensa, et allegavit evangelium dicens: ‘Samaritanus es, et diabolum habes’. Et ego dixi: ‘Capias tibi hoc’, et fui valde gavisus, quod ita realiter expedivit illum trufatorem. Vos debetis procedere in factis vestris, et debetis defendere theologiam, sicut fecistis antea, et non debetis aliquem respicere, sive sit nobilis sive rusticus, quia vos estis sufficiens. Si scirem ita facere carmina sicut vos, ego non curarem unum principem, etiam si vellet me interficere. Sed alias sum inimicus iuristarum, quia vadunt in rubeis caligis, et in mardaris schubis, et non faciunt debitam reverentiam magistris, et magistris nostris. Ego etiam peto vos humiliter necnon affectualiter, quatenus significaveritis [1515: 3v] mihi quomodo stat in Parrhisia cum Speculo oculari. Deus tribuat quod alma mater universitas Parrhisiensis velit tenere vobiscum, et comburere illum hęreticum librum, quia habet multa scandala, sicut scripsit magister noster Tungarus. Ego audivi quod magister noster Sotphi, in bursa Kneck, qui composuit glosam notabilem super quattuor partes Alexandri, est mortuus. Sed spero quod non est verum, quia fuit excellens vir, et fuit profundus grammaticus, et fuit bene melior quam isti novi grammatici poetales. Salutare etiam dignemini mihi magistrum Remigium, quia olim fuit pręceptor meus singularissimus, et sępe dedit mihi bonas vexas, quando dixit mihi: ‘Tu es sicut auca, et non vis studere quod fias magnus argumentator’. Et ego dixi: ‘Eximie domine magister noster, ego volo me emendare in posterum’: tunc aliquando dimisit me, aliquando dedit mihi bonam disciplinam; et protunc ego fui ita discretus, quod libenter accepi correctiones pro negligentiis meis. Sed nihil amplius habeo vobis scribere, pręter quod velitis vivere centum annos. Et valete in requie. Datum Moguntię.