BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XXIII

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

23.

Ioannes Vickelphius

humilis sacrę Theologię professor

salutem dicit

Magistro Ortvino Gratio

poetę et Theologo, etc.

 

Quoniamquidem olim fuistis discipulus meus in Daventria, et ego amavi pro tunc vos ante omnes scholares, quia habuistis bonum ingenium et fuistis valde disciplinatus iuvenis, quapropter nunc etiam volo vobis dare consilium ubicunque possum. Sed vos debetis etiam bono animo accipere, quia deus est scrutator cordium et scit quod ego loquor vobis ex dilectione, et pro salute animę vestrę. Fuerunt hic aliqui Colonienses qui dixerunt quod habetis Colonię unam mulierem quę est sępe apud vos, et vos apud ipsam, et dicunt veraciter quod habetis actum cum ipsa. Et ego dolui valde cum magno terrore quando audivi, quia est magnum scandalum, si verum est, quia estis graduatus, et pro tempore ascendetis etiam ad altiora, scilicet ad gradus in sacra Theologia: et quando talia audiuntur de vobis, tunc dant malum exemplum iunioribus, qui peiorantur exinde. Vos tamen bene legistis in Ecclesiastico: ‘Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hac concupiscentia quasi ignis ardesci’. Et in Ecclesiaste: ‘Averte faciam tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.’ Et ibidem: ‘Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius’. Vos scitis etiam quod maximum peccatum est fornicatio. Sed cum hoc audio quod illa mulier est legitima et habet virum. Propter deum dimittatis eam, et respiciatis famam vestram. Est scandalum quod homines debent dicere quod Theologus est adulter. Quia alias habetis satis bonam famam, et omnes dicunt quod estis bene qualificatus, sicut etiam ego scio. Vos deberetis quotidie semel habere unam devotam recordationem passionis dominicę, quia illud est magnum remedium contra [1864: 36] tentationes diaboli, et stimulum carnis, et petere in orationibus vestris, quod dominus velit vos custodire a malis cogitationibus. Ego credo quod talia legistis in poetis sęcularibus, et peioratis vos inde. Et ergo vellem quod dimitteretis illos poetas, quia scitis quod sanctus Hieronymus fuit percussus ab angelo, quia legit in libro poetarum. Et Daventrię sępe dixi etiam vobis quod non deberetis fieri poeta vel iurista, quia isti sunt male affectionati in fide, et habent quasi omnes malam dispositionem in moribus. Et de illis loquitur Psalmista: ‘Odisti omnes observantes vanitatem supervacue’. Etiam de alio volo scribere vobis. Ipsi dicunt quod vos scripsistis contra Ioannem Reuchlin causa fidei; et est bonum, quia vultis lucrari super talentum vestrum quod tradidit vobis deus. Sed dicitur hic quod Ioannes Pfefferkorn, quem etiam defenditis vos, est malus nequam, et non est factus christianus amore fidei, sed propterea quod Iudęi voluerunt eum suspendere propter suas nequitias, quia dicunt quod est fur et proditor, et sic fuit baptizatus; et omnes dicunt quod occulte est malus christianus, et non manebit in fide. ergo debetis videre quid facitis. Iam combusserunt in Hallis unum baptizatum Iudęum qui etiam vocatur Ioannes Pfefferkorn, et fecit multa mala. Ego timeo quod ille faciet semel talia, tunc vos male staretis. Sed nihilominus debetis defendere Theologiam. et accipite in bonam partem quod fraterne consului vobis: et Valete in bona prosperitate. Datum Madepurck.