BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 57

 

 

 

 

Et quamvis Domina Lantgravia praeterquam ab Archi- et Episcopatibus Moguntinensi, Coloniensi, Paderbornensi, Monasteriensi et Abbatia Fuldensi, a nemine restitutionis et indemnitatis loco aliquid poposcerit, et sibi eo nomine a quoquam alio quicquam solvi omnino noluerit, pro rerum tamen et circumstantiarum aequitate placuit toti Conventui, ut salva manente dispositione Paragraphi praecedentis, inchoantis: «Conventum praeterea est, etc.» etiam caeteri Status, cuiuscunque generis cis et ultra Rhenum, qui prima Martii huius anni Hassiacis Contributionem dependerunt, secundum proportionem Contributionis exsolutae toto hoc tempore observatam ad conficiendam summam superius positam et militum praesidiariorum sustentationem, ratam suam supranominatis Archi- et Episcopatibus atque Abbatiae conferant, et damnum, si quod solventes ob unius vel alterius moram perpessi fuerint, morosi resarciant, nec Executionem contra tergiversantes instituendam Caesareae Maiestatis aut Regiae Maiestatis Christianissimae, vel etiam Hassiae Lantgraviae Officiales aut Milites impediant, neque etiam fas sit Hassiacis quemquam in praeiudicium huius declarationis eximere; ii vero, qui rite suam quotam persolverint, ab omni eatenus onere liberi erunt.

 

IPO   Articulus XV

12   Et quamvis Domina Landgravia praeterquam ab Archi- et Episcopatibus Moguntinensi, Coloniensi, Paderbornensi, Monasteriensi et abbatia Fuldensi a nemine restitutionis et indemnitatis loco aliquid poposcerit, et sibi eo nomine a quoquam alio quicquam solvi omnino noluerit, pro rerum tamen et circumstantiarum aequitate placuit toti conventui, ut salva manente dispositione §i. praecedentis, inchoantis: «Conventum praeterea est etc.» etiam caeteri Status, cuiuscunque generis, cis et ultra Rhenum, qui prima Martii huius anni Hassiacis contributionem dependerunt, secundum proportionem contributionis exsolutae toto hoc tempore observatam ad conficiendam summam superius positam, et militum praesidiariorum sustentationem, ratam suam supranominatis Archi- et Episcopatibus atque Abbatiae conferant, et damnum si quod solventes ob unius vel alterius moram perpessi fuerint, morosi resarciant, nec executionem contra tergiversantes instituendam Caesareae Maiestatis aut Regiae Maiestatis Sueciae, vel etiam Hassiae Landgraviae officiales aut milites impediant, neque etiam fas sit Hassiacis quenquam in praeiudicium huius declarationis eximere; ii vero, qui suam quotam rite persolverint, ab omni eatenus onere liberi erunt.