BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Osnabrugensis

(Instrumentum Caesareum-Suecicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPO   Articulus III

 

 

 

 

1   Iuxta hoc universalis et illimitatae amnestiae fundamentum universi et singuli Sacri Romani Imperii Electores, Principes, Status (comprehensa immediata Imperii Nobilitate) eorumque Vasalli, subditi, cives et incolae, quibus occasione Bohemiae Germaniaeve motuum vel foederum, hinc inde contractorum, ab una vel altera parte aliquid praejudicii aut damni quocunque modo vel praetextu illatum est, tam quoad ditiones et bona feudalia, subfeudalia et allodialia, quam quoad dignitates, immunitates, jura et privilegia restituti sunto plenarie in eum utrinque statum in sacris et profanis, quo ante destitutionem gavisi sunt, aut jure gaudere potuerunt, non obstantibus sed annullatis quibuscunque interim in contrarium factis mutationibus.

2   Quemadmodum vero tales restitutiones omnes et singulae intelligendae sunt, salvis juribus quibuscunque tam directi, quam utilis dominii, in vel circa bona restituenda, sive secularia sive ecclesiastica, sive restituenti, sive restituendo, sive cuivis tertio competentibus, salvis item litispendentiis desuper in Aula Caesarea, sive in Camera Imperiali, vel aliis Imperii immediatis aut mediatis dicasteriis vertentibus, ita haec clausula salvatoria generalis, vel aliae subsequentes speciales ipsam restitutionem nullatenus impediant, sed competentia jura, actiones, exceptiones et litispendentiae post factam demum restitutionem coram competenti judice examinentur, discutiantur et expediantur, multo minus haec reservatio ipsi amnestiae universali et illimitatae quicquam praejudicii afferat, aut etiam ad proscriptiones, confiscationes et ejus generis alienationes extendatur vel articulis aliter conventis interque hos compositioni gravaminum aliquid deroget, nam quantum juris in bonis ecclesiasticis hucusque controversis ejusmodi restituti vel restituendi sint habituri, patebit infra articulo de gravaminum ecclesiasticorum compositione.

 

IPM   § 5

Iuxta hoc amicitiae mutuae et universalis Amnistiae fundamentum, universi et singuli Sacri Romani Imperii Electores, Principes, Status (comprehensa immediata Imperii Nobilitate) eorumque Vassalli, Subditi, Cives et incolae, quibus occasione Bohemiae, Germaniaeve motuum vel Foederum hinc inde contractorum, ab una vel altera parte aliquid praeiudicii aut damni quocunque modo vel praetextu illatum est, tam quoad ditiones et bona feudalia, subfeudalia et allodialia, quam quoad dignitates, immunitates, Iura et privilegia restituti sunto plenarie in eum utrinque statum in sacris et prophanis, quo ante destitutionem gavisi sunt, aut iure gaudere potuerunt, non obstantibus, sed annullatis quibuscumque interim in contrarium factis mutationibus.

 

 

 

 

IPM   § 6

Quod si restituendorum Bonorum et Iurium Possessores exceptionibus se iustis munitos existimaverint, eae quidem restitutionem neutiquam impedient, hac tamen peracta coram competenti Iudice examinentur et discutiantur.