BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Osnabrugensis

(Instrumentum Caesareum-Suecicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPO   Articulus IX

 

 

 

 

1   Et quia publice interest, ut facta pace Commercia vicissim reflorescant, ideo conventum est, ut quae eorum praeiudicio et contra utilitatem publicam hinc inde per Imperium belli occasione noviter propria autoritate contra iura, privilegia, et sine consensu Imperatoris atque Electorum Imperii invecta sunt, vectigalia et telonia, ut et abusus Bullae Brabantinae, indeque natae repressaliae et arresta, cum inductis peregrinis certificationibus, exactionibus, detentionibus, itemque immoderata postarum, omniaque alia inusitata onera et impedimenta, quibus commerciorum et navigationis usus deterior redditus est, penitus tollantur, et provinciis, portubus, fluminibus quibuscunque sua pristina securitas, iurisdictio et usus, prout ante hos motus bellicos a pluribus retro annis fuit, restituantur et inviolabiliter conserventur.

 

IPM   § 67

Et quia publice Interest, ut facta Pace commercia vicissim reflorescant, ideo conventum est, ut, quae eorum praeiudicio et contra utilitatem publicam hinc inde per Imperium, belli occasione noviter propria authoritate, contra iura, privilegia et sine consensu Imperatoris atque Electorum Imperii invecta sunt Vectigalia et Telonia, ut et abusus Bullae Brabantinae indeque natae repressaliae et arresta, cum inductis peregrinis certificationibus, exactionibus, detentionibus, itemque immoderata Postarum, omniaque alia inusitata onera et impedimenta, quibus commerciorum et navigationis usus deterior redditus est, penitus tollantur, et Provinciis, Portubus, Fluminibus quibuscunque sua pristina securitas, iurisdictio et usus, prout ante hos motus bellicos a pluribus retro annis fuit, restituantur, et inviolabiliter conserventur.

2   Territoriorum, quae flumina alluunt, et aliorum quorumcunque iuribus ac privilegiis, ut et teloniis ab Imperatore de consensu Electorum cum aliis tum etiam Comiti Oldenburgensi in Visurgi concessis, aut usu diuturno introductis, in pleno suo vigore manentibus et executioni mandandis, tum, ut plena sit commerciorum libertas et transitus ubique locorum terra marique tutus, adeoque ea omnibus et singulis utriusque partis foederatorum Vasallis, subditis, clientibus et incolis eundi, negotiandi, redeundique potestas data sit, virtuteque praesentium concessa intelligatur, quae unicuique ante Germaniae motus passim competebat, quos etiam Magistratus utrinque contra iniustas oppressiones et violentias instar propriorum subditorum defendere ac protegere teneantur, hac conventione, ut et iure legeque cuiusque loci per omnia salvis.

 

IPM   § 68

Territoriorum, quae flumina alluunt, et aliorum quorumcunque iuribus ac privilegiis, ut et Teloniis ab Imperatore de consensu Electorum cum aliis, tum etiam Comiti Oldenburgensi in Visurgi concessis, aut usu diuturno introductis, in pleno suo vigore manentibus et executioni mandandis, tum ut plena sit commerciorum libertas, et transitus ubique locorum terra marique tutus, adeoque ea omnibus et singulis utriusque partis Foederatorum Vassallis, subditis, clientibus et incolis eundi, negotiandi redeundique potestas data sit, virtuteque praesentium concessa intelligatur, quae unicuique ante Germaniae motus passim competebat: quos etiam Magistratus utrinque contra iniustas oppressiones et violentias instar propriorum subditorum defendere ac protegere teneantur, hac conventione, ut et iure legeque cuiusque loci per omnia salvis.