BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Osnabrugensis

(Instrumentum Caesareum-Suecicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPO   Articulus XVI

 

 

 

 

1   Simulatque vero instrumentum pacis a Dominis Plenipotentiariis et Legatis subscriptum et signatum fuerit, cesset omnis hostilitas et quae supra conventa sunt, utrinque e vestigio executioni mandentur.

 

IPM   § 98

1   Simulatque vero Instrumentum Pacis a Dominis Plenipotentiariis et Legatis subscriptum et signatum fuerit, cesset omnis hostilitas, et quae supra conventa sunt, utrinque e vestigio executioni mandentur.

 

2   Imprimis quidem Imperator ipse per universum Imperium edicta promulget, et serio mandet iis, qui hisce pactis et hac Pacificatione ad aliquid restituendum vel praestandum obligantur, ut sine tergiversatione et noxa intra tempus conclusae et ratificandae pacis praestent et exequantur transacta, iniungendo tam Directoribus, Ausschreibenden Fürsten, quam Praefectis militiae circularis Creiß-Obristen, ut ad requisitionem restituendorum iuxta ordinem Executionis et haec pacta, restitutionem cuiusque promoveant et perficiant. Inseratur etiam Edictis clausula, ut quia circuli Directores, die Ausschreibende Fürsten, aut Praefectus militiae circularis, Creiß-Obristen, in causa vel restitutione propria minus idonei executioni esse censentur, hoc in casu, itemque si Directores vel Praefectum Circularis militiae repudiare commissionem contingat, vicini Circuli Directores aut Praefecti militiae circularis eodem executionis munere etiam in alios Circulos ad restituendorum requisitionem fungi debeant.

 

IPM   § 100

Imprimis quidem Imperator per universum Imperium Edicta promulget, et serio mandet eis, qui hisce pactis et hac Pacificatione ad aliquid restituendum vel praestandum obligantur, ut sine tergiversatione et noxa intra tempus conclusae et ratificandae Pacis praestent et exequantur transacta, iniungendo tam Directoribus, Außschreibenden Fürsten, quam Praefectis Militiae Circularis, Crais-Obristen, ut ad requisitionem restituendorum iuxta ordinem Executionis et haec pacta restitutionem cuiusque promoveant et perficiant. Inseratur etiam Edictis clausula, ut quia Circuli Directores, die Außschreibende Fürsten, aut Praefecti Militiae Circularis, Crais-Obristen, in causa vel restitutione propria minus idonei executioni esse censentur, hoc in casu, itemque si Directores vel Praefectum Militiae Circularis repudiare commissionem contingat, vicini Circuli Directores aut Praefecti Militiae Circularis eodem executionis munere etiam in alios Circulos ad restituendorum requisitionem fungi debeant.

3   Quodsi etiam restituendorum aliquis Caesareanos Commissarios ad alicuius restitutionis, praestationis vel executionis actum necessarios censuerit, quod ipsorum optioni relinquitur, etiam illi sine mora dentur.

 

IPM   § 101

1   Quod si etiam restituendorum aliquis Caesareanos Commissarios ad alicuius restitutionis, praestationis vel executionis actum necessarios censuerit, quod ipsorum optioni relinquitur, etiam illi sine mora dentur.

4   Quo casu ut rerum transactarum effectus tanto minus impediatur, tam restituentibus quam restituendis liceat statim conclusa et subscripta pacificatione binos aut trinos utrinque nominare Commissarios, e quibus Caesarea Maiestas unum a restituendo, alterum a restituente nominatum, pares tamen numero ex utraque religione eligat, quibus iniungatur, ut omnia, quae vigore huius transactionis oportet, absque mora exequantur. Sin autem restituentes Commissarios nominare neglexerint, Caesarea Maiestas ex iis, quos restituendus nominaverit, unum deliget, aliumque pro suo arbitrio, observata tamen utrobique diversae religioni addictorum paritate, adiunget, quibus commissionem executionis demandabit, non obstantibus exceptionibus in contrarium factis. Ipsi deinde restituendi mox a conclusione Pacis de transactorum tenore notum faciant interessatis aliquid restituturis.

 

2   Quo casu ut rerum transactarum effectus tanto minus impediatur, tam restituentibus, quam restituendis liceat, statim conclusa et subscripta Pacificatione binos aut trinos utrimque nominare Commissarios, e quibus Caesarea Maiestas unum a restituendo, alterum a restituente nominatum, pares tamen numero ex utraque Religione eligat, quibus iniungatur, ut omnia, quae vigore huius Transactionis oportet, absque mora exequantur. Sin autem Restituentes Commissarios nominare neglexerint, Caesarea Maiestas ex iis, quos restituendus nominaverit, unum deliget aliumque pro suo arbitrio, observata tamen utrobique diversae Religioni addictorum paritate, adiunget, quibus Commissionem executionis demandabit, non obstantibus exceptionibus in contrarium factis. Ipsi deinde restituendi mox a conclusione Pacis de transactorum tenore notum faciant interessatis aliquid restituturis.

5   Omnes denique et singuli sive Status sive Communitates, sive privati, sive Clerici, sive seculares, qui vigore huius transactionis eiusdemque regularum generalium, vel specialis expressaeque alicuius dispositionis ad restituendum, cedendum, dandum, faciendum, aut aliud quid praestandum obstricti sunt, teneantur statim post promulgata Caesarea edicta, et factam restituendi notificationem, sine omni tergiversatione vel oppositione clausulae salvatoriae, sive generalis, sive specialis alicuius supra in Amnestia positae, aut quacunque alia exceptione, itemque sine noxa aliqua, omnia, ad quae obligantur, restituere, cedere, dare, facere et praestare.

 

IPM   § 102

Omnes denique et singuli sive Status, sive Communitates, sive privati, sive Clerici, sive Seculares, qui vigore huius transactionis eiusdemque regularum generalium, vel specialis expressaeque alicuius dispositionis ad restituendum, cedendum, dandum, faciendum, aut aliud quid praestandum obstricti sunt, teneantur statim, post promulgata Caesarea Edicta, et factam restituendi notificationem, sine omni tergiversatione vel oppositione clausulae salvatoriae, sive generalis, sive specialis alicuius supra in Amnistia positae, aut quacunque alia exceptione, itemque sine noxa aliqua, omnia, ad quae obligantur, restituere, cedere, dare, facere et praestare.

6   Nec Directorum et Praefectorum circularis militiae aut Commissariorum executioni quisquam, sive Status, sive miles, praesertim praesidiarius, sive quilibet alius sese opponat, sed potius executoribus assistant, liberumque sit dictis executoribus contra eos, qui executionem quovis modo impedire conantur, suis vel etiam restituendorum viribus uti.

 

IPM   § 103

Nec Directorum et Praefectorum Circularis militiae, aut Commissariorum executioni quisquam, sive Status, sive miles, praesertim praesidiarius, sive quilibet alius sese opponat, sed potius Executoribus assistant, liberumque sit dictis Executoribus contra eos, qui executionem quovis modo impedire conantur, suis vel etiam restituendorum viribus uti.

7   Deinde omnes et singuli utriusque partis captivi, sine discrimine sagi vel togae, eo modo, quo inter Exercituum Duces, cum Caesareae Maiestatis approbatione conventum est, vel adhuc convenietur, liberi dimittantur.

 

IPM   § 104

Deinde omnes et singuli utriusque partis Captivi sine discrimine Sagi vel Togae, eo modo, quo inter Exercituum Duces cum Caesareae Maiestatis approbatione conventum est, vel adhuc convenietur, liberi dimittantur.

 

8   Denique pro militiae Suedicae exauctoratione omnes et singuli Electores, Principes et reliqui Status, comprehensa libera et immediata Imperii Nobilitate (salva tamen requisitione hactenus in talibus casibus usitata, libertateque et exemptione in futurum salvis) septem sequentium Circulorum Imperii, Electoralis Rhenani, superioris Saxonici, Franconici, Suevici, superioris Rhenani, Westphalici et inferioris Saxonici teneantur in medium conferre quinque myriades Imperialium Thalerorum in moneta per Imperium Romanum usitata, idque tribus terminis: primo termino (Statibus in circulo Electorali ut et superiori Rhenano Francofurtum ad Moenum, superioris Saxoniae Lipsiam sive Brunswigam, Franconiae Norimbergam, Sueviae Ulmam, Westphaliae Bremam vel Monasterium, et inferioris Saxoniae Hamburgum, suam cuiusque quotam conferentibus) octodecim centena millia Imperialium thalerorum in numerata pecunia (pro cuius summae faciliori solutione impetranda liceat illos subditos, qui ex Amnestia veniunt restituendi, non moderno ipsorum possessori, sed vero Domino, cui ex Amnestia restituendi sunt, statim a conclusa pace, etiam ante factam restitutionem, secundum ipsorum quotam et proportionem, collectare, nec in exigendis illis collectis moderni possessores ullum creent impedimentum) et duodecies centena millia per assignationes ad certos Status, super quorum solutione tolerabilibus conditionibus facienda, a quolibet Statu inter conclusam et ratificandam pacem cum officiali militari sibi assignato ex aequo et bono conveniendum.

 

IPM  

Hunc textum non habet IPM.

9   Qua conventione, ut et ratihabitionum commutatione facta, dictorum octodecim centenorum millium thalerorum solutio, militiae exauctoratio et locorum evacuatio, statim pari passu peragantur, nec ob ullam aliam causam differantur, cessantibus statim a conclusa pace contributionibus et omnis generis exactionibus, salva tamen praesidiariorum militum caeterarumque copiarum sustentatione ad tolerabilem modum convenienda; salva itidem iis Statibus, qui suam portionem solverunt, vel cum assignatis officialibus, quoad solutionem suarum portionum amicabiliter convenerunt, a suis constatibus ob horum solvendi moram, sibi illatorum damnorum repetitione.

Reliquarum duarum myriadum priorem quidem sub finem proximi anni a facta exauctoratione computandi, alteram vero in fine anni proxime insequentis, utramque thaleris Imperialibus, eorumve in alia per Imperium usitata moneta valore, ad supradicta loca Regiae Maiestatis Sueciae ad id cum potestate deputatis Ministris dicti septem Circulorum Status bona fide sunt exsoluturi. Sicuti autem dicti septem Circuli soli militiae Suedicae sine praetensione alterius assignati intelligantur, ita singuli eorum Electores, Principes et Status eam tantum portionem, quae iuxta matriculam et cuiusque loci observantiam, et extraditam hic designationem unicuique praestanda incumbit, pendere debebunt.

 

IPM  

Hunc textum non habet IPM.

10   Nec ullus Status vel a solutione immunis sit vel maiori numero «der Römer Monath» praegravetur, vel pro alio suo constatu, aliisque belligerantium militibus plus solvere teneatur, multominus repressaliis vel arrestis eo nomine praegravetur: Neque etiam ullus Status in modo suos collectandi, vel a milite aut constatu vel ullo alio, sub quocunque praetextu de facto impediatur.

 

IPM  

Hunc textum non habet IPM.

11   Quod ad Circulum Austriacum et Bavaricum attinet, cum ille (praeter factam in hoc pacificationis conventu a Statibus Imperii promissionem, se in proximis Imperii Comitiis suae Caesareae Maiestati pro hactenus toleratis belli sumptibus, subsidium, e collectis Imperii praestandum decreturos) solvendis exercitui immediato Caesareano stipendiis, hic vero pro Bavarico milite sepositus sit, solutionis conventio et exactio in Circulo Austriaco penes Sacram Caesaream Maiestatem esto. In Circulo autem Bavarico observetur idem collectandi et solvendi modus, qui in reliquis Circulis, executio tamen, ut et in caeteris septem Circulis fiat secundum Constitutiones Imperii.

 

IPM  

Hunc textum non habet IPM.

12   Ut autem Regia Maiestas Sueciae eo securior certiorque sit de infallibili singulorum terminorum praestatione, singuli septem dictorum Circulorum Electores, Principes et Status vigore huius conventionis se ad suam quisque quodam condicto tempore locoque bona fide solvendum sponte, idque sub hypotheca omnium suorum bonorum obligant; ita quidem, ut si mora ullius intervenerit, omnes Imperii Ordines, potissimum vero cuiusque Circuli Directores Ducesque, vi articuli assecurationis pacis teneantur promissa, ceu rem iudicatam exequi, absque ullo ulteriori iuris processu vel exceptione.

 

IPM  

Hunc textum non habet IPM.

13   Restitutione ex capite Amnestiae et gravaminum facta, liberatis captivis, ratihabitionibus commutatis et praestitis iis, quae de primo solutionis termino supra conventa sunt, omnia utriusque partis militaria praesidia, sive Imperatoris eiusque sociorum et foederatorum, sive Reginae Regnique Sueciae et Landgraviae Hassiae, eorumque foederatorum et adhaerentium, aliove quocunque nomine imposita fuerint, ex civitatibus Imperii ac omnibus aliis locis restituendis, sine exceptionibus, mora, damno et noxa pari passu educantur.

 

IPM   § 105

Restitutione ex capite Amnistiae et Gravaminum facta, liberatis captivis et ratihabitionibus commutatis, omnia utriusque partis militaria praesidia, sive Imperatoris eiusque Sociorum et Foederatorum, sive Regis Christianissimi et Landgraviae Hassiae, eorumque Foederatorum et Adhaerentium, aliove quocunque nomine imposita fuerint, ex Civitatibus Imperii ac omnibus aliis locis restituendis, sine exceptionibus, mora, damno et noxa pari passu educantur.

14   (1) Loca ipsa, Civitates, urbes, oppida, arces, castella, fortalitia, tam quae per regnum Bohemiae, aliasque terras Imperatoris Domusque Austriacae haereditarias, quam caeteros Imperii Circulos, a partibus belligerantium supradictis occupata et retenta, vel per armistitii unius vel alterius partis, vel quemcunque alium modum concessa sunt, prioribus et legitimis suis possessoribus et dominis, sive mediati, sive immediati Imperii Status sint, tam ecclesiasticis quam secularibus, comprehensa libera Imperii nobilitate, absque mora restituantur, liberaeque eorum dispositioni, sive de iure et consuetudine, sive vigore praesentis transactionis competenti permittantur, non obstantibus ullis donationibus, infeudationibus, concessionibus (nisi ultro et spontanea Status alicuius voluntate alicui factae sint vel fuerint) obligationibus, pro redimendis captivis, aut avertendis devastationibus incendiisque datis, aut aliis quibuscunque titulis in priorum legitimorum dominorum possessorumve praeiudicium acquisitis; cessantibus etiam pactis et foederibus: aut quibuscunque aliis exceptionibus praedictae restitutioni adversantibus, quae omnia pro nullis haberi debent; salvis tamen iis, quae et quatenus in praecedentibus articulis circa Reginae Regnique Sueciae ut et quorundam Electorum et Principum Imperii Romani satisfactionem vel aequivalentem recompensationem, sive aliter speciatim excepta et disposita sunt. (2) Atque haec restitutio locorum occupatorum tam a Caesarea Maiestate quam a Regia Maiestate Sueciae, et utriusque sociis, foederatis et adhaerentibus fiat reciproce et bona fide.

 

IPM   § 106

Loca ipsa, Civitates, Urbes, Oppida, Arces, Castella, Fortalitia, tam quae per Regnum Bohemiae aliasque terras Imperatoris Domusque Austriacae haereditarias, quam caeteros Imperii Circulos a partibus belligerantium supradictis occupata et retenta, vel per Armistitii unius vel alterius partis, vel quemcunque alium modum concessa sunt, prioribus et legitimis suis Possessoribus et Dominis, sive mediati sive immediati Imperii Status sint, tam Ecclesiasticis quam Secularibus, comprehensa libera Imperii Nobilitate, absque mora restituantur, liberaeque eorum dispositioni, sive de iure et consuetudine, sive vigore praesentis transactionis competenti permittantur, non obstantibus ullis donationibus, infeudationibus, concessionibus (nisi ultro et spontanea Status alicuius voluntate alicui factae sint vel fuerint) obligationibus pro redimendis captivis, aut avertendis devastationibus incendiisque datis, aut aliis quibuscunque titulis, in priorum legitimorum Dominorum possessorumve praeiudicium acquisitis, cessantibus etiam pactis et foederibus, aut quibuscunque aliis exceptionibus praedictae restitutioni adversantibus, quae omnia pro nullis haberi debent. Salvis tamen iis, quae et quatenus in praecedentibus articulis circa satisfactionem Sacrae Maiestatis Christianissimae, ut et quibusdam Imperii Electoribus et Principibus factis concessionibus et aequivalentibus compensationibus aliter excepta et disposita sunt, nec mentio Regis Catholici, et nominatio Ducis Lotharingiae in Instrumento Caesareo-Suedico facta, minus praedicatum Lantgravii Alsatiae Imperatori attributum, Christianissimo Regi ullum praeiudicium afferant, nec ea, quae circa satisfactionem militiae Suecicae conventa sunt, ullum respectu Suae Maiestatis sortiantur effectum.

 

IPM   § 107

Atque haec restitutio locorum occupatorum tam a Caesarea Maiestate, quam a Rege Christianissimo, et utriusque Sociis, Foederatis et Adhaerentibus fiat reciproce et bona fide.

 

15   Restituantur etiam Archiva et documenta literaria, aliaque mobilia, ut et tormenta bellica, quae in dictis locis tempore occupationis reperta sunt, et adhuc ibi salva reperiuntur; quae vero post occupationem aliunde eo invecta sunt, sive in praeliis capta, sive ad usum et custodiam eo per occupantes illata fuerunt, una cum annexis, ut et bellico apparatu, iisdem quoque secum exportare et avehere liceat.

 

IPM   § 108

1   Restituantur etiam Archiva et Documenta literaria, aliaque mobilia, ut et Tormenta bellica, quae in dictis locis tempore occupationis reperta sunt, et adhuc ibi salva reperiuntur. Quae vero post occupationem aliunde eo invecta sunt, sive in praeliis capta, sive ad usum et custodiam eo per occupantes illata fuerunt, una cum annexis, ut et bellico apparatu, iisdem quoque secum exportare et avehere liceat.

16   Teneantur subditi cuiusque loci decedentibus praesidiis et militibus currus, equos et naves, cum necessario victu pro omnibus necessariis avehendis ad loca in Imperio destinata, absque pretio subministrare; quos currus, equos et naves restituere debent Praefecti praesidiorum militumque hoc modo discedentium sine dolo et fraude. Liberent etiam Statuum subditi se invicem ab hoc onere vecturae de uno territorio in aliud, donec ad loca in Imperio destinata pervenerint: Nec praesidiorum aut aliis militiae Praefectis aut Officialibus liceat subditos eorumque currus, equos, naves et similia eorum usibus commodata, omnia vel singula extra dominorum suorum, multominus Imperii fines, secum trahere, eoque nomine obsidibus cavere teneantur.

 

2   Teneantur subditi cuiusque loci decedentibus praesidiis et militibus Currus, Equos et Naves, cum necessario victu, pro omnibus necessariis avehendis ad loca in Imperio destinata absque pretio subministrare, quos Currus, Equos et Naves restituere debent Praefecti praesidiorum militumque hoc modo discedentium, sine dolo et fraude. Liberent etiam Statuum subditi se invicem ab hoc onere vecturae de uno Territorio in aliud, donec ad loca in Imperio destinata pervenerint, nec praesidiorum, aut aliis militiae Praefectis aut Officialibus liceat subditos eorumque Currus, Equos, Naves et similia eorum usibus commodata, omnia vel singula, extra Dominorum suorum, multo minus Imperii fines, secum trahere, eoque nomine obsidibus cavere teneantur.

17   Reddita vero, sive maritima et limitanea, sive mediterranea fuerint dicta loca, ab ulterioribus omnibus, durantibus hisce bellorum motibus introductis praesidiis perpetuo posthac libera sunto, et dominorum suorum (salvo de caetero cuiusque iure) liberae dispositioni relinquantur.

 

IPM   § 109

1   Reddita vero, sive maritima sive limitanea, sive mediterranea fuerint dicta loca ab ulterioribus omnibus durantibus hisce bellorum motibus introductis praesidiis perpetuo posthac libera sunto, et Dominorum suorum (salvo de caetero cuiusque iure) liberae dispositioni relinquantur.

18   Nulli autem Civitati vel nunc, vel in futurum ulli praeiudicio damnove cedat, quod ab alterutra parte belligerantium occupata et insessa fuerat; sed omnes et singulae cum omnibus et singulis civibus et incolis tam universalis Amnestiae, quam caeteris huius pacificationis beneficiis gaudeant, iisque de caetero omnia sua iura et privilegia in sacris et profanis, quae ante hos motus habuerunt, sarta tectaque maneant, salvis tamen iuribus superioritatis cum inde dependentibus pro singulis quarumcunque dominis.

 

2   Nulli autem Civitati vel nunc vel in futurum ullo praeiudicio damnove cedat, quod ab alterutra parte belligerantium occupata et insessa fuerat, sed omnes et singulae cum omnibus et singulis Civibus et Incolis, tam universalis Amnistiae, quam caeteris huius Pacificationis beneficiis gaudeant, iisque de caetero omnia sua Iura et Privilegia in sacris et profanis, quae ante hos motus habuerunt, sarta tectaque maneant, salvis tamen iuribus superioritatis, cum inde dependentibus pro singulis quarumcunque Dominis.

19   Denique omnium belligerantium in Imperio partium copiae et exercitus dimittantur et exauctorentur, eo tantum numero in suos cuiusque proprios Status traducto, quem quaeque pars pro sua securitate iudicaverit necessarium.

 

IPM   § 110

Denique omnium belligerantium in Imperio partium Copiae et Exercitus dimittantur et exauctorentur, eo tantum numero in suos cuiusque proprios status traducto, quem quaeque pars pro sua securitate iudicaverit necessarium.

20   Tam exauctoratio vero militiae, quam restitutio locorum ad praefixum tempus eo ordine modoque fiant, de quibus inter Generales Exercituum Duces conveniet, observatis tamen, quoad rem ipsam iis, quae in puncto Satisfactionis militiae conventa sunt.

 

IPM   § 99

Conveniant inter se utriusque partis Plenipotentiarii intra tempus conclusae et ratificandae Pacis de modo, tempore et securitate restitutionis locorum et exauctorationis militiae, ita ut utraque pars secura esse possit, omnia, quae conventa fuerint, sincere adimpletum iri.