BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Renatus Rapinus

1621 - 1687

 

Hortorum libri IV

 

1665

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

PRAEFATIO

RENATI RAPINI

AD ERUDITEM LECTOREM.

 

Audacia videbitur non tolerabilis operis totius antiquitatis perfectissimi partem eam carmine velle persequi quæ prætermissa sit a poeta post hominum memoriam omnium excellentissimo. Nam scitum illud Romani vatis ex libro quarto Georgicon.

 

forsitan et pingues Hortos quæ cura colendi

ornaret, canerem, biferique rosaria Pæsti

quoque modo potis gauderent intiba rivis

et virides apio ripæ etc.

 

Sentires eo in loco sibi placere Virgilium adeo effusus est, opinor non sine causa, quem materiæ tam liberalis invitabat amœnitas. Sed sive quod urgeatur ab instituto de apibus carmine, sive quod otium iam præparet heroi suo, in opere destinato desinit non ita multo post cœptam rem prosequi, quam tamen dignam putat quæ pro scribendi argumento proponatur universæ posteritati.

 

verum hæc ipse equidem spatiis disclusus iniquis

prætereo, atque aliis post commemoranda relinquo.

 

In quo vix impetrare potero ut amoliar a me arrogantiæ bene magnæ suspicionem, qui partium a tanto viro desertarum possessionem tam fidenter occupare cogitem, nec dubitem Latine scribere de re quæ, si Plinio fides est 1), detererrere potuit scriptorem tam exercitatum. Accedit quod in proposita tam divini vatis imitatione faciam expectationem maiorem quam per facultates sustinere possim, exemplumque propositum non tam ostendat opem quam desperationem certissimam. Quæ vero temeritas tentare rem, quam partim propter difficultatem eorum quæ prætermiserat Virgilius, partim propter eorum quæ cœperat excellentiam persequi nullus posterorum ausus sit? Deinde cum eo perducta sit apud nos cultus hortensis perfectio ut ei nihil iam deesse videatur ad elegantiam, eius dignitatem, quæ summa est, ut assequi difficulter potero, non satisfaciam opinioni.

Deterrebat etiam me non mediocriter egestas Latini sermonis. Est enim audaciæ non ferendæ Latine scribere velle de re apud Latinos prorsus ignorata. Nam culturæ hortensis ratio quæ nunc est sive in digerendis per areolarum descriptionem floribus, sive in arboribus fructiferis applicandis ad murum informandisque, nullum plane locum habuit apud illos. Venit tamen in animum sperare si quid peccem vel ignoratione sermonis vel inopia, ut ætas nostra supra ceteras amans hortorum indulgeat aliquid audaciæ rem maioribus intentatam molienti. Addebat animos in opere tam difficili, studium cultus hortensis, quod per id tempus sic viget apud patritios et optimates ut haud scio an umquam plus celebritatis habuerit. Conveniebat autem ut ætati nostræ supra omnes anteactas hortorum longe curiosiori impertiretur aliquid amœnitatis illius quæ partim temporum disciplina, partim industria cultorum pervenit ad summum. Sic enim existimo ex illa partium complexione qua nunc hortos conficimus, eam conformationis et decentiæ fieri absolutionem cui ad summam dignitatem rei hortensis nihil desit.

De natura carminis quod usurpari solet, in tradendis præceptionibus, non necesse est dicere me pluribus cuius exemplum proponitu in Virgilii Georgicis perfectissimum, cuius quidem naturalis ingenuitas vix dabit locim veniæ cultus elegantioris quem adhibuit, contra quam ferebat carminis istius mediocritas in quo quæritur cura puræ nudæque simplicitatis. Certe non excusabo facti conscientiam, obsecutus sum materiæ tam delicatæ in qua non facile sibi temperare potuisset ipse Virgilius, quod illi non difficile fuit in agricultura duriori, in qua tamen, ut est observatum a Plinio 2), e tantis, quæ retulit, flores modo rerum decerpsit. Nihil enim omisit eorum quæ nitorem et ornamentum recipere poterant, hinc tam crebræ digressiones a proposito quibus occurrat satietati et fastidio quod monet Macrobius Saturnaliorum libro quinto. In Georgicis, inquit, post præcepta quæ natura res dura est, singulos libros acuti argumenti interpositione conclusit, primum de signis tempestatum, de laudibus vitæ rusticæ secundum, tertius desinit in pestilentiam pecorum, quarti finis est de Orpheo, et Aristæo non otiosa narratio. Nec ipse passus sum partes in eo desiderari meas, feci quod erat docentis non plane duri, respersi floribus satis liberali manu languorem præceptionum, ut mitigarem pertinaciam locorum eorum quæ dehonestabat humilitas materiæ pro vitanda satietate.

Si tamen videar non pepercisse satis elegantiæ, factum tuebor auctoritate Græcorum pæne omnium, qui de floribus aut florum cultu scripsere. Nam ut omittam ceteros, quid elegantius hortorum pictura quos ad agrum Pisanum, qua præterfluit Alpheus, nymphis Iadibus describit Nicander secundo Georgicon? In quibus tam creber et frequens usus est ornamentorum eorum quæ poetica petit a temporibus fabulosis. Incredibile dictu est quam copiosi sint et elegantes ceteri in ea materia quorum mentionem facit libro XV. Athenæus qui coronariorum florum copiam carmine prosecuti sunt, ut Cratinus in Effeminatis, Hegesias in versibus Cypriis, Anacreon in Odis, Sappho in fragmentis, Pancrates in poemate, Chæremon on Baccho, Eubulus in Nutricibus, alique innumerabiles.

At non erat tam licenter indulgendum fabularum copiæ et vanitati in ea materia, quæ faciebat expectationem gravitatis et disciplinæ, erat pervestiganda natur florum et plantarum, describendæ proprietates æstimandaque vis singularum. Fateor neque opinor defui partibus his, non immemor tamen quam personam agerem poetæ nimirum, non philosophi, qui per orationis religiosæ simplicitatem nimis crudam fidem quærat. Quamvis autem pars hæc poeticæ versetur in mediocritate orisque sit angustissimi, colligit tamen animos interdum quadam excelsitate spiritus, ne iaceat humilitate rerum quas tractat et ipsa materiæ tenuitate frigere videatur. Quod ne contingat excitandus identidem animus, ut secundum Anacreontem de poeticæ sublimitate erecta mens divina spiret.

 

νόος ἐς θεοὺς ἀερθείς.

 

Sed profanorum numinum fieri mentionem per vatem non profanum grave videbitur iis qui non plane norunt ingenium poeticæ, quæ per deorum ministeria et fabulosum sententiarum tormentum animos tollere debet interdum, ut inveniat admirationem. Quam potestatem per se facit artis licentia, si religionis non intersit, quæ nec lædi se putat nec bonos mores violari, cum pro ingenio ludit poetica, ut per fabularum gratiam minus languide quærat veritatem.

Maiorem curam simplicitatis exhibui in Nemore et Aquis quam in Floribus, quorum amœnitas fecit me copiosiorem, nisi quod parumper hæsi in certis locis quæ videbantur idonea, in quibus poeticæ dotes eminerent, per illecebras fabularum, ne carmen langueret insita ieiunitate præceptionis quam profitebatur.

De Pomario vereor ne non satisfecerim eorum expectationi qui sperabant enumerationem bene longam fructuum pomorumque, quorum vim per se incredibilem recensere, cum pæne infinitum sit, in exponendis fructuum speciebus summam rerum secutus sum, Virgilium imitatus, qui secundo Georgicon in vinorum copia et multitudine quæ patebat latissime paucissima quædam leviter attigit, tres olivarum, totidemque pyrorum species complexus. Nihil enim est magis alienum ab ingenio carminis istius quam series odiosa rerum singularium, quæ non postest quin fastidio proxima sit si descendat ad singula minutiusque omnia partiatur. Ne forte levitatis ostentatione ita manifesta fiat similis illi fabro tam inepte diligenti de quo tam scite Horatius in Poetica:

 

Aemilium circa ludum faber imus et unguis

Exprimet et mollis imitabitur ære capillos,

Infelix operis summa.

 

Quod cadere minime potest in scriptorem emendatum cuius proprium est habere delectum, non sequi copiam. Ceterum cum vitare non possim quin multa sint digna reprehensione, si velim excusare omnia, ipse vanus amensque sim. Quapropter ne verbosioris proœmii libidine fatigem lectorem, cuius quæro gratiam, excusationum importunitati supersedebo.

Addam tamen verbum unum de fine quem sibi proponit carmen διδασκαλικόν, qui cum non alius fit quam qui propositus est poeticæ universali, res est proclivis. Nam generosior est eius spiritus quam ut amet simplices nugas nudamque vanitatem, tametsi summam artis ponat in movenda delectatione, in quo philosophia ipsa videtur sapientior, quæ severitatis suæ tristia pervestigationem veritatis faciat multo difficiliorem. Finis itaque poeticæ istius perinde ac universæ est docere, quæ, ut monet Horatius ad Lollium:

 

Quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile quid non,

Plenius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.

 

In quo Senecam hominem ceteroquin non inconsideratum, sed criticum nimis interdum præfidentem, ferre satis patienter minime possum, qui summa iudicii licentia putet Virgilium in Georgicis 3) non quid verissime sed quid decentissime diceretur aspexisse, nec agricolas docere voluisse sed legentes delectare, quo in loco pervertit officium præcipuum poeticæ liberalioris cuius partes qui felicius sustinuerit Virgilio, perspicuum est umquam fuisse neminem. Quapropter non moror iudicium Senecæ de quo provocare possum ad conscientiam totius antiquitatis 4), quæ si sapimus, nobis semper est adoranda. Nihil autem necesse est dicere quam parum verisimile sit hominem in omni rerum naturalium cognitione exercitatissimum, qui tanta cum religione versatus sit in ceteris, nugari voluisse in ea materia in qua profitebatur disciplinam. Quid enim magis indignum viro liberali quam ludere velle cum docere debeat, et quærere delicias cum facit expectationem rerum seriarum, quod de Virgilio quis ausit suspicari nisi qui splendide stolidus sit?

De terræ cultu qui scripserunt ex antiquis video innumerabiles apud Varronem, cum tamen unus propemodum Hesiodus, cum Menecrate Ephesio, carmine rem complexus sit omnium, ut testatur Plinius, ea de re scriptorum antiquissimus 5), ante milia annorum inter principia litterarum Hesiodo præcepta agricolæ pandere orso. Quamquam Hesiodus mores hominum magis prosecutus sit quam naturas rerum, de quibus agendum sibi proposuerat, in quo licet philosophi moralis potius quam sinceri poetæ partes egerit, laudem tamen summam meruit, sed inferiorem longe Virgilio, qui perfunctus est eo munere supra admirationem. Quod facit cur eum respiciam unum qui contra quam soleat reliquum poetarum vulgus bene sciteque norit nihil præstare de se nisi modestiam et simplicitatem, quæ meo quidem iudicio consultissima via bonæ mentis cuius sinceritas perfecta consummatio est sapientiæ illius quam requirit Horatius ad Pisones, pro recta bene emendateque scribendi disciplina:

 

Scribendi recte sapere est et principium et fons.

 

――――――――

 

1) Proœm. lib. XIV. nat. hist. 

2) Plin. lib. XIV. proœm 

3) Senec. epist. 87. 

4) Macrob. lib. II. Saturnal. 

5) Plin. hist.nat. proœm. lib. XIV