<<< authoris paginam



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Johann Wolfgang Goethe
1749 - 1832
 


 






 




P O S I T I O N E S
J U R I S


__________________________


QUAS
AUSPICE DEO
INCLYTI JURECONSULTORUM ORDINIS
CONSENSU

PRO LICEINTIA
SUMMOS IN UTROQUE JURE HONORES
RITE CONSEQUENDI
IN ALMA ARGENTINENSI
DIE VI. AUGUSTI MDCCLXXI

H. L. Q. C.
PUBLICE DEFENDET
IOANNES WOLFGANG GOETHE
MOENO-FRANCOFURTENSIS

ARGENTORATI
EX OFFICINA
JOHANNIS HENRICI HEITZII,
UNIVERSIT. TYPOGRAPHI



P O S I T I O N E S
J U R I S



_______    I.  _______

Jus naturae est, quod natura omnia animalia docuit.


_______    II.  _______

Consuetudo abrogat & emendat legem scriptam.


_______    III.  _______

Idonea cautio fit tam per pignora, quam per fidejussores.


_______    IV.  _______

Pactum contractibus bonae fidei adjectum parit actionem; sed stricti juris contractibus appositum actionem non producit.


_______    V.  _______

Prodigus non ipso jure, sed Magistratus sententia bonorum administratione interdicitur, & post interdictionem promittendo, ne quidem naturaliter obligatur.


_______    VI.  _______

Illiterati & juris imperiti judices esse non possunt.


_______    VII.  _______

Transactio super re certa vel judicata fieri non potest.


_______    VIII.  _______

Servitute imposita, ne luminibus officiatur, tam de futuris, quam de praesentibus luminibus cautum censetur.


_______    IX.  _______

Testator non potest usufructuario remittere cautionem fructuariam earum rerum, quae usu consumuntur, in praejudicium haeredis.


_______    X.  _______

Publiciana actio cum rei vindicatione in eodem libello conjungi potest.


_______    XI.  _______

In stricti juris actionibus fructus non veniunt nisi a tempore litis contestatae.


_______    XII.  _______

Subscriptio instrumenti non continuo obligat scribentem.


_______    XIII.  _______

Res hostium legari potest.


_______    XIV.  _______

Creditor pignus naturaliter possidet.


_______    XV.  _______

Urbanum praedium distinguit a rustico, non locus, sed materia.


_______    XVI.  _______

Remedium L. 2. Cod. de Rescind. Vendit. non habet locum in transactione.


_______    XVII.  _______

Sola praestatio usurarum longo tempore facta non inducit obligationem usurarum
in futurum.


_______    XVIII.  _______

Societas solvitur morte, heresque socii in societate non succedit.


_______    XIX.  _______

Pro vino vel frumento mutuato reddi non potest pecunia, invito creditore.


_______    XX.  _______

Reus non tenetur actori edere instrumenta vel rationes ad intentionem ejus fundandam; sed actor reo ad probandam exeptionem instrumenta edere tenetur.


_______    XXI.  _______

Favorabiliores rei potius quam actores habentur.


_______    XXII.  _______

Furti tenetur cujus ope vel consilio tantum furtum factum est.


_______    XXIII.  _______

Qui legat certam fructuum quantitatem, si non nascatur tantum, quantum legavit, haeres ad praestationem totius tenetur.


_______    XXIV.  _______

Testamentum, quo posthumus praeteritus vivo testatore decedit, valet.


_______    XXV.  _______

Fructus & usurae legatorum a tempore morae debentur.


_______    XXVI.  _______

Liberi & liberti non restituuntur in integrum contra parentes & patronos.


_______    XXVII.  _______

Redditio chirographi facta a creditore debitori, inducit remissionem debiti, pignoris vero restitutio non idem.


_______    XXVIII.  _______

Ususfructus non dominii pars sed servitus est.


_______    XXIX.  _______

Quando nihil pactum est de distrahendo pignore, creditor nihilominus post unam denunciationem pignus vendere potest.


_______    XXX.  _______

Suspectus tutor ob latam culpam remotus non fit infamis.


_______    XXXI.  _______

Dominium sine possessione acquiri non potest.


_______    XXXII.  _______

Actionis verbo non continetur exeptio.


_______    XXXIII.  _______

Privilegia realia transeunt ad haeredes, non personalia.


_______    XXXIV.  _______

Major annis XVII. potest esse procurator ad litem.


_______    XXXV.  _______

In contractibus nominatis non datur condictio ob rem dati.


_______    XXXVI.  _______

Unica interpellatio constituit debitorem in mora.


_______    XXXVII.  _______

Venditor etsi fundum simpliciter vendat, tamen eum liberum a servitute praestare tenetur.


_______    XXXVIII.  _______

In contractibus jus accrescendi non habet locum.


_______    XXXIX.  _______

Etiam ob latam culpam juratur in litem, & lata culpa sub dolo continetur in civilibus caussis.


_______    XL.  _______

Nec urbanae, nec rusticae servitutes oppignorari possunt.


_______    XLI.  _______

Studium juris longe praestantissimum est.


_______    XLII.  _______

De omnibus, quae palam fiunt, judicat Jurisconsultus, de occultis Ecclesia.


_______    XLIII.  _______

Omnis legislatio ad Principem pertinet.


_______    XLIV.  _______

Ut & legum interpretatio.


_______    XLV.  _______

Consuetudo legi non derogat.


_______    XLVI.  _______

Salus reipublicae suprema lex esto.


_______    XLVII.  _______

Non usus sed utilitas gentium jus gentium constituit.


_______    XLVIII.  _______

Judici sola applicatio legum ad casus competit.


_______    XLIX.  _______

Legum corpus nunquam colligendum.


_______    L.  _______

Tabulae potius conscribendae, breves verbis, amplae argumento.


_______    LI.  _______

Interpretationes a Principe factae separatim colligendae, neque cum tabulis fundamentalibus confundendae.


_______    LII.  _______

Sed qualibet generatione, vel novo quodam Regnante ad summum imperium evecto, abrogandae, atque novae interpretationes a Principe petendae videntur.


_______    LIII.  _______

Poenae capitales non abrogandae.


_______    LIV.  _______

Lex Saxonica, quae non nisi confessum & convictum condemnari vult, lex aequissima, effectu crudelissima evadit.


_______    LV.  _______

An foemina partum recenter editum trucidans capite plectenda fit? quaestio est inter Doctores controversa.


_______    LVI.  _______

Servitus Juris naturalis est.
 
 
 
<<< authoris paginam