BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Michaelis Lomonossow

1711 - 1765

 

Oratio de meteoris vi

electrica ortis

 

Versio digitalis:

Lingua Latina Aeterna

Michael Petrovich Poliachev

 

___________________________________________________

 

 

 

Oratio de meteoris vi electrica ortis,

auctore Michaele Lomonosow habita

 

Quod olim apud Poetas usu receptum erat, Auditores, ut carmina sua quo illis major vis atque honos accederet, a Deorum precationibus, sive a laudibus Heroum, qui divinis colebantur honoribus, auspicarentur; id mlhi etiam hodierno die dicere incipienti usurpandum esse existimavi. Enim vero ea de re verba facturo, quae cum per se ardua et infinitis difficultatibus perplexa est, iam insuper post exstinctum crudeli funere solertissimum Collegam nostrum solito formidolosior potest videri; ad serenanda ea nubila, quae teterrimum hoc fatum animis vestris forte induxerit, majore fertilitate ingenii, subtiliore acumine judicii, uberiore copia verborum opus est, quam quae a me exspectare potestis. Quam ob rem, ut orationi meae vis et gravitas concilietur, et placidum oboriatur lumen, ad pristinam ipsius rei dignitatem ex tenebris revocandum, utar Herois nomine cujus sola commemoratio gentium et populorum attentionem atque reverentiam excitat. Magni enim Petri res gestae cum per orbem terrarum generis humani ore celebrantur, tum etiam in toto Rossiaci Imperii ambitu publicis deliberationibus auctoritas et privatis colloquiis sanctimonia narratione illarum comparatur. Eone igitur loco tanti Nominis Majestatem non appellabimus venerabundi, ubi non solium oratio mea vi et gravitate indiget, verum etiam ab hac nostra Societate grati animi significatio erga Fundatorem illius jure meritoque requiritur? Inter innumeros enim, eosque magnos magni principis labores, hanc in Patria nostra Musarum sedem, incredibili ac prope divina sapientia Illius instauratam, praecipuam curam fuisse, nullus dubitat, quicunque immensam scientiarum utilitatem, quae in populo optimis rebus instituendo longe lateque diffunditur, certo judicio ponderat, aeque ac ardentissimum divi Imperatoris studium illas pernoscendi et in Patria propagandi sive oculatus testis atque admirator meminit, sive famae celebritate convictus suspicit. Etenim Vir summis rebus natus cum novum exercitum hostibus opponere, nova classe maria occupare, nova judiciorum et legum majestate tribunalia reddere sanctiora, nova moenium forma urbes munire, novis immunitatibus mercatorum et artiicum excitare solertiam, atque omnium suorum civium mores conformare, et universam Patriam denuo condere in animum induxisset; tum facile intellexit, non castra, non urbes rite muniri, non naves construi, et maribus tuto, sine Mathematum scientia, committi; non arma, non igniferas machinas, non medelas laceris post proelia militum corporibus, remota Physica, parari; non denique legum et judiciorum aequitatem ac morum probitatem absque Philosophiae et Eloquentiae studio introduci; atque adeo nec belli instrumenta nec pacis ornamenta sine Scientiarum ope comparari posse. Quamobrem non solum viros quavis scientia atque arte conspicuos amplissimis praemiis et hospitalitatis secura comitate peregre invltavit; non solum per omnes Europae regiones et urbes Academiis, Gymnasiis, Palaestris et artificum peritia inclytas, lectissimorum juvenum examina diffudit; verum etiam Ipse Dux et instar omnium, praeter aliorum Principum consuetudinem, non semel patrio solo relicto, Bataviam, Angliam, Germaniam, Galliam sciendi cupidissimus peragravit. In his peregrinationibus, quae fuit eruditorum respublica, quam llle praeterierit, non praesentia sua cohonestaverit? Imo vero Se ipsum potius in illorum numerum et societatem inscribi non est dedignatus. Quod inveniebatur splendidius technophylacium, quae Bibliotheca opulentior, quae ingenuae artis officina, quam ille non inviserit, non omnia aspectu suo digna sciscitatus et contemplatus fuerit? Quis erat tum vir eruditionis fama celebris, quem Magnus Hospes non salutaverit, et cum illius colloquio et doctrina fuerit delectatus, non beneficiis ornaverit? Quot sumptus impendit, ut res pretiosas et multiforrni naturae et artis ingenio productas, quae ad amplificandum in Patria scientiarum emolimenta idoneae visae sunt, compararet! Quanta proposuit praemia, si quis magnum aliquid aut novum, in cognitione rerum naturalium, sive in promovendis artibus, se invenisse perhiberet, vel inventurum polliceretur! Horum omnium quamvis oculatos testes non paucos etiam hic praesentes intuemur; praeter eos tamen eadem testantur plurimae machinae, indefessa Augusti Artificis manu constructae; testantur ingentes naves et munitissimae arces atque portus, quorum delineatio et aedificatio Illo Auctore ac Ductore prompta et tuta exstitit; testatur haec ipsa Academia, tot millibus librorum, tot naturae et artis miraculis instructa, tot denique convocatis celeberrimis in omni genere scientiarum viris instaurata; testantur illa ipsa organa, ad varias Mathematicas operationes idonea, omnibus Illius itineribus socia, Sive enim Meotici, Glacialis, Baltici, Caspii maris fluctus classe occupabat; sive per Livoniam, Finniam, Poloniam, Pomeraniam, Borussiam, Daniam, Sweciam, aut Victor aut Defensor castra movebat, sive deserta Danubii sive aridas Persarum solitudines superabat; ubique secum illa, ubique viros doctos in comitatu habuit. His omnibus docemur, Illum ad tantas res gerendas omne doctrinae genus opportuisse adhibere; hoc vero a nullo alio, quam ab Ipso, tanto cum successu usurpari potuisse. Cum itaque scientiarum usus non solum in Imperio optime administrando, verum etiam, ad exemplum Petri Magni, condendo, sit amplissimus; certissimo equidem argumento persuasum sibi quivis habeat, necesse est, eos viros, qui Herculeis laboribus, imo quasi gyganteo ausu naturae arcana pervestigare conantur, ad protegendam mortalium salutem et felicitatem augendam, non temerarios, sed fortes et magnapimos esse censendos; nec scrutinium naturae deserendum, quamvis repentino fato in conatibus suis fuerint oppressi. Non Plinius favilla Vesuvii suffocatus tantum horrorem eruditis incussit, ut accessum corum a fremente intestinis ignibus cacumine prohiberet; spectatur quotidie curiosorum oculis vastus et venenum fumans hiatus. Nec igitur repentino Richmanni nostri fato Physicorum animos tam perterritos esse crediderim, ut investigationem electricae in aere virtutis deserant; sed potius omnem operam in id conferant, cautius quidem pericula instituendo, ut innotescat, qua ratione mortalium salus a lethiferis illis ictibus protegatur.

Hinc multo minus mihi, de origine electricae virtutis in aere disserenti, et Vobis audientibus, est reformidandum; praesertim cum tot periculosa experimenta instituta sint, quae in obscuro relinquere fas non est; cumque ipsae meditationes meae, praeter ea, quae dicere institui, complectantur multa in genere de natura meteororum, quorum cognitione nihil mirabilius, nihil generi humano salutarius esse potest. Quid enim majus a summo Numine hominibus dari atque impertiri potest, quam ut tempestatum mutationes praevidere queant; quod equidem difficillimum, imo vix impetrandum esse videtur. Tamen Deus omnia laboribus vendit; ut luculentissimum deprehensi jam nunc luminarium cursus, per tot secula ignoti, exemplum nos docet. Idcirco saepe mihi horis subsecivis accidit, ut coelum intuenti non sine dolore aliquo succurrat, cum plurimae partes scientiae naturalis in minimis etiam egregie excultae sint, Meteorologiam parum cultam adhuc jacere; quae tamen si in eodem perfectionis gradu, in quo illae conspiciuntur, posita esset, quantum generi humano afferret emolimentum, nemo non videre potest. Equidem multae et fere infinitae observationes mutationum et apparitionum, quae in aere contingunt, non solum per Europam, verum etiam per reliquas orbis terrarum partes, a viris scientiae naturalis scrutatoribus institutae et passim publici juris factae sunt, ut ex immenso earum numero non exiguus gradus certitudinis in praedicendis aeris phaenomenis sperari posset; nisi instrumentorum, quae hunc in finem excogitata sunt, imperfectio, circumstantiarum varietas, observatorum diversa industria, observationum vastus et perplexus numerus, omnem contemplationem, omnem conatum, omnem ingenii et judicii vim confunderent, obruerent, suffocarent. Itaque cum instrumentorum absoluta perfectio, circumstantiarum certa cognitio, observatorum debita circumspectio, observationum distincta dispositio non solum ab omnibus desiderata, verum a plerisque fere desperata fuerit; factum est, ut meteororum variationes non tantum ad explicanda atmosphaerae phaenomena, quantum ad muneris sui partem obeundam observasse Physici viderentur. Hoc in statu languida et fere emortua erat haec optima pars scientiae naturalis. Excitavit tandem omnes seculi nostri felicitas, et quasi signum aliquod sustulit, ad bene de meteorologia sperandum, ad eamque omnibus studiis excolendum. Adspiravit Physicorum conatibus coelum, cum terrificum illum mortalibus ignem, tonantibus genitum nubibus, cum electricis scintillis, quas industria illorum hoc nostro aevo ex corporibus elicere didicit, cognatum esse, praeter spem et opinionem, apertissime nuper declaravit. Hinc naturalium arcanorum indagatores mentes atque animos ad contemplationem meteororum, electricorum praesertim, intenderunt. Hos meditando potius quam pericula faciendo e longinquo secutus, quantum proficere potui, exponam breviter, quam temporis ratio et vestra patieritia ferat. Duplici artificio vim electricam excitari in corporibus, frictione scilicet et calefactione, Physicis compertum est. Phaenomena et leges, quae electricitatem, in gremio naturae natam, comitantur, ex asse congruunt cum iis, quae arte produci solent. Cum vero naturae ingenium in phaenomenorum varietate prodigum, in causis eorum parcum sit, cumque iidem prorsus effectus ad easdem causas sint referendi: idcirco dubio procul est, naturalis in aere electricitatis easdem esse causas, nempe frictionem et calfactum; alterutrum vel utrumque simul. Quis enim vapores per aerem volitantes sole calefieri, et aeris meatu collidi dubitabit? nemo equidem, nisi qui et radios solis et volubilem aeris naturam in dubium vocat. A calore igitur et collisione vaporum electricam virtutem in atmosphaera generari posse, manifestum est, Videndum porro incumbit, utrum re vera hoc fiat; et quidem primo, numquid radii solis blando tepore halitus in atmosphaera pendulos reddant electricos. De halitibus in frigida atmosphaerae regione affirmari id non tam facile potest, quam de iis corporibus, quae prope superficiem telluris sunt, praeter Boyliana experimenta, ex ingenio quarundam plantarum, quod constantissime servant, conjectare licet. Praetereundum existimarem hic heliotropia, antiquis Poetarum fabulis celeibrata magis, quam naturalis Historiae scriptorum flde probata, quod solis cursum continuo sequantur: cum id non ita semper contingat; verum tamen auget suspicionem electricae in illa actionis aliarum plantarum mirus cum solis cursu consensus. Argumentis enim quotidianae observationis indicatur, plantarum papilionacei, ut vocant, generis folia, quae diurnis horis patula sunt, post solis occasum claudi complicata, eoque rursum exoriente, apenri. Quandoquidem non injuria hic idem possumus suspicari, quod filis ad electricum apparatum pendulis semper contingit, ut excitata electricitate, a se invicem divergant, et metae formam referant; quamvis omni reliquo tempore parallela directione sibi invicem apposita pendeant. Crescunt denique probabilitatis momenta contemplatione jucundissimi illius naturae miraculi, quod in novo plantae genere, Americae sobole, Sensitiva vulgo dicta, stupemus. Quippe praeter ea, quod similes oriente et decedente sole subeat vices, etiam concidentibus et se contrahentibus ad tactum foliis, quasi nutu quodam, haud obscure indicare videtur, vim electricam sibi admoto digito eripi; remoto rursum recuperari, fotia expandi. Equidem multa occurrunt, quae ad labefactandam hanc nostram conjecturam opponi possint; nec tamen rationes desunt, quibus dubia illa non injuria removeri queant. Alienum a legibus electricitatis esse videtur, sine solito fulcimento, resina scilicet, serico aut vitro, vim illam in plantis excitari; iterum non quolibet eo die, quo sudum coelum, et sol ardentissimus est, electricam vim in aere, levissimi fili a virga metallica recessu deprehendi, foliis papilionaceorum et Sensitivae patentibus. Ad unum responderi potest, nodos sensibilium ad solis praesentiam plantarum, resinosa materia unctuosos, vicem fulcimenti tencre; ad secundum electricitatem, quae naturali calore fovente gignitur, debiliorem esse ea, quae artificio produci solet; hinc illam in tenerrima quorundam vegetantium structura duntaxat sentiri. Ceterum hanc nostram conjecturam non infirmo argumento experientia fulcire videtur. Die tertio elapsi proxime Augusti, fruticem sensitivum rite suffultum Machinae electricae annexui, cum sol occiduum horizontem attingeret. Erat autem jam foliis complicatis, et a frequenti manuum attrectatione petiolis depressis ita, ut nullum sensationis vestigium, per repetitos tactus in se proderet. Mota Machina, et vi electrica in frutice exorta, scintillis ad tactum crepantibus, folia quidem complicata mansere; petioli tamen manu tacti depressius sese inclinabant. Quod experimentum, non sine jucundo spectaculo multoties repetitum, satis certo indicavit, excitata vi electrica hanc plantulam magis animari, adeoque sensationem illius non parum analogam esse cum electricis phaenomenis. Multa quidem et varia hujusmodi tentamina cum variis plantis, solis ortum et occasum sentientibus, institui potuerunt, ad veritatem ulterius pervestigandam; sed temporis brevitas ad reliqua exequenda nos avocavit.

Frictionem vaporum in aere contingere, eaque electricam vim produci posse, procul omni dubio est. Nunc perspiciendum venit, utrum id re ipsa, et quo accidat modo? Haec consideranti statim occurrit, frictionem vaporum per collisionem eorundem produci oportere; collisionem autem non aliunde quam a contrariis aeris, cui vapores insidunt, motibus proficisci. Motus illius in atmosphaera frequentissimi, imo assidui fere observantur ii, qui directione ad terrae superficiem parallela tendunt, diversi nempe ventorum flatus, varias plagas versus. Hos vero vis electricae motores esse nullo modo potest probari: quod enim remoto et absente alio solet fieri, et contra praesente et vicino non fit, id alterius nec eftectus nec causa esse potest, imo potias impedimentum est censendum. Isto autem discrimine ventos et vim electricam in aere plerumque, et fere sempcr tempus sejungit. Quotiescunque enim nubes fulminibus gravidae exoriuntur, serena et tranquilla tempestas plerumque solet praecedere; turbines vero et flatus repentinos, fulgura et tonitrua comltantes, nubium illarum partum esse in confesso est. Contra cum violentissimi ventorum cursus regiones emetiuntur, et non raro eundem super locum secundum directiones oppositas spirant, quod ex nubium gressu apparet, ut illas fortissime collidi et fricari; unde ventosa et nubila tempestate continuo fulgura coruscare, ac tonitrua reboare, aut saltem repelli filum indicis a metallo, necesse foret, si istiusmodi motiones atmosphaerae essent origo natae inter nubes electricitatis. Id tamen vix unquam contingit. Haud dubio igitur docemur argumento, omnes aeris motus, cum horizonte parallelos, ventos nempe, quacunque e regione spirent, fontem et originem fulminum non esse. At cursus aeris, dicet quis, ad collisionem et electrificam halituum frictionem procreandam necessario requiruntur; praeter ventos autem nulli deprehenduntur, sensibus nostris obvii. Verum id quidem est; sed nec electrici etiam ignis virtutes, nec illius cum fulmine cognatio per tot secula fuit deprehensa. «Rerum natura, inquit Seneca, sacra sua non simul tradit. Initiatos nos credimus, et in vestibulo haeremus. Illa arcana non promiscue nec omnibus patent; reducta et in interiore sacrario clausa sunt. Multa seculis tunc futuris, cum memoria nostri exoleverlt, reservantur; ex quibus aliud haec aetas, aliud, quae post nos subibit, aspiciet. Tarde magna proveniumt, utique si labor cessat.» Hoc gravissimi Philosophi oraculum in nostram, potissime, ut effatus erat, tempestatem cecidisse laetamur, et ante rellqua praeclara inventa electricam virtutem miramur; quae postquam fulmini se congenerem esse tandem prodidit, omnium admirationem vicit. Magnam equidem, eamque veram gloriam consecuti sunt, quibus tam abscondita naturae mysteria sive industria, sive etiam casu detexisse contigit; quorumque etiam vestigia sequi non ultima laus est. Idcirco et me operae pretium aliquod facturum esse existimo, si motus aeris, qui, quantum mihi quidem constat, a nemine ante hunc diem clare et distincte cogniti, aut equidem, quantum merentur, expositi non sunt; motus, inquam, aeris in atmosphaera, juxta horizontis perpendiculum tendentes, in lucem diemque proferam, qui non solum fulminantis in aere electricitatis, verum etiam aliorum quam plurium meteororum fons et origo existunt. Ut autem omnia rite proponam, ea pergam via, quam meditationes meae in perpendendis et inveniendis illis rnotibus et meteororum causis tenuerunt. Saepe id sum miratus, cum viderem brumali tempestate, post temperiem aeris, qua nives solvebantur, subito stupendum gelu ingruere, quod paucis horis argentum vivum a tertio aut etiam quinto super congelationis terminum gradu, ad trigesimum et amplius infra illum deprimeret; eodemque ipso tempore terrarum tractum, ultra centum milliaria, longe lateque occuparet, quod tum fama facile innotuerat. Haec denique cum eo frigoris rigore, quo hyemes anni 1709 et 1740 per totam fere Europam saevierunt, comparanti, major admiratio, majus quoque studium excitatum erat, ad causam tam subitae mutationis inqulrendam. Ostenti autem simile id praesertim videbatur, cum regelatio quam plurimum exorto, et saepe spirante impetuosius gravi nubibus vento, accideret, gelu cohibitos sequi ventos, et tranquillo atque sereno coelo ferocire. Regelationis ratio ex ortu et natura ventorum, qui tepidam auram spirare solent, manifesto apparebat. Quippe quotidiano experimento observatum est, frigidissimum hyeme aerem ex alto mari spirantibus procellis mitescere, et in humescentes nives, imo in pluvias solvi. Sic Petropoli Zephyrus, Archangelopoli Caurus et Septentrio, Ochotli, quod castellum in orientali Sibiriae littore Penschinlco mari alluitur, Subsolanus et Eurus media bruma frigorum saevitiam domant, pluviam tempestatem ferentes. Eadem de causa Britannia, cum nullis ventis possit perspirari, nisi ex mari obortis, mitiorem sentit brumam, quam reliquae Europae regiones, eidem coeli climati subjectae. Item in Kamtschatka, a meridie, ortu et occasu marinis ventis exposita, ab aquilonis flatu praealtis montibus munita, raro saevum gelu accidit; cum interim medii Sibiriae tractus, eidem circulo parallelo respondentes, per totam fere hyemem urentissimo frigore constricti rigeant nec nisi rarissime regelationem experiantur. Marium enim, quae aperta Europae et Asiae littora alluunt, immensa distantia; Septentrionalis Oceanus aeterna glacie constrictus; a meridie ingentes, qui Indiam a Sibiria sejungunt, nive obsiti montes omnem prope mitioris aurae spiritum hyeme praecludunt. Mirum autem videri non debet ventos, ex aperto mari hyeme spirantes, regelationem continenti inferre: quippe experimentis investigatum est, aquam marinam etiam glacie obtectam, non infra congelationis punctum refrigerari; quod et fluiditas ipsius testatur: namque frigido aeri in vase exposita, si ultra tertium gradum infra terminum illum descendere argentum vivum in Thermoscopio coegerit, in glaciem concrescit. Conservari fluidum mare et caloris gradum supra vel circa terminum congelationis cum vasta aquarum mole, aestivis solibus calefacta, tum etiam subterraneo calore per fundum spirante, rationi est consentaneum. Maria igitur, quae a glacie libera atque aperta sunt, incumbentem sibi hyberno tempore aerem calidiorem reddunt eo, qui occupat continentem, crusta congelatae terrae constrictam, et profundis obrutam nivibus, quo omnis subterranei caloris halitus compescitur. Id igitur, quod in continente spirantes ex alto comitatur ventos, ex observationibus et ex rei natura clare elucescit; videndum nunc superest, quid, cum spirare desiverint, subsequatur? In id animum intendenti primo sese offert diversa ratio caloris et densitatis in diversis aeris regionibus. Majorem in inferioribus partibus calorem quam in superioribus; sive, ut ad sensus loquar, acutius hyeme frigus supra, quam infra ad superficiem terrae esse, ratione investigata, experlentia deprehensa, et phaenomenorum consensu confirmata res est. Et primo quidem inde quod corpora homogenea densiora majoris vis caloris capacia sint, quam rariora, valido deducitur argumento, aeris supremam regionem multo minus sole calefieri quam infimam, mediam pro ratione distantiae et circumstantiarum temperari. Accedit, quod impressum superficiei telluris a sole calorem, et repercussos ab illa radios magis ima, quarn media aut suprema regio aeris sentiat. Rationi adstipulatur frequens experientiae fides. Grando aestiva, et glacialia montium cacumina veritatem hanc obviam ducunt, atque inculcant, gelidam brumam, media etiam aestate, non ita procul capitibus nostris imminere. Lubet hic clarissimorum labores attingere Virorum, qui postquam immensum pelagus emensi, vastas insuper solitudlnes, naturae studio ducti, superarunt, et felicia denique arva, Peruana Tempe adierunt, non camporum, non hortorum deliciis capti clementia coeli diu frui voluerunt; sed ardua et montibus aspera loca ad agendam telluris mensuram secuti, multum sudarunt et alserunt. Longa et periculosa eorum experientia, et recto ratiocinio didicimus, dominari in certa et difinita totius atmosphaerae altitudine rigidum, idque perpetuum frigus, quod montium altiorum cacumina aeternis nivibus obslta constringit; mensuram, quae a maris superficie ad glacialem regionem atmosphaerae extenditur, minui eo magis, quo longius ab aequatore receditur, ita ut ultra polares circulos congelationis limites cum Oceani libella congruant. Quam vero intensa sit frigoris vis in illa regione Atmosphaerae, ex sequentibus constat. Et primo celeberrimi orbis terrarum Mensores, supra congelationis terminum, in media regione, tam saevum gelu perpessi sunt, ut vix majus in nostris regionibus media hyeme vulgo observetur. Haec cum sub aequatore ipso continuo sint; quanta frigoris potentia circa nostrum clima, ad eandem altitudinem, ferociat, facile concludi potest. Confirmatur ratiocinium diligentiore grandinis contemplatione. Quippe nuclei nivalis generatio gelidae aeris regioni procul dublo debetur; glaciales accretiones crustarum lapsu per varia nubium strata accedere, validissimo gelu, quod natum nucleum inhabitat, adstringente obvios aquosae nubis globulos, adeo rationi consonum est. Consideranti autem brevissimum lapsus tempusculum, et ex ejus celeritate ortam cum aere frictionem, vix fieri posse videtur, ut novae vaporum particulae ad nucleum accedentes, grandinem tantum augeant, ut aliquando ad pollicis crassitiem accedat. Fit tamen, et stupendum gelu, quod natis in sublimi nucleis concipitur, clarissime ostendit. Haec media eastate; quid autem durante hyeme? Testantur Sibiriae loca eidem nobiscum climati subjacentia, sed altius supra Oceani normam elevata. Ex. gr. Urbs Jeniseisk, ab ostiis fluvii, a quo nomen accepit, ultra 1500 Verstas sita, elevatur circa 100 orgyas supra superficiem maris (si communem rationem inclinationis ad cursus longitudinem, ut unitatem ad septena milia, dimidium nempe pedem pro singulis verstis posueris). Tantum vero hyberno tempore observatur gelu ut ad gradum cetesimum trigesimum primum infra cogelationis terminum Mercurius in Thermometro deprimatur. Hanc circiter frigorum vim in eadem, aut si mavis duplo majore altitudine supra nos etiam hyeme versari, dubitari non potest. His ita comparatis, ponamus aerem intimum post flatum venti marini quattuor gradus supra terminum congelationis calidum esse; in sublimi autem ad 100 orgyas, aut si mavis ad 200 Jeniseikum illud gelu durare: erit differentia inter utramque temperiem 135 graduum. Ex multoties institutis autem experimentis, si vi calculi deducitur, aerem superiorem, hoc in casu, infimo densiorem esse una quarta parte, cteris paribus. Quamvis vero augetur infimi aeris densitas a superincumbente et premente integra atmosphaera; sed hanc ob causam diminutio densitatis mediae regionis ad altitudinem centum orgyarum quadragesimam octavam partem non excedit, 15 orgyis positis pro 1 linea Barometri; in altitudine autem ducentarum orgyarum non superat vigesimam quartam. Unde patet saepe infiniam Atmosphaeram rariorem atque specifice leviorem esse superiore. Hunc Atmosphaerae statum quid sequi debeat, legibus aerometricis et exemplis satis convincimur. Jam olim motum in fodinis a diversa densitate aeris oriundum explicavi, ubi ad orgyas 50 et multo minus fluxus aeris ob similem causam excitatur; imo in hypocaustis hyberna tempestate juxta calidas fornaces aerem surgere, juxta frigida fenestrarum vitra mergi, ex motu fumi non raro conspicitur. In tantane igitur altitudine, multo graviorem aerem, contra naturae leges pendere posse putemus? Descendit et cum infimo sensim miscetur, rigidissimum gelu super capita nostra fundens. Sine sensibili flatu mergitur, quia secundo scrupulo vix aliquot pollices progreditur, emergente secundum contrariam directionem inferiore. Signum, imo potius effectus permixtionis hujusmodi in aere frequentissimus est, confusus ex ardentibus caminis fumi fluxus. Etenim aer, qui cum fumo ex fornacibus surgit, semper multo calidior et rarior est reliquo; ut etiam aestivo tempore ad insignem altitudinem ascendat, donec eundem cum illo caloris et densitatis gradum nactus subsistat. Quam ob rem hybernis diebus fumi ascensus multo celerior, multo altior semper esse debet, quam aestate. Verum tamen multoties prorsus contrarium evenit, ut fumus e camino profluus magis deorsum, quam sursum tendat, in ipso exitu distractus; unde fumosa nebula a summis tectis ad terram usque formatur. Quamvis autem id non semper contingit, ingruente gelu; ratio tamen absentiae in promptu est: nam absente fumo, fumosa oriri nequit nebula. Idcirco solet difficili respiratione esse gravis matutino praesertim tempore, sub initium repentini frigoris, dum omnia hypocausta et culinae ardentibus fornacibus et focis fumum copiosissimum eructant. Quod autem non frigore et densitate aeris nimia suffocatus fumus ita submergitur, inde patet, quod durante aliquot diebus gelu intensissimo, fumus, absit ut humum lambat, ut potius ultra solitos limites sublime ex caminis surgens, procerrimarum arborum imaginem, quieto aere referat. Alter effectus est coeli serenitas: nubium enim strata surgente simul et descendente aere distrahuntur, attenuantur, disparent; quamvis hic condensatio aeris multum conferat. Procreatur ergo repentinum hyeme gelu descensu atmosphaerae mediae regionis, atque adeo mirum esse desinit, illud sine omni vento oriri.

Similes descensus Atmosphaerae mediae regionis inferiorem versus aestate fieri non raro debere, aptissima aeris dispositio extra dubium ponit. Etenim sit ad 300 orgyarum altitudinem aer, cujus frigus ad formandam aestivam grandinem sufficiat; hoc est infra congelationis terminum gradus circiter 50, quod non injuria supponi potest; eodem tempore in infima Atmosphaera in vicinia terrae intensitatem caloris 40 vel 50 graduum supra illum limitem dominari; erit secundum experimenta et rationes meas densitas aeris superioris ad eandem inferioris, ut 5 ad 6, a pressione autem superioris condensabitur infcrior atmosphaera vix ad decimam partem. In hoc statu secundum immobiles naturae leges necesse est superiorem regionem submergi in inferiorem, atque eousque descendere debere, ubi permixta cum tepidiore aura, aequilibrium teneat, et ulterius descendere prohibeatur; huncque aestivum ascendentis et descendentis aeris circulum toties contingere, quoties pondus altioris atmosphaerae superat gravitatem inferioris; porro aerem inferiorem ascensu fieri saepe obvium superiori descendenti; conflictum eorum accidere in diversa altitudine et diverso impetu, pro varia altitudinum, calorum et densitatum differentia; denique id evenire eo facilius, quo magis solibus, aestivis praesertim, usta telluris superficies incumbentem sibi auram calefaciat et expandat, saeviente in sublimi frigore.

Jam satis manifesto constat, qui motus aeris, remotis ventorum flatibus, frictionem electricam gignere possint; investigandum igitur superest, utrum corpora istiusmodi in aere dentur et ita disposita sint, ut occursu eorum mutuo electriea virtus excitari queat. Duplicis autem generis corpora hunc in finem requiruntur; primum eorum, quae primitivae, alterum, quae derivativae electricitatis nomine appellari solent. Inter corpora electricam vim ab aliis derivantia fortissimam vim aqua recipit, cujus immensam copiam in aere pendere largae pluviae, eo praesertim ipso tempore, quo ille electricus est, decidentes manifesto loquuntur. Inter corpora vero electricitatem frictione producentia, maximae virtutis sunt oleosa, flammam concipere solita. Particularum ejusmodi ingentem in aere multitudinem volitare duplici argumento docemur. Primo exhalationes insensibiles, fermentationes et putrefactiones animalium et vegetabilium, quae totum terrarum orbem occupant; combustio tot materiarum, vela ad corpus a frigore defendendum, vel ad cibos parandos, vel ad producendas arte infinitas res, in vita hominum necessarias; denique domorum, villarum, urbium, imo ingentium silvarum incendia; insuper vulcaniorum montium continui fumi et frequenter furentes flammae, quam immanem copiam inflammabilis materiae per atmosphaeram dissipent, facillime intelligi potest. Secundo laetissimus proventus pinguissimarum arborum, quae in sterili arena radices egerunt, evidentissime declarat, eas, cum ex macra arenae substantia tantam copiam resinosi succi contrahere nequeant, pinguibus foliolis pinguedinem sugere ex aere, indammabilibus vaporibus gravido. Ergo et corpora in aere habemus utriusque generis ad producendam electrificam frictionem apta; investigandus superest modus, quo sibi obviam currant, collidantur, fricentur, Chymicorum fide experimentorum constat, corpora volatilia pro vario suo ingenio levitate et ascensus celeritate inter se differre, ita ut inflammabiles puriores vapores sublimius eleventur quam aquosi. Quod cum in exigua altitudine, nempe quam Chymica vasa habent, semper usu veniat, ut inflammabiles vapores ab aquosis, discrepante elevatione separentur: dubium equidem superest nullum, quin ardentium vaporum halitus multo sublimius in vastam Atmosphaerae altitudinem scandant, et remote super aqueis subsistant. Inflammabilium vaporum, qui subtiliores sunt, binae species innotuerunt, altera quae cum aqua facile permiscetur, et ardens spiritus audit; altera quae aquam ex consortio excludit, et olei aetherei nomine salutatur. Priorem plerumque dum ascendit, in nubium regione, aqueis particulis irretiri, misceri, adeoque vix earum limites transcendere; posteriorem lubricitate aqueus vapores eludere et ultra terminum eorum emergere, legibus naturae est consonum. Porro quotidiana observatione id confirmatur, cum saepenumero nubium bina, imo terna strata in diversa altitudine videanius. His ita comparatis non raro contingere debet, ut super aliquot aquosarum nubium series oleosae naturae vapores in media regione penduli sustineantur atque tamdiu suprema occupent, quamdiu aequilibrium densitatis aeris durat. Expanso autem caloris vi inferioris regionis aere, factoque rariore, ut supra ostendimus, descendere frigidior et densior Atmosphaerae pars cogitur, inferiore, ut locum cedat, obviam surgente. Hujus spectaculi phaenomena animi Vestri oculis, ut ex oratione mea concipere potestis, et ipsi vidisse meministis, repraesentare verbis, quam brevi potero, contendam. Quando gravius superioris Atmosphaerae pondus inferiora petit, non ubique aequabiliter ad libellam horizontis incedens mergitur; sed ut diversa ratio radiorum, pro nubium positu et pro superficiei terrestris inaequalitate, rarefactionem aeris variat. Itaque ibi locorum descendit, ubi in umbra montis, aut aedificii altioris, vel denique nubis spissioris aer densior columnam graviorem efficit; ascendit autem ex iis locis, quae vel declivitate montium, solis cursum spectante, apricantur; vel per nubium aperturas feriente sole aestuant. Hinc cum fulmina et tonitrua pluviam praecedunt, inferiores nubes plerumque sursum et deorsum rupium instar protuberare, crinitos vaporum tractus terram versus spectare, crispos vortices convolvi, atra chasmata aperiri, denique supra haec meteora quodam livore caerula coeli obduci observamus.

Interea aquei et oleosi globuli, cum et propter heterogeneam naturam permisceri facile nequeant, et ob exiguam massulam ad solidi corporis naturam accedant, celeri occursu colliduntur, gyrantur, fricantur, electricam virtutem gignunt, quae per nubem diffusa, eam integram occupat. Mirum quidem esse potest tam exiguis moleculis illam stupendam vim exoriri. Verum mirari desinetis, quam primum globulorum, qui colliduntur, innumerabilem multitudinem, et materiae aqueae in nube immensam superficiem, divisione in tam exiguas massulas productam, animo perpendetis. Etenim experimentis innotuit, corpora derivativae electricitatis, quo majorem superficiem sub eodem volumine habent, eo majorem recipere electricitatem. Non semel equidem a vitris sphaericis ad electricitatem producendam inertibus, circum ferrum convolutae fasciae, argento intertextae, insignem vim receperunt, cum alias solida metalla, iisdem sphaeris applicata, vix sensibilem obtinuerint. Sic igitur ingentia nubium volumina in exiguas sphaerulas, in mutuo fere contactu sitas, divisa, stupendam illam vim concipiunt, immanes exerunt effectus, et incredibilibus mentem percellunt mira-culis; quorum praecipua ex legibus electricitatis exponere lubet. Prius autem quaedam communia fulminearuin nubium phaenomena ex nostra Theoria expltcablmua, ad ipsam magis probabilem reddendam.

Primum jam satis certo omnibus constat, fulminea electricitate gravidas nubes plerumque post meridiem oriri, et in horam tertiam aut quartam potissimum incidere, ubi solis effectus in aere calefaciendo omnium maxime sentiri solet. Cum rationibus ergo nostris congruit haec circumstantia. Nam quo magis incalescit inferior regio Atmosphaerae, eo facilior redditur descensus superioris, quae minus calefit, parum distenditur; id vero comparato Thermoscopii ascensu cum depressione Barometri, calculo facile elicitur.

Porro grandinem saepe tonitrua comitari post ardentissimum aestum, vulgatissima experientia didicimus. Tactus igitur sensu demonstratur, ingruente electrica nube, superiorem Atmosphaeram esse adeo gelidam, ejusque effectum, imo partem quandam usque ad nos pertingere.

Deinde quando radii solis nubium oppositu praecluduntur, in umbra earum aer refrigeratus contrahi, idquecirco ab extremitatibus columnae umbrosae ad medium moveri debet; similes effectus a crescentibus lapsu pluviae guttulis sequi oportet: cum vapores humidi in aqueam massam coalescentes copiosum aerem absorbere soleant. Illum tamen motum vix unquam, sed potius contrarium fere semper observasse omnes vos non dubito, cum ingruentes fulminibus fetae nubes impetuosos flatus praemittant, imo et praetereuntes ad latera satis rapide spirent, quietam auram plerumque post se relinquant. Unde igitur tantum aeris flumen ortum suum habet, nisi descendente superioris Atmosphaerae volumine pressa inferior quaqua versus explodatur, et in eam plagam maximum faciat impetum, qua minime omnium resistitur?

Super haec nimbi, qui repentino aquarum lapsu, instar exspatiati fluminis, ingentia saxa secum volvunt, domos prosternunt, et momento temporis fertilissimos campos desolatos relinquunt, fulminibus solent esse socii. Quid descensum superioris Atmosphaerae, tonitru reboante, probare magis potest, quam hoc Phaenomenon? submergitur illa vaporibus gravida, coalescit cum inferioris regionis nebulis, et condensatis nubibus, immensa aquarum cataracta ruit.

Denique in locis montosis frequentiora et niagis periculosa saevire tonitrua, quamvis notissimum sit, magis tamen veritas confirmatur observatione, ab Hispanis naturalium rerum indagatoribus facta; nempe in provincia Peruviana Quito dicta, quae praealtis montibus, longe supra congelationis terminum surgentibus, undique clauditur, horrisona et infesta fulmina non solum aedes, verum etiam ipsos montes concutere et omnia effusissimis nimbis inundare, idque semper post meridiem accidere, matutinis horis sudo et tranquillo eoelo praecedentibus; et ejusmodi vicissitudinibus quartam fere anni partem subjectam esse. Hoc quantum cum nostra Theoria congruat, qulvis haud obscure videre poterit, quam primum in montosis locis aerem semper fere aequilibrio carere consideraverit. In aprico enim illum surgere, in umbra mergi, eoque ipso superioris regionis frigidum et grave stratum ad terram provocare, motum illius accelerare, fortiorem electricitatem excitare, et ipsam propius accerserc, necesse est.

Consentientibus igitur cum Theoria nostra tot phaenomenis eam non Infirmo pede niti existimamus. Idcirco missa ulteriore ratiocinatione, quae in confutandis dubils adhiberi posset, ad exponenda meteororum phaenomena et miracula accedimus, quae ex legibus electricitatis dilucidari possint.

Et primo quidem de forma fulminis nonnulla attingere lubet. Frequentiores coruscationum species duae observantur, quarum altera rutilo igne vibrata flexuosa intorquetur, sequente tonitru, procella, imbri; altera post solis occasum circa horizontem spectari solet pallida, ultra nubes, diffuso lumine; sine tonitruum fragore, quieto et plerumque sereno coelo, raris et gracilibus nubibus. Triplicis autem generis lumen electricum deprehenditur, primo scintilla concrepans, quam plerumque flexuosam et pro ratione materiae varie coloratarn observavi, praesertim cum naturalis electricitas ad virgam metallicam ex nube derivaretur. Secundo stridula illa frigida flamma, quae ex solidis metalli angulis accedentibus sensim corporibus obviam fluit, quamque fulminante et tonante coelo tres pedes longam, pedem latam in camera mea inter latus fenestrae et virgam ferream cum susurro emicuisse semel vidi. Tertio fatuum illud lumen, quod in rarefacto admodum aere, seu in tubo Torricellii vacuo emicare solet interruptum, aequalibus temporis intervallis exspirante electricitate. Productas artificio scintillas, ad tactum concrepantes, ejusdem generis cum fulminis ictibus esse nemo jam dubitat. Vespertina fulgetra ad tertium genus referenda esse videntur, cum et in sublimioris atmosphaerae aura appareant, et tonitrua sequantur, et pallido lumine fulgeant, denique per aequalia fere intervalla temporis quadraginta minutorum secundorum emicuisse non semel sint a me observata. Stridulum autem ex acuminatis metallis emanantem conum cum illo igne ejusdem generis esse apparet, quo olim hominum capita arsisse, ut de Lavinia canit Virgilius, item pila atque scipiones; tum denique Castorem et Pollucem super antennas stridere narrant.

Flexus fulminis consideranti maxime probabile videtur id spirali linea torqueri; adeoque, pro vario situ spectatorum, sinus, angulos, spiras apparere. Ipsa enim nostra de origine electricitatis Theoria atque experimenta communia non levia sunt probabilitatis momenta. Concipitur nempe electrica virtus, cum descensu superioris atmosphaerae nubes, sive aqueis particulis praegnans aeris regio perrumpitur, cavatur, quo actu infundibuli species forniatur; oleosi vapores in vorticem gyrantur, et fulmina ad eandem formam sumendam disponunt. Porro artificio excitata fortior electricitas scintillas non parum se intorquentes emittit; ex ferro autem, naturali vi animato, ad distantiam integri fere pollicis, provocatae scintillae me non semel docuere, eas spiralis lineae partem prae se ferre. Contemplatio earum tum facilior erat, cum frequentia concrepationis esset fere continua, ut admoto digito torrentis instar cum tremore totius brachii vix ferendo acutissime strideret, prima tamen scintilla et fortior erat semper et flexuosior.

Observatum esse nuper in Italia perhibent, fulmineos jactus ex cellis aliquando erupisse, adeoque causam illius prorsus ab electricitate diversam assignatam fuisse. Hoc tamen phaenomenon ab electricitatis partibus stare clare perspicitur. Etenim quam primum corpus electrificatum ad aliud, quod ea vi caret, accedit, scintilla exoritur ex utroque, fortior tamen pars ex electrico prosilit. Pari igitur modo ex cellis, quae cum ex solida et humida materia derivativae electricitatis constent, tum gremio terrae profundo insideant, idcirco electricae nubi maxima viresistant; atque adeo cum ea concrepando ingentem contrariam scintillam, seu fulmen potius obvium primitivo fulmini vibrent. Reliquum Ceraunii lapidis ex fulmine originem plerique dubiam habuerunt; eam tamen prorsus negare non ausim: cum ex liquefacta fulmlneo ictu terrestri massa ejusmodi partus possit produci. Haec sunt, quae de ordinariis fulminum phaenomenis meditatus sum; sequuntur ea, quae minus solita, majus mirabilia censentur. Ignem seu flammam ex nubibus cecidisse, cum fulminarent, ut Historiae fides, ita quoque non pauci hujus aevi testes probant. Eam flammam ex leniore illius motu colligitur a fulmine differre. Hic igitur clare patet oleosos vapores lapsu in massam collectos et accensos proprio pondere depressos ad terram pertigisse, atque ipso miraculo meditationibus nostris annuisse.

Non pauca adsunt testimonia, etiam antiquorum, coelo sereno intonuisse, quod ostentosum visum fuisse mirum non est, Cl. Richmanni nostri fatum parum absimili casu evenit. Mirum tamen esse desiit, postquam cognovimus, sereno etiam coelo aerem vaporibus diversi generis non raro graviorem esse posse quam nubilum.

Lapidibus pluisse cum veteres memoria prodiderunt, tum etiam recentiorum saeculorum documentis non absimilia prodigia perhibentur; exortis procellosis et fulminantibus nubibus, saxa stupendae molis sublata in altum, arbores proceras eradicatas, imo lapidea templa eversa fuisse. Ejusmodi vim attrahentem fulmineae electricitati non difficile tribuere possumus. Nam comparatis ictibus fulminum et volumine electrico in aere cum scintillis electricitatis artificialis et volumine, facile intelligitur tantae molis corpora potentiore et propiore nube electrica a terrae superficie avelli et per aerem vibrari posse.

Stupendae istiusmodi attractionis validissimam vim non terrae solum, sed etiam maria sentiunt. «Typhon praecipua navigantium pestis, ut ait Plinius, defert secum aliquid abruptum e nube gelida convolvens versansque et ruinam suam illo pondere aggravans, et locum ex loco mutans rapida vertigine; non antennas modo, verum ipsa navigia contorta frangens. Idem illisu ipse repercussus correpta secum in coelum refert sorbetque in excelsum. Idem ardentior accensusque dum furit, Prester vocatur, amburens contacta pariter et proterens». Observarunt haec etiam recentioribus saeculis torridae Zonae subjacentem Oceanum navigantes. Demitti nempe ex nube quasi columnam versus maris superficiem; hanc montis instar obviam illi cum appropinquat protuberare, fervere; cavitatem columnae spirali vertigine gyrari; tandem in nimbum solvi, ruere cum horrisono strepitu, curruum fragorem per lapidea strata vectorum imitante. Omnia haec phaenomena, ut a Plinio et reliquis descripta sunt, non solum optime ex nostra Theoria explicantur, verum illam firmissime adstruunt. Descensum columnae nebulosae descendentis aeris impetu effici; cochleatam cavitatem, cum iis, quae supra in explicatione flexuum fulminis diximus, ex asse congruere; montem aquae supra maris superflciem versus nubis columnam elevari, et antennas atque ipsas naves in sublime rapi stupenda electrica attractione; ignem accensam oleosam materiam esse; denique facto utriusque contactu columnam nubis a mari attractam et concussam cum diluvio decidere, dubio procul esse videtur. Potest quidem quaeri, cur tantus attractionis effectus sine fulmine, sine tonitru eveniat? Respondent observationcs meae, quibus didici non raro agrem fortiter satis electricum esse, fulmine et tonitru absentibus. Explicationem autem quomodo id fiat, ad ulterius orationis curriculum reservo, in praesenti serie omnium fulminis effectuum maxime mirabilem simillimumque portento sine commemoratione praeterire nefas existimans.

Mirum equidem videbatur corpora, in contactu cum ictis fulmine posita, incolumia superfuisse. Cessavit tandem admiratio, cum nuper revelatum fuerit, electricitatis legibus illud subjectum esse, adeoque corpora primitivae electricitatis ab illius ictibus libera facile servari potuisse. Verum tamen iflud miraculi inexplicatum hactenus praeteritur, materias primitivae electricitatis combustiles, ut sunt serica, cera et ejusmodi alia liquatis vi fulminis metallis contigua, ab illis ipsis post ictum sine omni immutatione mansisse. Etenim, quamvis sericum et cera fulminis ictum eludant, fluente tamen metallo amburi et liquefieri, priusquam refrigerari posset, deberent: liquatum namque metallum, praesertim quod durius est, tantum concipit ignis gradum, ut etiam post recuperatam solidam consistentiam diu ignitum et fervidum maneat, et non solum sericum aut ceram consumere, verum etiam ligna adurere et flammam excitare valeat. Quid igitur? tribuemus fulmini vim celerrimam calefaciendi et rcfrigerandi corpora, et quidem eodem temporis puncto? At contradictionis principium oppugnatum, et leges naturae, quas ea in excitando et extinguendo igne servat, laesae reclamant! Utrum igitur sine igne fundi metalla contcndam? Summopere; electricae virtutis auxilio. Nam quod in fulmine ignis est, tantum non valet, ut scrupulo minutissimo temporis metallum ad ignitionem candefaciat. Non raro quippe siccissima ligna validissimo ictu vix aut ne vix quidem amburit, sed scindit, discerpit. Maxima vis fulminis in eo consistit, ut partes corporis tacti a se invicem stupendo vigore pellat; id quod etiam producta per artem electricitate praestari, pro exigua illius actione, potest. Filum enim a virga metallica repellitur, scobs martis dissilit, fluens ex infundibulo aqua dividitur in minutas guttas, divergit et pluviam coniformem lapsu effingit; atque minoribus guttis manifesto indicat, excitatam artificio electricam vim etiam minimas corporum particulas a mutuo nexu urgere, et cohaesionis vires infringere. Hinc patet cohaesionem minimarum particularum in corporihus eo magis debilem reddi debere, quo major fuerit vis electrica, quoque aptius corpus eam in se recipiendi. Considerato immenso electricitatis naturalis robore, et metallorum facultate vim illam in se recipiendi, minime mirum est illorum corpuscula ita a mutuo nexu urgeri virtute ejus posse, ut in liquidam substantiam conversa eo temporis momento fluant, quo ictus absolvitur; quo peracto, ipsa prorsus extinguitur; et particulae cessante repulsionis causa in pristinum cohaesionis consortium insensibili tempusculo redeunt, nullo igne, qui vel sericum accenderet, excitato. Mirabilem hanc calidam metallorum, cum fulmine tanguntur, fusionem ubi hoc modo explicari rationi consonum judicarem, ad eamque animum intenderem; revocatis in mentem praeteritis laboribus, non sine voluptate recognovi, pristinas meas meditationes de causa caloris cum hac mea Theoria summopere consentire. Plurimis argumentis pro virili demonstrasse me etiamnum non diffido, caloris causam in materiae propriae, ipsa corpora constituentis, motu, quo singulae particulae in gyrum circa centra sua rotantur, consistere. Unde infertur, peregrinam materiam in poris corporum diversantem sine productione caloris et ignis moveri posse. Asseveravit veritatem meditationum mearum materia electrica, quae ocyssimum sui motum etiam in frigidis corporibus, in glacie ipsa, rapidissimis scintillis prodit; ut frequentissima experimenta omne removeant dubium. Calore ex motu gyratorio particularum corpora constituentium validiore oborto, earum vis centrifuga intenditur, qua illae repelluntur; cohaesio languet, et corpora solida igne aucto liquescunt. Simili motu electricam peregrinam materiam primo incitari ad reliquos motus et phaenomena producenda verosimillimum est. Nam calor et vis electrica oriuntur frictione; ille valida ad crassas, haec blanda ad subtilissimas particolas in gyrurn movendas indiget. Furente igitur motu vertiginis in partlculis electricae materiae, poros metalli occupantis, curn fulminea electricitate animantur, eis, quae corpus constituunt, quietis, sive placide motis, adeoque corporis calore vix aut ne vix quidem aucto, centrifuga vis particularum in poris exoritur, eos distendit, a nexu particulas materiae propriae urget; cohaesio adeo languescit, ut metallum illico fluidum evadat.

Explicatis his phaenomenis satisfecisse utcunque pro praesenti curiositati Vestrae me arbitror: idcirco ad ea tentanda me converto, quae ad evitandos lethiferos fulminum impetus conferre possint. Non his indignationem aliquam, Auditores, aut metum Vos incedere crediderim, qui intelligitis Deum feris bestiis sensus et vires ad defendendum, hominibus insuper providam rationem ad prospiciendum et removendum omnia, quae vitae infesta esse possint, dedisse. Non fulmina sola ex visceribus exundantis naturae erumpentia illam petunt; sed alia quam plurima, pestes, inundationes, terrae motus, procellae, quibus non minus laedimur, non minus ad horrorem incitamur. Cum igitur medelas pestiferis vulneribus, moles inundationibus, firmissimas bases aedium tremoribus terrae et procellis opponimus; non tamen nos Divini Numinis indignationi temerario molimine obstare existimamus; quid est igitur, quod ad evitanda fulmina refugium quaerendum prohibeat? Utrum illi temerarii existimantur, qui tenuis lucelli gratia immensa et procellis horrida trajiciunt maria; neque id sibi facile accidere posse reformidant, quod fatum plurimis ante eos, etiam parentibus eorum contigit? Nil minus; sed laudantur, imo etiam conceptis publice votis Deo in tutelam commendantur. Eos igitur, qui fulminis naturam, securitatis communis gratia scrutantur, qui ad praedicandam Creatoris majestatem et sapientiam magnalia ejus perscrutantur, temerarios et infandos esse censebimus? Mihi vero etiam propitio Numine uti videntur, cum sudores eorum amplissimo praemio, revelatione scilicet tot miraculorum afficiat. Reserata videmus ejus adyta, detecto fulmineo Electro, et nutu naturae ad interiora sacra invitamur. Etiamne in limine haerebimus, et praejudicio obstrepente, haesitabimus? Imo vero quantum nobis datum concessumque est, ulterius progredi, circumspiciendo omnia, quo animi oculus pertingere possit, non desistamus.

Videamus igitur primo, quantum videre possumus, numerum, situm et vim activam nubium, fulminea electricitate gravium. Statim autem occurrit, ejusmodi nubes esse posse aliquando plures, aliquando vero unam tantum. In casu priore varii effectus, pro vario nubium situ accidunt. Etenim vel omnes electricam vim nanciscuntur, vel quaedam. Prius non ita facile evenire posse ex diversa nubium altitudine colligitur; et si accidat, diversi gradus electricitatis in diversae altitudinis nubibus oriantur, necesse est. Hinc excitata vis electrica in nube, alteri vicina, quae electricitatem vel nullam vel multo minorem concepit, inter utramque concrepat, fulmen et tonitrum producit. Simili ratione reliquae nubes communicando sibi invicem electricitatem tamdiu fulminant, tonant, quamdiu vis electrica in illis durat, quae variis modis consumi potest. Saepissime fit, ut fulminum exortum vivida scintillarum concrepatio ex virga ferrea, non ultra quatuor orgyas a terra elevata, comitetur. Unde constat electricam nubium vim ad superficiem terrae pertingere, omnis generis corporibus, praesertim acuminatis recipi, minui et temporis successu prorsus absorberi; hoc autem fieri, si volumen actionis electricae successive minuitur, eo debilius factum, quo major est a nube distantia. Alias autem quando terminus vis electricae terram versus spectans, in vicinia abrupte desinit; et nulla vel adeo exigua signa illius sentiuntur; tum fit ut nubis concrepatio cum terra subsequatur, tactis iis corporibus, quae vel proxima, vel maxime derivativae electricitatis sunt. Hinc non vana oboritur suspicio, eas nubes magis infestas nobis esse, quae inter manifesta fulmina et tomtrua expositum apparatum electricum parum, aut prorsus non afficiunt; atque adeo comparata repulsione fili a virga metallica, cum intervallo temporis, quod fulgur et tonitru intercedit, distantiam imminentis fulminis determinari non posse. Praeterea saepe accidere potest, ut intervallum, quod nubem electricam ab alia, quae ejusmodi non est, secernit, capiti immineat; hinc facta inter illas concrepatione, fulguratione fere simul et fragore animum percelli; cum interim ii, qui subjecti sunt oppositis extremitatibus utriusque nubis, inter fulmen et tonitru longiusculum temporis intervallum observent; eo discrimine, ut qui electricae nubis obverso margini proximus erat, ante majorem electricitatem, quam post fulmen, animadvertat; alter vero eam tum primum oboriri experiatur. Super haec quando sola continua nubes electricam vim concipit, aliis tam remotis, ut ad fulmen eliciendum aptae non sint; hinc indice vividam electricitatem aeris manifestari posse, sine omni fulguris et tonitrus signo. Cum autem haec omnia pro magnitudine, figura, numero et situ nubium infinitis fere modis fiant; inanis equidem videtur mihi illa opera, quae in condendis legibus, ad consensum indicis cum fulmine eliciendum consumitur. Quapropter ad quaerendos ipsos modos, quibus fulmina forte evitari aut removeri possint, accedo. Haec autem situ locorum aut expositione convenientium machinarum praestari posse videntur.

Quod locorum situm spectat, in regionibus montosis umbrae magis ictibus expositae ex meis rationibus esse videntur: cum descendens versus illas aer electricam nubem magis deprimat, secum trahens. Idcirco loca, quae ante fulmina apricantur, securiora umbris existimari possunt. Hoc autem collectis et inter se collatis observationibus melius explorabitur. Editiorum domorum ac templorum aprica et umbrae, item sylvarum umbrosa frigora, huc referenda sunt. Tutiora omnium videntur subterraneorum cuniculorum latibula, metallorum fodinis non absimilia. Enim vero praeter ea, quod sublimiora frequentius fulmine feriantur, quam humiliora, etiam nunquam mihi legere aut audire contigit, fossorum cuniculos aut puteos tactos fuisse. Confirmatur id etiam exemplo, quod in annalibus Freibergensibus legitur; anno 1556, die 29 Decembris, media nocte, oborta fulminea tempestate, in circumjacentibus villis sedecim fana fulmine tacta et exusta fuisse; ubi tamen nullum fodinarum, quarum infinito fere numero terra iisdem in locis quaqua versum est perforata, damnum factum esse commemoratur. Kaempferus de Imperatore Japoniae refert, illum, cum fulmineae nubes exoriantur, sub profunda et ingenti piscina in fornicatis cellis se condere solere; et Japonenses censere, elementum aquae coelesti igni penetrari non posse. Quae opinio quamvis non ex fonte ipso derivata sit; utilis tameti censenda est: cum aquae massa fulmineam vim, facto ictu, facile in se recipiat, et cum terra communicatum dissipet; sine omni damno.

Haec evitandis, sequuntur avertendis fulminibus idonei modi, quorum duo non sine successu adhiberi posse videntur; unum expositis et rite suffultis constare sagittis; concussione aeris fieri alterum; hac motum electricum in aere confundi et inhiberi; illis electricitatem derivari in terram et absorberi. Notissimum enim est, acuminatas turres frequentissime omnium fulntinibus peti; praesertim quae ferreis tritonibus ornatae, aut metallo tectae sunt. Etenim lignum siccum et lapides porosi sunt ita comparati, ut eum gradum electricitatis, quem metalla, acquirere nequeant. Idcirco si illa in metallis maxima exoriatur, ligna sicca et iapides porosi pro fulcimentis aestimari possunt. Hinc acuminata tecta turrium ex metallo constructa, pro veris illis sagittis haberi saepe debent, quae a Physicis suffultae electrico aeri exponuntur, quarumque in attrahenda fulminea electricitate effectus plurimis periculosis experimentis, et clarissimi Richmanni interitu, plus satis innotuerunt. Ejusmodi igitur sagittas, in locis a frequentia hominum remotioribus, erigendas esse existimo, ut exorta fulminum vis in illis potius, quam in hominum capitibus et tectis deficiat.

Alterius modi non solum opinio, verum etiam quibusdam in locis usus invaluit; campanarum scilicet sonitu fulminiferas nubes discutiendi. Hoc quantum electricitatem in aere infringere possit, brevi ostendam. Primo electricam vim in motu aetheris consistere, non vana Physicorum est sententia. Motum hunc non parum aere cohiberi patet inde, quod in globo vitreo lumen electricum non exoriatur, nisi aer exsuctus fuerit. Hoc cum quieto aere efficiatur; majores equidem ejus vires esse in confundendo motu aetheris, si fuerit concussus, verosimile est. Quam ob rem non campanas modo movendas, verum etiam bellica tormenta frequentissime explodenda esse censeo, fulmineis nubibus sese contrahentibus; ut concussus ingenti tremore aer electricos motus confundat et infringat; et fulminum saevitiam mitiget.

Multa quidem supersunt, quae in exponendo hoc themate occurrunt; sed nimium prolixus et vobis, Auditores, molestus forte fieri vereor: quam ob rem relictis nubium coruscationibus atque fragoribus, leniora persequar electricitatis aereae phaenomena; et post tot flammas atque incendia gratissimi roris mentione vos reficiam.

Hujus meteori natura quamquam a vi electrica longe remota sit; similibus tamen oritur motibus: quam ob rem brevem explicationem hic mereri videtur.

Post solis occasum aeris infima regio refrigeratur celerius multo, quam terrae superficies humore vegetabilium feta; igitur aer gelidus tacta humo calida calescit, fit rarior, levior, ascendere cogitur, quousque refrigeratus et nactus aequilibrium subsistat. Notum autem est ex operibus defuncti Richmanni evaporationem eo copiosiorem fieri, quo major est differentia temperierum aeris et aquae. Quam ob rem refrigeratus post occasum solis aer majorem copiam humoris ex calida humo elicit, quam interdiu, et surgens secum ad certam altitudinem evehit, atque gelido rore obvia humectat. Altera roris species, quae ex plantarum tracheis exprimitur, huc non spectat, adeoque praetereunda est. Ad reliqua igitur electrica meteora explicanda me converto.

Ostendi superius, hyberna tempestate saepe contingere, ut superior atmosphaera descensu suo repentinum gelu afferat, sine venti flatu notabili, praecedente regelatione. Aurorae borealis apparitiones etiam post regelationem plerumque contingunt, ut frequentissime repentini frigoris sint nunciae, vel comites. Electricam frictionem vaporum fieri in aere descensu superioris, atque inferioris ascensu, ex theoria nostra de origine fulminum constat. Adeo igitur probabile est, aurorae borealis lumen producta in aere vi electrica oriri. Confirmatur hoc similitudine generationis et interitus, motus, coloris, et figurae, quae in aurora boreali et in lumine electrico tertii generis conspiciuntur. Excitata in vacuo globo vitreo vis electrica repentinos vibrat radios, quos subito expirantes aliae fulgurationes citissime excipiunt, ita ut continuum fere lumen ardere appareat. In aurora boreali, quamvis non tam frequens vibratio sit, pro ingenti mole totius voluminis, formam tamen habet simillimam. Nam fulgurantes columnae septentrionalis luminis striatim a densioris et electricae atmosphaerae superficie in rarissimam aut verius nullam ad perpendiculum circiter vibrantur; non secus, ac lumen in globo vacuo electrico a superficie sphaerica cava centrum versus convergentibus radiis ejaculatur. Denique color in utroque phaenomeno est pallidus. Omnes borealis luminis memoratae facies non vapores aut nubes esse, lumine aliquo collustratos, cum regularis semper figura et a nubium atque vaporum ingenio aliena, tum etiam translucentia sidera apertissime docent. Non parum certitudinis accedit ex observationibus meis, quibus constitit ad initium autumni et finem aestatis, fulminum frequentia gravis, crebriores aurorae borealis apparitiones quam alias fieri, imo aliquando fulgetra nocturna et lumen septentrionale simul comscare. Hinc autem apparet auroram borealem et fulgetra nocturna non geneseos natura, sed gradu et loco differre. Hanc fortiorem vim electricam, post fulmina exspirantem, in rara atmosphaera sequi, illam mitiore frictione vaporum excitatae in media regione electricitatis sobolem esse, et extra limites aeris conspici. Conspicuum lumen in spatio ab aere vacuo oriri posse experientia docti sumus; a ratiociniis, quae clariorem et distinctiorem aetheris ideam requirunt, sine errandi periculo hic abstinere possumus. Remotam esse ex atmosphaerae regione borealis aurorae sedem, comparata crepusculorum figura cum illius facie indicat. Quippe crepusculorum peripheriam circulum prope maximum esse ex natura umbrae terrestris, et ex arcus flexu colligitur; septentrionalis vero luminis ambitum juxta normam aequatoris et illi parallelos circulos flecti, ex ratione amplitudinis arcus luminosi ad altitudinem deducitur.

Confirmatur denique situs observatione, quam elapsa hyeme institui. Die duodecimo Februarii anni hujus, extincto crepusculo, occupavit totam coeli faciem vividum adeo lumen, et non solum septentrionem versus, verum etiam in opposita coeli regione ad austrum, luminosum arcum formavit; tamen erecta supra tectum ferrea virga, quae fulmineam electricitatem praeterita aestate indicabat, nullum dedit ejusdem signum.

Electricitas igitur, borealis aurorae genitrix, circa superiorem potissime partem mediae atmosphaerae excitatur, auram supremi strati movet, et purissimo aethere vibrato columnas et spicula ejaculatur; integer vero atmosphaerae aer ejus densitatis, qua circiter in globo vitreo lumen electricum exstinguitur, obscurus existit, et luminoso arcu terminatus non difficilem modum altitudinis ejus inveniendae subministrat.

His propositis, reddatur ratio reliquorum aliquot phaenomenorum generalium: nam omnium, quae in multifaria figurarum et motuum apparitione consistunt, explicatio prolixa est.

Primo igitur quaeri potest, cur polis propiores potissimum regiones nocturnas sentiant illas coeli flammas, quam quae ad aequinoctialem circulum accedunt? Ad haec responsurus primum ostendam, descensum supremae regionis aeris in mediam facilius polos versus fieri, quam ad aequatorem. Etenim ex allatis superius constat, glacialem regionem aeris circa polares circulos cum Oceani libella congruere. Hinc autem non injuria sequitur etiam superiorem illius terminum, atque adeo inferiores supremae regionis limites ad superficiem telluris propius accedere. Porro quamvis ubique superioris atmosphaerae aerem parum a solis radiis calefieri ex comparatione Thermometri et Barometri erutum habeamus; multo tamen minus illos sentiri circa regiones polares, autumnali praesertim et brumali tempestate propter eorum obliquitatem, brevitatemque dierum; adeo ut aer qui suprema polarium circulorum occupat, rigidissimum gelu ad eandem densitatem, quae in medio glaciali strato est, constringi, veritati consentaneum est. Hinc vapores propter eam densitatem ad summam fere superficiem atrnosphaerae sustineri posse. Quando igitur halitus subterranei caloris per apertum mare spirantes incumbentem sibi mediam regionem tantum rarefacit, ut specifica gravitate superiori cedat; eo temporis suprema regio permiscetur cum media (jam tum infima) qua surgente supremae obviam, exoritur usque ad summam superficiem atmosphaerae vis electrica et in vacuo aethere fatuum lumen vibrat.

Post vespertinum crepusculum borealis aurora plerumque exoritur; raro pernox est. Hujus circumstantiae ratio statim elucet: nam solis calore ad telluris superficiem aer per diem calefactus, post ejus occasum rarior est quam provectiore nocte; ubi et absentia radiorum et descensu superioris atmosphaerae refrigeratur; frictio et vis electrica cessat, lumen disparet. Ex majore autem causae intensitate per integram noctem durare id posse, nemo ibit inficias.

Simili de causa continuatio sublati aequilibrii perpetuum lumen boreale ultra polares praesertim circulos gignit; quod accolis Oceani septentrionalis, absente per hyemem sole, et luna circa novilunia, longam noctem claram satis reddere solet. Quippe rigente superiore atmosphaera, quae tum paucos aut nullos sentit radios solis, inferior regelato et aperto mari incumbens tepet, extenditur, surgit, descendente superiore. Cum vero rigor frigoris in superiore et regelatio in inferiore regione continuo durent; mirum equidem non est frictionem et electricam vim continuari et lumen perpetuo spectari.

Missis explicationibus reliquorum phaenomenorum, unicum non possum praeterire tacitus, nempe colores varios, quibus, orto aliquando nocturno lumine, coelum, non sine stupore spectantium, tinctum ardere videtur. Ejusmodi auroram septentrionem versus simul et austrum Anno 1750, 23 Januarii observare mihi attentius contigit. Series, qua phaenomena coritinuata sunt, sequens est. Audita post meridiem hora sexta et crepusculo exstincto, apparuit statim lumen boream versus, regulare, vivida luce coruscans. Super chasma atrum arcus albus nitebat, cui, interjecta fascia coeli caerulea, superstetit arcus concentricus vividissimi coloris rosei. Ad horizontem occiduum aestivum surrexit columna rosei coloris et fere ad punctum verticale pertigit; radiis interim lucidis et flammulis tremulis toto hemisphaerio exardescente. Cum autem austrum versus oculos converterem, aequalem arcum in opposita septentrionibus regione conspexi; hoc discrimine, ut supra roseum arcum etiam roseae columnae surgerent, quae primo ortum, postea occasum versus copiosiores erant. Interea temporis inter album et roseum arcum australis luminis coelum gramineo virore obductum, iridis instar iucundissimum praebebat spectaculum; quo facto columnae roseae sensim disparuerunt, arcubus adhuc lucentibus; et circa verticale punctum lumine albo, solis circiter magnitudine, divergentes radios emittente. Ad quod ab occasu aestivo surgebant columnae, et illud fere attingebant; ex eo tempore inter radios criniti luminis occidentem versus rosea apparuit macula. Dum haec aguntur, auditur hora octava et coelum integrum roseis et gramineis flammulis, figurae nullis regulis circumscribendae, aestuabat; viridis color majore copia praeeminebat. Ad punctum verticale, loco radiati luminis apparebant duo arcus se mutuo intersecantes. Qui concavitate septentriones spectabat, erat striis ad centrum tendentibus, et tegebat partem ejus, qui concava parte ad austrum tendebat, striasque peripheriae concentricas spectandas praebebat. Omnibus denique post horam nonam dissipatis, solum superfuit lumen boreale regulare, sine coiumnis, sine coloribus, cujusmodi hic loci saepissime observantur.

Praetereundam hic censeo explicationem figurarum, alio loco proponendam ex nostra theoria; ideoque de coloribus tantum mentionem faciam. Consideratis arcubus, iridi non absimilibus, facile crediderim colores nocturni luminis ex refractione ortum suum trahere; nisi tria omnem fere probabilitatem removerent. Primo abfuit ejusmodi luminare, cujus refracti radii in colores dividi possent; confusum vero columnarum et radiorum jubar tam regularis phaenomeni origo fieri nequit. Porro roseae columnae eadem figura, eodem motu, quo candidae, apparent; ex eodem igitur manant fonte, a refractione diversissimo. Denique non est unquam demonstratum omnes colores per refractionem gigni; imo potius multa habemus, a quibus patet, tincta corpora reflexo duntaxat lumine oculum varie afficere. Nec nocturni luminis jubare collustratos vapores colorata istiusmodi meteora praebere spectanda affirmabit, quicunque eorum figuram a vaporum ingenio alienam, et situm extra atmosphaeram et vapores considerabit. In sola igitur varietate aetheris ratio quaerenda restat. Diversitatem colorum sive in varia illius natura, sive in diversa celeritate motus posueris, ubique facile fieri posse judicabis, ut illorum varietate coelum ludat: rubro nimirum aethere moto (vel si mavis, in rubrificum tremorem excitato) radios rubros, flavo et caeruleo virides generari. Et ut brevi absolvam, si compositum ex omnibus radiis lumen in vacuo motu aetheris producatur; idcirco omne removetur dubium, etiam constituentes illud simplices colores separatim apparere posse. Non parum cum his consentire videtur etiam electricum lumen, varietate colorum pro diversitate corporum ludens; ex quo non absque similitudine veri colligitur, diversi generis in superiore regione vaporibus motis, versicolores in aethere puro excitari faculas.

Meteoris, quae telluris atmosphaera spectanda nobis praebet, pro virili ex legibus electricitatis expositis, lubet altius exsurgere et ea contemplari corpora, quae in vasto aetheris Oceano pendula non absimiles ostendunt imagines.

Primas eorum tenent Cometarum apparitiones, quos cum tellure et reliquis planetis totalia mundi corpora esse saniores Philosophi non amplius ambigunt; criniti tamen luminis et caudarum causam nondum perspectam habent; quam electricae virtuti tribuere non dubito. Obstat equidem ingeniosissimi Newtoni sententia, qui cometarum caudas eorum vapores, sole collustratos, esse judicavit. Verum tarnen, si aetate illius ex cognitione vis electricae tanta lux in Physica inclaruisset; illum ante omnes eadem, quae nunc explicare contendo, sensurum fuisse, nemo credo ambiguum esse judicabit. Aliquot jam retro annis vaporosas cometarum caudas, gravissimis, et ut videtur, numquam superandis difficultatibus pressas animadverti. Quam ob rem eam opinionem prorsus deserere et alias causas quaerere apud me statui, semper hoc phaenomenon simillimum aurorae boreali esse, et in motu puri aetheris consistere suspicatus. Meditationes meae de aeris superioris descensu, jam olim conceptae, exorto in scientia naturali electrico die, tandem collustratae, sequentem exhibuerunt de caudis cometarum theoriam.

Atmosphaera Cometae quamvis ex longitudine caudae, aut ex amplitudine jubaris, caput ambientis, aestimari non possit, ut in sequentibus patebit; omni tamen caret dubio, illam multoties nostrae atmosphaerae altitudinem superare. Pro ratione altitudinis et pressionis etiam densitatem aeris multo magis augeri, et vapores sublimius evehi manifestum est. Appropinquante ad solem Cometa et calori ejus exposito, pars atmosphaerae, in umbra corporis Cometae constituta, directos solis radios non sentit, qui autem a collustrato ingenti aeris volumine reflexi, ingentium crepusculorum instar totum umbrosum aerem illuminant, nullius fere caloris causa esse possunt. Quam ob rem in regione atmosphaerae, a sole aversa, columna aeris, quae a superficie corporis ad superficiem usque atmosphaerae ipsius, amplitudine totius umbrae extenditur, frigidior multo, quam reliqua atmosphaera, extra umbram directis solis radiis agitata, adeoque multo specifice gravior esse debet. Considerata ingenti istiusmodi columnae altitudine, quae sine errandi periculo decuplo major, quam nostrae atmosphaerae, assumi potest, satis intelligitur, eam reliquis atmosphaerae partibus pressione admodum multum praevalere, ut celerrimo cursu ad corpus Cometae aer descendat, surgente leviore, radiis solis rarefacto, et umbrosam columnam versus vergente ac profluo ad locum occupandum, qui subsidente illa evacuatur, ubi refrigeratus et densior ac gravior factus descendat, locum cessurus alii subsequenti. Sic jugi eoque ocyssimo fluxu aeris sursum atque deorsum tendente, fortissimus conflictus et frictio vaporum circa limites umbrosae columnae excitatur, valida vis electrica exoritur. Vibratus in spatio ab aere vacuo aether luminosas undulationes concipit, electrificis motibus aeris et vaporum congruentes: nimirum per aversam a sole regionem exporrectas; quae pro diversitate atmosphaerae cujusque cometae et pro varia distantia a sole varias caudarum exhibent formas. Columna umbrosa atmosphaerae Cometae cum magnam partem illius constituat, quippe pro basi totum hemisphaerium corporis habens; validissimis illius fluxuum motibus integra etiam aeris et vaporum massa undequaque globum circumdans, non leviter concutiatur necesse est; unde electrificae frictiones exoriri possint, multo mitiores quidem superius propositis; ad aetherem tamen in electrici luminis tremulationes ciendum non prorsus infirmas. Quare non omnem splendorem, qui caput Cometae coronat, pro atmosphaera illius, vaporibus illuminatis gravida, agnoscendum esse existimo, cum praesertim magna pars ejus caudae ipsi simillima observetur.

Nemo jamnum non videre potest, caudas cometarum nobis idem esse, quod ad nostram tellurem auroram borealem, et sola magnitudinis vastitate ab ipsa differre. Equidem praeter theoriae nostrae documenta, duo haec meteora mirum quantum in praecipuis phaenomenis conveniunt; ut illorum consensus validissimi argumenti vices supplere possit. Quippe quoad situm, utrumque tenet regionem a sole aversam. Striarum tractus in caudis cometarum simillimi sunt columnis et radiis, quibus boreale lumen flagrat. Denique utriusque pallor, viam stellarum radiis et transitum concedens arguit, eandem naturam esse utriusque; utrobique siderum lumine fortiore debilius electricum obruitur.

Cum itaque caudae cometarum vapores non sint, sed solum aetheris motus ab electricitate profecti; vani equidem sunt illi terrores, qui incutiuntur Cometarum apparitione, a quorum caudis diluvia oriunda esse creduntur.

Non pauca sunt, quae de aliis coeli phaenomenis, quemadmodum de lumine Zodiacali, de stellis nebulosis et de lactea via, simili modo disputari possent, quorum non dispar origo mihi esse videtur. Verum tamen orationis curriculum cohibere mihi, rerum magnitudine fesso, necessitas suadet; Vobis forte audiendi satietas silentii desiderium excitavit.

Finem itaque sermonis implendo, ad Eum me converto, qui hominem creavit, ut contemplando immensam rerum creatarum magnitudinem, innurnerabilem multitudinem, infinitam varietatem et summa providentia positum inter eas nexum, illlus sapientiam, potestatem ac clementiam venerabundas admiraretur. Illum ego ardentissimis votis precor, ut, cum nostrum aevum reseratis et patefactis tot naturae mysteriis clementissirne prosperaverit, assiduos eruditorum labores, ubicunque terrarum discere opera illius student, felicissimo successu etiam ultro secundare non dedignetur; ut ad salutem et vitam mortalium, ab infesto meteororum impetu protegendam, securum ubique aperiat asylum; denique ut eo adspirante, divinis Magni Petri consiliis et liberalitati Augustissimae illius filiae nostrorum conaminum successu respondere possimus; ut sub pacatissimo Imperio Elisabetae in carissima Patria nostra Scientiarum germina in laetissimam segetem et opimam messem adolescant; ut eadem illis felicitas, eadem nobis laetitia brevi contingat, quam haec Civitas, quam ejus cives, praeterlapsis et nuper exactis annis quinquaginta ab ejus fundatione, consecuti sunt; utque illa faustissimis Petri auspiciis tam brevi tempore ad insignem amplitudinem et florentem statum excrevit, ita quoque eodem Magno Fundatore instaurata Academia, imperante ac protegente legitima illius haerede, crescat et floreat, cum immortali Illius gloria, cum utilitate Patriae totiusque generis humani.