<<< authoris paginam



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Giambattista Vico
Orationes

 


 






 



O r a t i o  V I

habita XV kal. novembris
anno MDCCVII
cuius argumentum:

Corruptae hominum naturae cognitio ad universum ingenuarum artium scientiarumque orbem absolvendum invitat, ac rectum, facilem ac perpetuum in iis addiscendis ordinem exponit.

_____________


   Dura mihi, medius fidius, adolescentum in bonis literis instituendorum conditio videtur, cum eorum parentes qui neque harum rerum prudentes sunt, neque de his ipsis prudentes consulunt, filiorum ingenio ad quae-nam id factum natumque sit inexplorato, et eorumdem naturae viribus inexpensis, ex sua animi libidine, et ut magis e sua re familiari esse putant, adolescentulos vel invita quam saepissime Minerva huic vel illi certae arti scientiaeve addiscendae addicunt; vel quamquam indoles eos ad eas ducant, tamen sine aliarum necessario instrumento ad ipsas illotis, ut aiunt, manibus tractandas propellunt.

   Hinc illae lacryrnae, hinc illa est misericordia,

   cum ii vel praesidiis, quae ad disciplinam cui dant operam desiderantur, nudati, in ea aut nihil aut parum ac summa cum difficultate proficiunt; et parentum peccatum ingenii sui vicio imputantes, de doctrina spem prorsus omnem abiiciunt; vel quamvis doctiores evadant, quia tamen a proposito parentum abhorrent, sive quod illi, ut honores in familiam inferrent, hos iurisprudentiae applicarint, hi vero, quia animi sunt sive modesti sive pusilli clientelas, fasces, imperia nihil quicquam morantur, sive quod parentes repraesentati quaestus avidi filios medicinae arti dediderint, qui altiore animo praediti amplissimos viros, qui reipublicae in eius partibus praesunt, spectant et admirantur; illud hinc fit, ut tantisper dum eos pudor patris continet, studia ingratiis et contemptim colant, non serio nec sedulo excolant;at ubi primum eo pietatis officio soluti sunt, eo literarum studio prorsus neglecto et posthabito, ad iners ocium, et saepe ad malas animi artes vitam traducant. Et si quis tamen est, qui, ut virum fortem decet, quam viam semel ingressus est, insistere velit, is sane quod ex parentum festinatione, nec rite, nec ordine, vel ex suo irato Deo neglectim et oscitanter didicerat, id aliena aetate curisque familiaribus et quandoque etiam publicis distentus, a surdis authoribus per semet ipsum ediscere debet; qua in re tot tantaeque se difficultates obiiciunt. ut compluribus saepe amarum duntaxat sanioris doctrinae desiderium relinquatur.

   Cumque ego saepissime eius rei incommoda, immo vero infelicitates mecum ipse considerarem, ipsam incusabam naturam, per quam ita comparatum esset, ut homines ea aetate vitae agendae genuseligerent, qua omnium rerum ignaris nulla esset electio, et dum caussas eius rei vestigarem, id ad caput fontemque malorum omnium, Adae peccatum et originis vicium revocabam. Sed eam ipsam rem penitius perscrutanti, ipse mihi iniurius visus sum; cum si nostram ipsorum corruptam contemplemur naturam, eam sane non solum, quae studia excolenda a nobis sint admonere, sed et eorum viam ac rationem apertissime commonstrare sentiemus: quae duo sunt summa capita dicendarum.

   Et an vera dicam quisque vestrum in se ipsum descendat, et hominem contempletur. Is enim vero se nihil aliud esse sentiat, quam mentem, animum et sermonem; corpus narnque ac cetera discernet, et aut bruta, aut curn brutis communia esse iudicabit. Hinc notet hominem usquequaque corruptum, et primo linguae infantiam, tum mentem opinionibus involutam, animum denique viciis inquinatum comperiat: et has divinas esse poenas animadvertat, quibus summum Numen primi parentis peccatum puniit, ut humanum ab eo propagatum genus dissociaret, disiiceret, dissiparet. Nam tot linguarum generibus in impii ,Nemrotis poenam invectis et per universum terrarum orbem diffusis gentes alias ab aliis seiunxit: et unoquoque in aevum variante et incerto, in iisdem quoque nationibus maiorum linguas posteris voluit ignoratas; opinionibus autem, cum unaquaeque a se habeat aliquam similitudinem veri, quam libido, ut cuiusque fert animus, pro vero arripiat; inde suus cuique sensus est, et, quod vulgo dicitur, quot capita tot sententiae; et cum denique vicii tanta sit turpitudo, ut viciosi conniveant suis, ne videant aliena, prorsus abominentur; atque adeo quibus ipsis nos laboremus, ea improbemus in aliis: unde avarus avarum nollet., iniurius cum iniurio iniuriam expostulat; per vicia Deus ne improborum quidem inter se hominum ullam voluit esse societatem.

   Quin immo his ipsis poenis, quibus summum Numen ob reatum primae stirpis homines, ut ita dixerim, dispalarit, iisdem in unumquemque eorum miseris modis animadvertit; narn per infantiam innumeris in rebus lingua menti non succurrit, eamque, dum ad explicandum suam implorat opem, destituit; vel incondita ineptaque rusticitate sermonis mentis sensa fraudat verbis, quae dignitatem non habent; sive foedat turpibus sordidisque, sive fallit aut prodit ambiguis, ut aliorsum accipiatur quam loquitur; vel captetur per ea ipsa, quae loquitur. Ad haec linguae illa mentis accedunt mala: quod eam perpetuus stupor habeat, falsae rerum imagines ludant, ac saepe etiam illudant, temeraria iudicia dent praecipitem,sophismata captent, et rerum denique confusio distrahat ac disperdat. At hercule, quanto his graviora sunt illa animi, quem omni fretu ac euripo graviores agitant perturbationum tempestates et aestus, ut in cupiditatibus ardeat, horreat in timoribus, insaniat in voluptatibus, in doloribus ad languorem detur, omnia ornniurn habeat, nec ullo unquam delectetur ingenio; quod [im]probavit mox probet; mox improbet, quod probavit; semper sui poeniteat; se ipsum semper fugiat ac persequatur. Atque has omnes malas pestes malosque cruciatus carnifex suus ipsius amor exercet; in quem humanitate per vicium originis comrnutata, hominum coetus in speciem societates videntur, re autem ipsa in corporum frequentia summa est solitudo animorum; nisi potius ergastulorum vicinia sit, ubi animi, in suo cuique attributo, quas supra memoravimus, poenas luunt.

   Corruptae naturae humanae supplicia enumeravimus linguae infantiam, mentis opiniones, animi vicia. Emendatae igitur dotes sunt eloquentia, scientia, virtus: quae sunt tria veluti puncta quae totus artiurn scientiarumque circumagitur orbis. His enim tribus praeclarissimis rebus sapientia continetur: certo scire, recte agere, digne loqui; ita ut hominem nunquam falsum esse pudeat, nunquam prave egisse toedeat, nunquam non pro dignitate loquutum esse poeniteat; qui sane verus homo est, quern graphice Terentianus exprimit Chremes:

   Homo sum: humani a me nihil alienum puto;

   et Menedemum, qui stulti se ipsum cruciantis personam sustinet, non lucri spe ulla, non ex necessitudine aliqua, non ut gratiam referat, sed ex sola vicinitate, et caussam, cur is se ipsum cruciet, et afflictet sedulo perconctatur:

   Ne lacryma atque istuc, quicquid est, fac me ut sciam:
   ne retice; ne verere:

   et serio illia promittit:

   Crede, inquam, mihi:
   aut consolando, aut consilio, aut re iuvero.

   Tria ipsissima sapientiae officia: eloquentia stultorum ferociam cicurire, prudentia eos ab errore deducere, virtute de iis benemereri; atque eo pacto pro se quemque sedulo hu anam adiuvare societatem. Quae qui faciant, ii sane multum supra homines, parum, fas sit dicere, infra numina viri sunt, quos non fucata nec fluxa, sed solida et vera gloria consequitur, nempe fama meritorum, quo fieri a quoque possit, ampliorum, longe lateque pervagata. Nec sane alio fictis fabulis poetae sapientissimi Orpheum lyra mulxisse feras, Amphionem cantu movisse saxa, iisque sese sponte sua ad symphoniam congerentibus, Thebas moenisse muris; et ob ea merita illius lyram, delphinum huius in coelum invectum astrisque appictum esse finxerunt. Saxa illa, illa robora, illae ferae homines stulti sunt: Orpheus, Amphion sapientes, qui divinarum scientiam humanarumque prudentiam cum eloquentia coniunxerunt, eiusque flexanima vi homines a solitudine ad coetus, hoc est, a suo ipsorum amore ad humanitatem colendam, ab inertia ad industriam, ab effrena libertate ad legum obsequia traducunt; et viribus feroces cum imbecillis rationis aequabilitate consociant. Is perpetuo est horum studiorum verissimus, amplissimus et praeclarissiinus finis: quem quia complures sibi non proponunt, ex falsis, viciosis abiectisque moventur; cumque falsis, viciosis, abiectisque moveantur, aut falso, aut viciose, aut abiecte haec studia profiteantur necesse est. Atque heic facile possem eorum genera exequi; sed honoris caussa silentio praeterrnitto. Illud duntaxat in summa dixerim: qui in hisce studiis ad sapientiam non spectat, hoc est, ea non excolit, ut suam emendet naturam, et mentem vero, animum virtute, linguam eloquentia conformet, quo et sibi constet homo, et humanam, quantum ab eo est, iuvet societatem; is saepe alius est, aliurn profitetur: saepe multis hiscit arti necessariis, quam profitetur: saepe fastidit, negligit et affligit artem ipsam, quam profitetur. At vero qui sapientia naturam emendare corruptam studet, nunquam nonomnibus suae artis praesidiis instructus agit, semper sedulo ac serio agit,semper ex suae artis proprio fine agit. Et in civitate ubi professores ex vero consummate et solius humanitatis gratia artes profiteantur, quam florentes sint cives, quam beata respublica, vobis ipsis, ne multus sim, coniiciendum relinquo.

   Firmato igitur quod ipsa humanitatis depravatae contemplatio nos ad universum humanarum artium scientiarumque orbem absolvendum admoneat, nunc videamus quonam ordine (quae erat nostri argomenti pars altera) eas nobis perdiscendas commone faciat.

   Eo quo id facilius intelligere possitis, prius ipsam sapientiae suppellectilem omnem, instrumentumque explicemus. Sapientia, ut saepius dictum est, rerum divinarum cognitione, hurnanarum prudentia et orationis veritate dignitateque continetur. Sed cum vere tum digne orationis doctrinam illa recti sermonis Praemittatur necesse est, quam grammatice tradit. Succedit rerum divinarum cognitio, quas heic accipio, et quarum Deus natura est, et naturales dicuntur; et quarum natura Deus est, et proprio vocabulo «divinae» appellantur. Naturalium rerum contemplamur vel ea, de quibus iam inter homines convenit et constat formas et numeros, de quibus mathesis suas coficit apodixes; vel caussas, de quibus maxime inter doctissimos homines disceptatur, quas explicat physice; ad quam revoco anatomiam, quae est fabricae humani corporis contemplatio; et eam medicinae partem, quae morborum caussas vestigat, et aliud non est nisi physice humani corporis aegrotantis. Nam quae morborum tradit curationes, et proprio vocabulo medicina «ars» appellatur, ea est physices et anatomes practicum veluti corollarium, quemadmodum physices et mathesis est quaedam operaria appendix mechanice. Divinae autem res sunt mens hurnana et Deus; quae duo metaphysice ad scientiam, theologia ad religionem considerat. His itaque doctrinis cognitio naturalium rerum ac divinarum absolvitur. Humanarurn rerum prudentia id pollicetur, ut quisque officium faciat suum, et ut homo et ut civis. Holminem probum moralis, sapientem civem doctrina civilis instituit; quae utraque ad nostramreligionem accommodata, theologia est, quam moralem apellant: quae tres doctrinae in iurisprudentiam corrivant et confluunt. Ea enim constat ferme tota ex doctrina morali: nam neque scientia, neque ars, sed prudentia iuris est, et iustitiam sibi habet propositam; ex civili, ad publicam enim spectat utilitatem; et ex morali theologia, nam iura in Christiana republica interpretatur. Porro de rebus divinis et humanis vel inter doctos disserimus, vel inter rudes eloquimur: ibi vera, hic digna oratione necesse habemus. Vera autem oratio logicae, digna numeris soluta rhetoricae, costricta vero po ticae artis et scopus et opus est.

   Nunc sciatis oportet eas ferme omnes artes scientiasque, quas memoravimus, suas habere historias comparatas: et uti institutiones rerum genera prosequuntur, ita historiae species, sive exempla consignant. Linguarum historiae sunt optimi in unaquaque scriptores, ab iis enim exempla traduntur, quibus hunc vel illum populum ita locutum esse firmetur; et clari oratores ac po tae oratoriae po ticaeque artis sunt exemplaria. De physicis phoenomenis et historiae conscriptae sunt, et scribuntur in dies. Quid certae morborum observationes eorumque diarii, et certa pharmaca excogitata, quae vulgo «specifica remedia» vocant? nonne sunt physicae artisque medicae commentarii? Et de novis bellicae, nauticae, architecturae inventis historias scribit mechanice. Dogmaticae et moralis theologiae haud prave historias dixeris, quae dogmata fidei a summo Numine revelata, et regulas de moribus aliis atque aliis temporibus praescriptas tradunt. Certe quidem sacros libros magna ex parte historicos theologi numerant: et traditio ecclesiastica quid est, nisi doctrinae disciplinaeque ecclesiasticae perpetua nec unquam interrupta successio? Atqui commentarii, annales, clarorum vitae virorum et rerumpublicarum monumenta, moralis et civilis doctrinae tam propriae sunt, ut dominanti vocabulo «historiae» nuncupentur. Iurisprudentiae vero historiae sunt, quae leges in republica hoc vel illo tempore rogatas, et ad eas a iurisconsultis interpretationes adhibitas, et rerum iudicatarum exempla complectuntur. Mathesis autem historias non habet, quia exemplis non utitur; nec logice, quia utitur alienis, et ubi ea desunt, confmgit; multo minus metaphysice, quia mentem humanam et Deum, ut purissimas simplicissimasque naturas, nihil praeterea comtemplatur. Atque hoc loco divisionem illam, qua disciplinae omnes in acroamaticas et exotericas diducuntur, a Graecis quidem accipio, sed aliorsum accipio; ut acroamaticae, sive quae a doctoribus audiendae sunt, quo facilius acquirantur, sint ipsae artium scientiarumque institutiones; exotericae vero, quibus addiscendis ex se quisque par est, sint quae de artibus scientiisque prodierunt historiae.

   Expositis igitur omnibus humanarum artium scientiarumque copiis, in iis ordine, ad sapientiam ediscendis nostram ipsorum corruptam naturam sequamur ducem. Nullum sane dubium est, quin pueritia, quantum ratione infirma aetas est, tantum memoria valeat: pueri enim vix trimuli omnia verba, omnes locutiones ad omnem vitae usum necessarias iam tenent, quas ingens lexici volumen vix capiat. Nulladoctrina ratione minus, magis memoria constat, quam sermonis, nam eius ratio consensus et usus populi est:

   Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

   Nulla igitur sane aetas linguis addiscendis aptior, quam pueritia. At heic quis vestrum roget: quibusnam linguis potissimum danda sit opera? Id vos docet ipsa corruptae naturae cognitio; etenim in praecipuis poenis, ad quas damnata est, enumeravimus linguarum barbariem, varietatem, incertitudinem in humanae societatis distractam. Haec itaque vicia sunt emendanda linguarum eruditione, quae, quantum fieri possit, doctae sint, certae, communes, ut per eas, quantum pote est, humanam societatem complectamur. Eae autem duae sunt: graeca una, latina altera, utraque certa; sed graeca doctior; nunc latina communior.His igitur a pueris incumbendum; et praeterea, quo deinde sanius sacrorum sententias librorum assequantur, qui theologiae Christianae praecipuum sunt instrumentum, eos sanctae quoque linguae dare operam iuvat. Pueritia superata, mens humana seu ratio ex materiae luto altius emergere occipit. Mentis autem poenas ob originis vicium inflictas diximus esse opiniones. Corrupta igitur natura ab ea aetate opiniones profligandas expostulat. Atqui in ephoebis phantasia plurimum pollet: cuius rei illud argumento sit, ut quam semel adolescentuli de longinquis urbibus ac regionibus formam situmque confinximus, vix reliqua aetate de iis aliam imaginem conformemus; tam alte prior caelata est, ut complanari, et alia super ea induci non possit. Nihil autem rationi magis, quam phantasia adversatur: quod in foeminis experimur, quae quia phantasia praevalent, ratione minus utuntur: quamobrem acrioribus quam viri animi perturbationibus infestantur. Cum haec ita sint, medicos imitari necesse est, qui mala venena cum modo morbis adhibent et medentur. Phantasia attenuanda est, ut per eam ipsam ratio invalescat, et mathesi ab adolescentibus incumbendum: quae doctrina vehementi imaginum conformandarum vi plurimum adiuvatur; nam saepe longissimam formarum, aut numerorum seriem mente contueri becesse est, ut apodixeos, quae inde conficitur, veritas agnoscatur. Sed cum puncta lineasque sine omni crassitie et corpulentia consideret, per eam mens humana liquescit, et incipit defoecari. Atque eo pacto adolescentes in rebus, de quibus iam inter homines convenit, ex dato vero verum conficere assuefiunt; ut in physicis, de quibus maxime contenditur, idem praestare possint.

   Nam procedente aetate, et mathesis usu mens humana iam corporis vinculis solutior est, et ordinatior agit: atque ex rebus, quae sensu percipiuntur, par est, quae omnem sensum effugiunt colligere, adhuc corpora tamen. Itaque a mathesi physicae opera danda est, quae insensibiliae corpora eorumque insensibiles et figuras et motus, quae sunt naturalium rerum principia et caussae, contemplatur. Itaque per mathesim et physicam mens humana a pingui crassoque cogitationum genere, tamquam per gradus, depuratur, ut ad res spiritales contemplandas accedat, et intellectu mero puroque se ipsam, et per se ipsam Deum Opt. Max. intelligat; ac per mathesis data, per physices dubia ad metapbysicen, quae res veras, certas et usquequaque exploratas aperit, perducatur.

   Atque ita vobis metaphysice expeditis, cum iam regulam tenueritis de falsis, dubiis verisque iudicandi, hoc loci commoda explicatu est ipsa ars disserttatrix. Tum cognito Deo Opt. Max. quem natura fatetur, ad eum cognoscendum gradum faciatis, quem nostra religio profitetur; et theologiae Christianae animum adiungatis.

   Absolutam rerum divinarum scientiam humanarum prudentia sequitur: in quo doctrinarum ordine navium gubernatores imitari debemus: et quemadmodum ii coelestia observant, cynosuram aliaque astra, quo certa per occeanum itinera teneant, et ad quos portus contendunt, inoffenso cursu naves appellent; ita nos divina contemplemur, mentem humanam, summumque numen; earumque rerum scientia tamquam cynosura utamur, quo per medias opinionum syrtes, dubiorum vada et coecos errorum scopulos humanae vitae cursum cautius tutiusque dirigamus. Cum enim stulti homines veri internoscendi solertiam non habeant, veros bonorum et malorum fines, quod est omnis humanae prudentiae caput, ignorant. Cumque mala multa sint, quae bonorum, contra multa bona, quae malorum speciem obiiciunt; earum imprudentes rerum corporis voluptates sequuntur; labores, paupertatem ac mortem honestam abhorrent: unde per vicia se ipsos affligunt, et humanam societatem corrumpunt. Iccirco corrupta hominum natura scire desiderat, quia beatam esse desiderat.

   Qui ad sapientiam igitur humanam beatitudinem parentem literarum studia non ordinarit, solvit fortasse linguae aut mentis poenas, animi non absolvit. Quare complures sunt doctissimi homines, qui tamen ambitione circumaguntur, de fluxa eruditionis gloriola anxii vivunt, invidia doctiorum uruntur. Id eo fit, quia quae studia ad sapientiam comparandam sunt media, sibi fines proposuerunt. Verus igitur disciplinarum, quas praemisimus, usus est, ut mens veris assuescat; ut, cum semel assueverit, delectetur, ut cum velit, facile possit, et cum possit, impensius velit veros bonorum fines in vita agenda deligere: nempe virtutes et bonas animi artes, et per eas mentis divinitatem excolere, et per mentem adire Deum.

   Quare, divinarum rerum scientia imbuti, humanae prudentiae studeatis, primum morali, quae hominem, tum civili, quae civem format. Hinc, eas edocti, morali theologiae facilem operam dabitis ut olim a confessionibus principum eos in ordinandis regendisque rebus publicis quam sapientissimis consiliis dirigatis. Porro ad iurisprudentiam addiscendam multo expeditiores agetis: quae ex morali, civili et Christianorum, tum dogmatum, tum morum doctrina ferme omnis derivat. Tandem, ut quisque vestrum, his sapientiae studiis instructus, non sibi aut paucis, sed longe lateque de humana societate benemereri et iuvare quam plurimos possit,sapientiae studiis illa eloquentiae coniungat. Neque enim quis vestrum, quando haec omnia ad sapientiam studia excolenda sunt, in iis a doctoribus condiscendis dubitet consenescere. Consenescet sane, et nequicquam consenescet, si qua ex iis non rite instructus colat, si non ex suo cuiusque fine colat, si perverso ordine colat; ut quos Fabius Quintilianus eleganter in hoc argumento dixit «compendio morari»; eos argutius, nec minus ex vero, ni fallor, dixeris, haerere, quia properant. Quid illud, quod nemini aeque plura obiici solent impedimenta, quarn festinanti? Et qui confusis studiorum ordinibus agunt, ut in labyrintho movent, non promovent. At via omnium brevissima recta est: et ordinis haec virtus multa brevi loco concludere. At quia haec studia natura coniuncta et quo enarravimus ordine disposita, hominum vicio scissa saepe et turbata sunt, multa videntur, at reipsa non multa, sed eadem deprehendas multiplicata. Artium enim institutiones et scientiarum doctrinae, quas acroamaticas censuimus, et a doctoribus ediscendas, si nihil in aliis aliunde forinsecus accersatur (quid enim opus est accersiri, si omnia suo quaeque loco dispensate edocentur?) sunt ferme omnes brevissimae. Scientiarum artiurnque historias exotericas esse existimavimus, ut eas per vosmet ipsos erudiri possitis.

   Atque habetis, optimae spei adolescentes, quod sequamini de studiorum fine et ratione consilium, si ab honestate spectetis praeclarissimum; si ab utilitate, optimum; si a facilitate, expeditissimum, quod me dedisse non poenitet: quia, quamquam sapiens non sim, in eo tamen dando sum sapientes secutus. Si semper faciunt, quia semper possunt: ego, quando mihi haec, quae dixi, corruptae meae naturae cognitio admonuit, in hac suasione feci; quia in hac tantum potui, ut sedulo serioque et ex meae artis proprio fine vobiscum agerem, et pro mea virili parte humanam adiuvarem societatem.
 
 
 
<<< authoris paginam