BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hermannus Weller

1878 - 1956

 

Carmina latina

 

1938/1946

 

_________________________________________________________

 

 

 

Praefatio ad secundam editionem

1946

 

 

Cum diuturni et atrocis belli terrores saevire desiissent et tandem liceret quodammodo respirare, Rudolphus Laupp, humanissimus ille Musarum amicus et sollers versuum latinorum translator, divenditis prioris libri exemplaribus consilium cepit illum denuo litterarum formis exscribendum curare. Quo consilio a Francogallico magistratu militari approbato liberaliter statim opus aggressus non ita multo post novam hanc atque adauctam editionem, si non eadem veste magnifica, qua priorem, at digno tamen pro tempore habitu iussit prodire.

Carmina omnia digessimus in genera tria, quorum «Agonica» quid sint facile intellegas; nam plurima pars eorum in Batavis certaverunt, duo e Locrensi certamine poetico redierunt: alterum, prima editione notum, c. t. Hospes Tarentinus, alterum anno 1928 laudatum, c. t. Certamen Pastorum. Omnia agonica servato temporis ordine collocavimus; quem, argumenta respicientes, negleximus in digerendis iis, quae «Varia» et «Versa» (scilicet ex Germano) appellavi. Ceterum tempora, si requiras, certiorem te faciet index.

Quod editio opusculi latine scripti in magnis quibus nunc tenemur difficultatibus tam prospere successit, velut laetum ac felix accipiamus omen et primum Divino Numini gratias agamus, dein omnibus, quorum auxilio et opera liber hicce potuit emitti: magistratui militari Francogallico, Rudolpho Laupp, eximiae liberalitatis typographo eiusque officinatoribus, nec non Augusto Nester, qui, vir latinitatis peritissimus, ut in prioris sic in huius libri plagulis corrigendis auctorem summa diligentia et parato iuvit consilio.

Tu autem, lector candide, eandem nobis quam prius perge praestare benevolentiam et, quod nos, tu quoque exopta, scilicet ut sublata nunc denique rerum perturbatione et exstincto belli incendio studia laetius liberiusque efflorescant et lux verae humanitatis effulgeat.

 

Hermann Weller