BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae I

 

Lectio XXXIX

 

Grammatica

Morphologia:

Pronomen interrogativum adiectivicum: qui, quae, quod;

pronomen relativum: qui, quae, quod.

Syntactica:

Sententiae interrogativae adiectivicae,

sententiae relativae.

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Quis felix est? Is, qui contentus est.

2. Quid petis? Nihil peto.

Mihi id satis est, quod habeo.

Mihi ea satis sunt, quae habeo.

3. Quis contentus est? Is, cui id, quod habet, satis est.

4. Eum principem creabimus, cuius iustitiam non ignoramus.

Eos principes creabimus, quorum iustitiam non ignoramus.

5. Is, quem principem creavimus, iustus est.

Ii, quos principes creavimus, iusti sunt.

6. Bacam is habeat, a quo in vestigata est!

Bacas ii habeant, a quibus investigatae sunt!

7. Pilam, quam emi (quae a me empta est), tibi dono.

Pilas, quas emi (quae a me emptae sunt), tibi dono.

8. Magister, quocum ambulavimus, amicus noster est.

Unus ex iis discipulis, quibuscum magister ambulavit, in fossam cecidit.

 

―――――――

 

De Caesare et sutore.

 

 

Post magnas victorias, ut supra commemoravimus, triumphi agebantur. Sic Caesar Octavianus triumphum egit de Antonio, quocum ad Actium decertaverat. Inter spectatores sutor erat, qui corvum tenebat, quem docuerat haec dicere: «Ave, Caesar, victor imperator!» Caesar, cui ille corvus placebat, avem tanta pecunia emit, quantam sutor postulaverat. Sutoris socius, cui ille nihil ex magna pecunia tribuerat, ira incensus est. Itaque statim Caesari: «Ut», inquit, «rem veram intellegas, sutorem coge alterum corvum apportare, quem domi habet!» Alter corvus apportatus verba, quae sutor eum docuerat, dixit: «Ave, victor imperator Antoni!» Tum Octavianus risum non tenuit, imperavit autem, ut ille pecuniam, quam impetraverat, cum socio divideret.

 

 

―――――――

 

Multós timére débet, quém multí timént.

Cúm sis mórtalís, quae súnt mortália, cúra!

Errare humanum est.

Mors certa, hora mortis incerta.

Ars longa, vita brevis.

Bellum omnium contra omnes.

Pater noster, qui es in caelo.

Beati, qui nunc fletis; nam ridebitis.

 

―――――――

 

Inspectio

 

Quis aegrotus est? (sententia interrogativa substantivica)

Qui magister aegrotus est? (sententia interrogativa adiectivica)

Mihi id satis est, quod habeo. (sententia relativa)

 

 

Vocabularium

 

quī? quae? quod?

quī, quae, quod

iūstitia [iūstus]

sūtor, -ōris m.

corvus

domō

domī

domum

rīsus, -ūs m. [ridēre]

fēlīx, -īcis

vērus, -a, -um

quantus, -a, -um

tantus, -a, -um

creāre [recreāre]

commemorāre [memor]

impetrāre

errāre

cōgēre, cōgō, coēgī, coāctum [agere]

avē!

suprā adv.

suprā c. acc.

suprā terram

nihil

 

Dictionarium latine-anglice