BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae II

 

Lectio VI

 

Grammatica

Morphologia:

Adverbia, Comparatio

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Carmen bene dididsti, sed versus male dixisti.

2. Moneo te, ut eos aliter dicas.

3. Rursus eos dic!

4. Iterum male dixisti.

5. Audi alios! Tum facile disces melius et pulchrius dicere.

6. Ne tu quidem, Paule, optime dixisti.

7. Partim te laudo, partim te vitupero.

8. Non omnino te vitupero; dixisti enim non falso, sed nimis cito.

9. Nunc vero dic tu, Carole, illos versus!

10. Optime, pulcherrime!

11. Merito laudaris.

12. Magnopere verba tua mihi placuerunt.

13. Raro tantopere delectatus sum.

14. Saepissime vos magister monuit; nunc seduli estis.

15. Obviam properate amicis vestris, qui vos visitabunt.

16. Ego interea villam ornabo.

17. Praeterea cenam opulentam parabimus.

18. Nobis amici carissimi sunt; propterea in villa nostra hodie et postea maxime delectentur!

19. Legatis post reditum gratias agamus; nam iterum pacem nobis servaverunt.

 

―――――――

 

Romani, magistri Germanorum.

 

 

 

Non raro mercatores Romani in Germaniam venerunt. Plerumque patriam nostram tuto peragrabant. Nam multas res, quas Germani aliter sibi comparare non poterant, illi carris suis importabant. Magnopere maiores nostri pretiosis vestimentis delectabantur, magis poculis aureis argenteisque, maxime vero vino et armis ferreis.

 

poculum aureum et argenteum

 

 

Tum primum Germani pecuniae usum didicerunt, imprimis ii, qui Rheno proximi erant; interioris Germaniae incolae diutius merces mercibus mutabant. Ceterum litterarum quoque usum Germani cito a Romanis didicerunt.

 

tegula

 

Ab illis docti paulatim aedificia melius aedificabant, ut commodius habitarent. Nulla gens tam facile usum tegularum, fenestrarum, murorum a Romanis didicit quam Germani. Propterea Romani non falso magistri Germanorum nominantur.

 

mercatores

 

 

Proverbia:

1. Pares cum paribus facillime congregantur.

2. De mortuis nil (= nihil) nisi bene!

 

―――――――

 

Vocabularium

 

reditus, -ūs, m.

grātiās agere (-o, egi, actus)

peragrāre

carrus, -ī m.

importāre

argenteus, -a, -um

mūtāre

commodus, -a, -um

tēgula, -ae, f.

congregāre

 

Dictionarium latine-anglice