BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae II

 

Lectio X

 

Grammatica

Morphologia:

Gerundium

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Scribere et legere difficile non est.

2. Artes scribendi et legendi iam septimo vitae anno didicistis.

3. Ad bene scribendum et legendum magistri vos semper incitant.

4. Legendo et discendo mens exercetur. –

5. Discipuli studio discendi flagrabant.

6. Exercendo magnum in lingua Latina usum habebitis.

7. Ad discendum semper parati sitis! –

8. Romani exercendo magnum in re militari usum habebant.

9. Ad serviendum et oboediendum parati non erant.

 

 

―――――――

 

De Romulo et Remo

 

Lupa cum Romulo et Remo

 

Romulus et Remus, cum Alba oppidum multitudine incolarum completum esset, parati erant ad emigrandum multosque socios orando et monendo adduxerunt, ut una novum domicilium pararent et novum oppidum conderent.

 

Ab Alba Longa ad Romam

 

Cum his in eum locum migraverunt, ubi infantes expositi et a lupa nutriti erant. Quamquam enim ibi vastae solitudines erant, tamen nulla regio magis idonea ad habitandum erat. Iam novum oppidum aedificabatur. Sed fratres magnopere inter se certabant, quod nomen illi oppido darent. Itaque rem auspiciis diiudicaverunt.

 

Romulus ex Palatio, Remus ex Aventino aves exspectabat

 

Romulus ex Palatio, Remus ex Aventino aves exspectabat. Etiam multi socii ad spectandum convenerant. Tum Remus prior sex vultures spectavit; itaque ab amicis suis rex salutatus est. Sed cum praeter Romulum paulo post duplex numerus vulturum volavisset, nova inter eos discordia erat. Itaque parati erant rem pugnando diiudicare. Tum Remus cum fratre pugnans necatus et urbi ex Romulo nomen datum est.

 

Proverbia:

1. Scríbere scríbendó, dicéndo dícere dísces.

2. Docendo discimus.

 

―――――――

 

Vocabularium

 

rūs mīlitāris

parātus

ūnā Adv.

expōnere, expono, exposui, expositus

lupa, -ae f.

nūtrīre

vāstus, -a, um

sōlitūdo, -inis f.

rem dīiūdicāre

auspicia, -ōrum n.

Palātium, -iī n. (= mōns Palatīnus)

Aventīnum, -ī n. (= mōns Aventīnus)

vultur, -uris m.

duplex, -icis

praeter c. Acc.

nōmen dare ex

 

Dictionarium latine-anglice