<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Aviani
fabulae

 


 






 



I.

[de nutrice et infanti.]




rustica deflentem parvum iuraverat olim
  ni taceat, rabido quod foret esca lupo.
credulus hanc vocem lupus audiit, et manet ipsas
  pervigil ante fores, irrita vota gerens.
5
nam lassata puer nimiae dat membra quieti;
  spem quoque raptori sustulit inde fames.
hunc ubi silvarum repetentem lustra suarum
  ieiunum coniux sensit adesse lupa:
«cur» inquit «nullam referens de more rapinam,
10
  languida consumptis sic trahis ora genis?»
«ne mireris» ait «deceptum fraude maligna
  vix miserum vacua delituisse fuga.
nam quae praeda, rogas, quae spes contingere posset,
  iurgia nutricis cum mihi verba darent?»
15
haec sibi dicta putet seque hac sciat arte notari,
  femineam quisquis credidit esse fidem.



<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>