<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Aviani
fabulae

 


 






 



XXXVII.

[de cane et leone.]


pinguior exhausto canis occurrisse leoni
  fertur, et insertis verba dedisse iocis.
«nonne vides duplici tendantur ut ilia tergo
  luxurietque toris nobile pectus?» ait.
5
«proximus humanis ducor post otia mensis,
  communem capiens largius ore cibum.»
«sed quod crassa malum circumdat guttura ferrum?»
  «ne custodita fas sit abire domo.
at tu magna diu moribundus lustra pererras,
10
  donec se silvis obvia praeda ferat.
perge igitur nostris tua subdere colla catenis,
  dum liceat faciles promeruisse dapes.»
protinus ille gravem gemitu collectus in iram
  atque ferox animi, nobile murmur agit.
15
«vade» ait «et meritis nodum cervicibus infer,
  compensentque tuam vincula dura famem.
at mea cum vacuis libertas redditur antris,
  quamvis ieiunus quaelibet arva peto.»
has illis epulas potius laudare memento,
20
  qui libertatem postposuere gulae.



<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>