<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Aviani
fabulae

 


 






 



XXXIX.

[de milite arma cremante.]


voverat attritus quondam per proelia miles
  omnia suppositis ignibus arma dare,
vel quae victori moriens sibi turba dedisset,
  vel quidquid profugo posset ab hoste capi.
5
interea votis fors affuit et memor arma
  coeperat accenso singula ferre rogo.
tunc lituus rauco deflectens murmure culpam
  immeritum flammis se docet isse piis.
«nulla tuos» inquit «petierunt tela lacertos,
10
  viribus affirmes quae tamen acta meis;
sed tantum ventis et cantibus arma coegi,
  hoc quoque submisso (testor et astra) sono.»
ille resultantem flammis crepitantibus addens:
  «nunc te maior» ait «poena dolorque rapit;
15
nam licet ipse nihil possis temptare nec ausis,
  saevior hoc, alios quod facis esse malos.»



<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>