<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Comenii
orbis sensualium pictus

 


 






 


invitatio.

magister:
veni, puer! disce sapere.
puer:
quid hoc est sapere?
magister:
omnia quae necessaria: recte intellegere, recte agere, recte eloqui.
puer:
quis me hoc docebit?
magister:
ego, cum Deo.
puer:
quomodo?
magister:
ducam te per omnia, ostendam tibi omnia, nominabo tibi omnia.
puer:
en adsum! duc me, in nomine Dei.
magister:
ante omnia debes discere simplices sonos, ex quibus constat sermo humanus; quos animalia sciunt formare, et tua lingua scit imitari, et tua manus potest pingere. postea ibimus in mundum et spectabimus omnia. alphabetum vivum et vocale habes hic.



<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>