<<< authoris paginam   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Donati
de partibus orationis ars minor

 


 






 



[de partibus orationis]

partes orationis quot sunt?
octo.

quae?
nomen pronomen verbum adverbium participium coniunctio praepositio interiectio.


de nomine

nomen quid est?
pars orationis cum casu corpus aut rem proprie communiterve significans.

nomini quot accidunt?
sex.

quae?
qualitas conparatio genus numerus figura casus.

qualitas nominum in quo est?
bipertita est: aut enim unius nomen est et proprium dicitur, aut multorum et appellativum.

conparationis gradus quot sunt?
tres.

qui?
positivus, ut doctus, conparativus, ut doctior, superlativus, ut doctissimus.

quae nomina conparantur?
appellativa dumtaxat qualitatem aut quantitatem significantia.

conparativus gradus cui casui servit?
ablativo sine praepositione: dicimus enim doctior illo.

superlativus cui?
genetivo tantum plurali: dicimus enim doctissimus poetarum.

genera nominum quot sunt?
quattuor.

quae?
masculinum, ut hic magister, femininum, ut haec musa, neutrum, ut hoc scamnum, commune, ut hic et haec sacerdos. est praeterea trium generum, quod omne dicitur, ut hic et haec et hoc felix; est epicoenon, id est promiscuum, ut passer aquila.

numeri nominum quot sunt?
duo.

qui?
singularis, ut hic magister, pluralis, ut hi magistri.

figurae nominum quot sunt?
duae.

quae?
simplex, ut decens potens, conposita, ut indecens inpotens.

quibus modis nomina conponuntur?
quattuor: ex duobus integris, ut suburbanus; ex duobus corruptis, ut efficax municeps; ex integro et corrupto, ut insulsus; ex corrupto et integro, ut nugigerulus; aliquando ex conpluribus, ut inexpugnabilis inperterritus.

casus nominum quot sunt?
sex.

qui?
nominativus genetivus dativus accusativus vocativus ablativus. per hos omnium generum nomina pronomina participia declinantur hoc modo:

magister nomen appellativum generis masculini numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo hic magister, genetivo huius magistri, dativo huic magistro, accusativo hunc magistrum, ablativo ab hoc magistro; et pluraliter nominativo hi magistri, genetivo horum magistrorum, dativo his magistris, accusativo hos magistros, vocativo o magistri, ablativo ab his magistris.

musa nomen appellativum generis feminini numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo haec musa, genetivo huius musae, dativo huic musae, accusativo hanc musam, vocativo o musa, ablativo ab hac musa; et pluraliter nominativo hae musae, genetivo harum musarum, dativo his musis, accusativo has musas, vocativo o musae, ablativo ab his musis.

scamnum nomen appellativum generis neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominativi accusativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo hoc scamnum, genetivo huius scamni, dativo huic scamno, accusativo hoc scamnum, vocativo o scamnum, ablativo ab hoc scamno; et pluraliter nominativo haec scamna, genetivo horum scamnorum, dativo his scamnis, accusativo haec scamna, vocativo o scamna, ablativo ab his scamnis.

sacerdos nomen appellativum generis communis numeri singularis figurae conpositae casus nominativi et vocativi, quod dedinabitur sic: nominativo hic et haec sacerdos, genetivo huius sacerdotis, dativo huic sacerdoti, accusativo hunc et hanc sacerdotem, vocativo o sacerdos, ablativo ab hoc et ab hac sacerdote; et pluraliter nominativo hi et hae sacerdotes, genetivo horum et harum sacerdotum, dativo his sacerdotibus, accusativo hos et has sacerdotes, vocativo o sacerdotes, ablativo ab his sacerdotibus.

felix nomen appellativum generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativl, quod declinabitur sic: nominativo hic et haec et hoc felix, gentivo huius felicis, dativo huic felici, accusativo hunc et hanc felicem et hoc felix, vocativo o felix, ablativo ab hoc et ab hac et ab hoc felice vel felici; et pluraliter nominativo hi et hae felices et haec felicia, genetivo horum et harum et horum felicium, dativo his felicibus, accusativo hos et has felices et haec felicia, vocativo o felices et o felicia, ablativo ab his felicibus.

quaecumque nomina ablativo casu singulari a vel o fuerint terminata genetivum pluralem in quid mittunt?
in -rum, dativum et ablativum in -is.

quaecumque nomina ablativo casu singulari -e vel -i vel -u fuerint terminata genetivum pluralem in quid mittunt?
si e correpta fuerit, in -um; si producta, in -rum; si i fuerit, in -ium; si u, in -uum geminata u littera.

dativum et ablativum in quid mittunt?
in -bus omnia.




<<< authoris paginam   <<< retro   porro >>>