<<< authoris paginam   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Donati
de partibus orationis ars minor

 


 






 



de pronomine

pronomen quid est?
pars orationis, quae pro nomine posita tantundem paene significat personamque interdum recipit.

pronomini quot accidunt?
sex.

quae?
qualitas genus numerus figura persona casus.

qualitas pronominum in quo est?
bipertita est: aut enim finita sunt pronomina aut infinita.

quae sunt finita?
quae recipiunt personas, ut ego tu ille.

quae sunt infinita?
quae non recipiunt personas, ut quis quae quod.

genera pronominum quae sunt?
eadem fere quae et nominum: masculinum, ut quis, femininum, ut quae, neutrum, ut quod, commune, ut qualis talis, trium generum, ut ego tu.

numeri pronominum quot sunt?
duo.

qui?
singularis, ut hic, pluralis, ut hi.

figurae pronominum quot sunt?
duae.

quae?
simplex, ut quis, conposita, ut quisquis.

personae pronominum quot sunt?
tres.

quae?
prima, ut ego, seconda, ut tu, tertia, ut ille.

casus item pronominum quot sunt?
sex, quem ad modum et nominum, per quos omnium generum pronomina in flectuntur hoc modo.

ego pronomen finitum generis omnis numeri singularis figurae simplicis personae primae casus nominativi, quod declinabitur sic: ego mei vel mis mihi me <o ego> a me, et pluraliter nos nostrum vel nostri nobis nos o <nos> a nobis.

personae secondae generis omnis numen singularis tu tui vel tis tibi te o <tu> a te, et pluraliter vos vestrum vel vestri vobis vos o <vos> a vobis.

personae tertiae generis masculini numeri singularis ille illius illi illum <o ille> ab illo, et pluraliter illi illorum illis illos <o illi> ab illis; generis feminini numeri singularis illa illius illi illam <o illa> ab illa, et pluraliter illae illarum illis illas <o illae> ab illis; generis neutri numeri singularis illud illius illi illud <o illud> ab illo, et pluraliter illa illorum illis illa <o illa> ab illis.

minus quam finita generis masculini numeri singularis ipse ipsius ipsi ipsum <o ipse> ab ipso, et pluraliter ipsi ipsorum ipsis ipsos <o ipsi> ab ipsis; generis feminini numeri singularis ipsa ipsius ipsi ipsam <o ipsa> ab ipsa, et pluraliter ipsae ipsarum ipsis ipsas <o ipsae> ab ipsis; generis neutri numeri singularis ipsum ipsius ipsi ipsum <o ipsum> ab ipso, et pluraliter ipsa ipsorum ipsis ipsa <o ipsa> ab ipsis.

item minus quam finita generis masculini numeri singularis iste istius isti istum <o iste> ab isto, et pluraliter isti istorum istis istos <o isti> ab istis; generis feminini numeri singularis ista istius isti istam <o ista> ab ista, et pluraliter istae istarum istis istas <o istae> ab istis; generis neutri numeri singularis istud istius isti istud <o istud> ab isto, et pluraliter ista istorum istis ista <o ista> ab istis.

item articulare praepositivum vel demonstrativum generis masculini numeri singularis hic huius huic hunc o <hic> ab hoc, et pluraliter hi horum his hos o <hi> ab his; generis feminini numeri singularis haec huius huic hanc o <haec> ab hac, et pluraliter hae harum his has o <hae> ab his; generis neutri numeri singularis hoc huius huic hoc o <hoc> ab hoc, et pluraliter haec horum his haec o <haec> ab his.

item subiunctivum vel relativum generis masculini numeri singularis is eius ei eum <o is> ab eo, et pluraliter ei eorum eis eos <o ei> ab eis; generis feminini numeri singularis ea eius ei eam <o ea> ab ea, et pluraliter eae earum eis eas <o eae> ab eis; generis neutri numeri singularis id eius ei id <o id> ab eo, et pluraliter ea eorum eis ea <o ea> ab eis.

item infinita generis masculini numeri singularis quis cuius cui quem <o quis> a quo vel a qui, et pluraliter qui quorum quis vel quibus quos <o qui> a quis vel a quibus; generis feminini numeri singularis quae cuius cui quam <o quae> a qua vel a qui, et pluraliter quae quarum quis vel quibus quas <o quae> a quis vel a quibus; generis neutri numeri singularis quod cuius cui quod <o quod> a quo vel a qui, et pluraliter quae quorum quis vel quibus quae <o quae> a quis vel a quibus.

item possessiva finita ad aliquid dicta ex utraque parte singularia generis masculini meus mei meo meum o <meus> a meo, et pluraliter ex altera parte mei meorum meis meos o <mei> a meis; generis feminini numeri singularis mea meae meae meam o <mea> a mea, et pluraliter meae mearum meis meas o <meae> a meis; generis neutri numeri singularis meum mei meo meum o <o meum> a meo, et pluraliter mea meorum meis mea o <mea> a meis.

personae secundae generis masculini numeri singularis tuus tui tuo tuum <o tuus> a tuo et pluraliter tui tuorum tuis tuos <o tui> a tuis; generis feminini numeri singularis tua tuae tuae tuam <o tua> a tua, et pluraliter tuae tuarum tuis tuas <o tuae> a tuis; generis neutri numeri singularis tuum tui tuo tuum <o tuum> a tuo, et pluraliter tua tuorum tuis tua <o tua> a tuis.

personae tertiae generis masculini numeri singularis suus sui suo suum <o suus> a suo, et pluraliter sui suorum suis suos <o sui> a suis; generis feminini numeri singularis sua suae suae suam <o sua> a sua, et pluraliter suae suarum suis suas <o suae> a suis; generis neutri numeri singularis suum sui suo suum <o suum> a suo, et pluraliter sua suorum suis sua <o sua> a suis.

item possessiva finita ad aliquid dicta ex altera parte pluralia generis masculini noster nostri nostro nostrum o <noster> a nostro, et pluraliter ex utraque parte nostri nostrorum nostris nostros o <nostri> a nostris; generis feminini numeri singularis nostra nostrae nostrae nostram o <nostra> a nostra, et pluraliter nostrae nostrarum nostris nostras o <nostrae> a nostris; generis neutri numeri singularis nostrum nostri nostro nostrum o <nostrum> a nostro, et pluraliter nostra nostrorum nostris nostra o <nostra> a nostris.

personae secundae generis masculini numeri singularis vester vestri vestro vestrum <o vester> a vestro, et pluraliter vestri vestrorum vestris vestros <o vestri> a vestris generis feminini numeri singularis vestra vestrae vestrae vestram <o vestra> a vestra, et pluraliter vestrae vestrarum vestris vestras <o vestrae> a vestris; generis neutri numeri singularis vestrum vestri vestro vestrum <o vestrum> a vestro, et pluraliter vestra vestrorum vestris vestra <o vestra> a vestris.

da horum conposita.
egomet, tute, illic, istic, idem masculino genere productum, neutro correptum, quisquis, quisnam, quispiam aliquis et cetera.





<<< authoris paginam   <<< retro   porro >>>