<<< authoris paginam   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Donati
de partibus orationis ars minor

 


 






 



de adverbio

adverbium quid est?
pars orationis, quae adiecta verbo significationem eius explanat atque inplet.

adverbio quot accidunt?
tria.

quae?
significatio conparatio figura.

significatio adverbiorum in quo est?
quia sunt aut loci adverbia aut temporis aut numeri aut negandi aut affirmandi aut demonstrandi aut optandi aut hortandi aut ordinis aut interrogandi aut similitudinis aut qualitatis aut quantitatis aut dubitandi aut personalia aut vocandi aut respondendi aut separandi aut iurandi aut eligendi aut congregandi aut prohibendi aut eventus aut conparandi.

da adverbia loci.
ut hic vel ibi, intus vel foris, illic vel inde.

da temporis.
ut hodie nuper aliquando;

numeri.
ut semel bis;

negandi.
ut non;

affirmandi.
ut etiam quinni;

demonstrandi.
ut en ecce;

optandi.
ut utinam;

hortandi.
ut eia;

ordinis.
ut deinde;

interrogandi.
ut cur quare quamobrem;

similitudinis.
ut quasi ceu;

qualitatis.
ut docte pulchre;

quantitatis.
ut multum parum;

dubitandi.
ut forsitan fortasse;

personalia.
ut mecum tecum secum nobiscum vobiscum;

vocandi.
ut heus;

respondendi.
ut heu;

separandi.
ut seorsum;

iurandi.
ut edepol, ecastor, hercle, medius fidius;

eligendi.
ut potius immo;

congregandi.
ut simul una;

prohibendi.
ut ne;

eventus.
ut forte fortuitu;

conparandi.
ut magis vel tam.

conparatio adverbiorum in quo est?
in tribus gradibus conparationis, positivo conparativo superlativo.

da adverbium positivi gradus.
ut docte;

conparativi.
ut doctius;

superlativi.
ut doctissime. magis doctius et tam doctissime non dicimus, quia magis et tam positivo gradui tantum iungitur, licet veteres dixerint tam magis et quam magis.

figurae adverbiorum quot sunt?
duae.

quae?
simplex et conposita, simplex, ut docte prudenter, conposita, ut indocte inprudenter.

adverbia localia vel in loco sunt vel de loco vel ad locum. sed in loco et de loco eandem significationem habent, ut intus sum, intus exeo, foris sum, foris venio. ad locum aliam signi!icationem habent, ut intro eo, foras eo. de intus autem et de foris sic non dicimus, quo modo in foras vel ad foras.






<<< authoris paginam   <<< retro   porro >>>