<<< authoris paginam   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Donati
de partibus orationis ars minor

 


 






 



de coniunctione

coniunctio quid est?
pars orationis adnectens ordinansque sententiam.

coniunctioni quot accidunt?
tria.

quae?
potestas figura ordo.

potestas coniunctionum quot species habet?
quinque.

quas?
copulativas disiunctivas expletivas causales rationales.

da copulativas.
et que at atque ac ast.

da disiunctivas.
aut ve vel ne nec neque.

da expletivas.
quidem, equidem, saltim, videlicet, quamquam, quamvis, quoque, autem, porro, porro autem, tamen.

da causales.
si etsi, etiamsi, si quidem, quando, quando quidem; quin, quin etiam, quatinus, sin, seu, sive, nam, namque, ni, nisi, nisi si, si enim, etenim, ne, sed, interea, licet, quamobrem, praesertim item, itemque, ceterum, alioquin, praeterea.

da rationales.
ita, itaque, enim, enimvero, quia, quapropter, quoniam, quoniam quidem, quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet, propterea, idcirco.

figurae coniunctionum quot sunt?
duae.

quae?
simplex, ut nam, conposita, ut namque.

ordo coniunctionum in quo est?
quia aut praepositivae coniunctiones sunt, ut ac ast, aut subiunctivae, ut que autem, aut communes, ut et igitur ergo.





<<< authoris paginam   <<< retro   porro >>>