BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Redentiner Osterspiel

um 1460

 

Redentiner Osterspiel

 

Sermon

 

_______________________________________________________________________________

 

 

 

Sermon zu Ostern.

 

―――――――

 

 

 

 

Nota. 1) Christus comparatur soli propter quinque, in quibus sol excedit omnia corpora celestia, in quibus Christus alios homines supergreditur et excellit.

Primo habet celsitudinem 2) in situ. Eccli. 26, 21: 3) Sol oriens in mundo est in altissimis dei, id est in firmamento celi, sicut habetur Gen. 1° 4). Sic Christus comparatur soli propter altitudinem sui situs. Eccli. 24 5): Ego in altissimis habito et thronus meus in columpna nubis. Christus dicitur habitare in altissimis propter eternam generationem a patre, sed thronus ejus dicitur fuisse in columpna nubis propter temporalem assumpcionem humane nature ex matre, que dicitur columpna, quia firma per constanciam, recta per {2} intencionem, erecta per contemplacionem et fuit columpna nubis humida per devocionem. In ista columpna nubis Christus thronum suum posuit. Thronus est sedes 6) regie dignitatis vel judiciarie potestatis et filius dei ex humana natura, quam in beata virgine assumpsit, tamquam rex regum et dominus dominantium 7) vivos et mortuos judicabit. Dan. VII° 8): Ecce filius hominis in nubibus celi venit et usque ad antiquum dierum pervenit et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi, tribus et lingue servient ei in eternum; potestas eius potestas eterna que non auferetur, et regnum eius quod non corrumpetur.

Secundo sol est luminare maius eo quod resplendet lucidius et ideo vocatur ab Ysidoro fons splendoris. Alie stelle et alii planete cottidie in nostris emisperis non apparent, sed non expertum est in aliqua regione, quin sol cottidie aliquantulum videatur. Sic in Christo plus fuit luminis et gracie et splendoris et honestatis vite quam in aliis. Unde sol est quasi solus lucens et ipse fuit inter omnes solus 9) absque peccato. Sol eciam secundum Dyonisium illuminat omnes stellas, ita gracia, que est in omnibus sanctis, a Christo est et ideo ipse fuit sufficiens ad omnem mundum redimendum. Karissimi, oportebat quod sol iste illuminaret, diabolus enim totum mundum volebat excecare. Quod figuratum I. Regum XI 10), quod Naas Amonites volebat inire fedus cum viris Jabes Galaad, ut erueret omnibus oculos dextros, per quem intelligitur diabolus, ut sic essent inepti ad prelium, cum enim clippeus tegat oculum sinistrum, dextro eruto essent omnino inepti ad prelium; ita diabolus vult nobis eruere oculum dextrum in congnitionem et amorem eternorum remanente oculo sinistro, id est amore temporalium. Unde qui non amore beatitudinis sed timore dampnacionis bonum agit, dextrum oculum habet erutum et ideo sol Christus noster illuminavit nobis antequam nasceretur. Nesciebant homines gaudia paradisi, supplicia inferni, iuxta illud Eccle. VI° 11): Non vidit solem neque novit distanciam boni et mali, sed ipse per predicationem fecit nos videre gaudia paradisi, supplicia inferni, vanitatem mundi et vilitatem peccati, in cuius figura in nativitate domini lux celestis 12) circumfulsit pastores 13) in signum, quod Christus universum orbem illuminaret, unde psalmus 14) fecit solem in potestatem diei. Qui vult ergo illuminari ab isto sole, non debet se ab eo elongare. Unde facies hominis conversa ad solem solis lumine illuminatur, {3} sicut sancte anime respicientes et intendentes in solem iusticie, cuius gracia illuminantur. Si speculum esset immundam et luto involutum, nunquam reciperet irradiacionem luminis solis, ita qui vult recipere illuminacionem gracie dei, debet se purgare ab omni immundicia peccati, aliter non est intuitu divino dignus. Quando 15) speculum convertitur ad lutum, recipit ymaginem luti; ita quando anima convertitur ad lutura carnalis concupiscencie, tales non recipiunt lumen Christi. Unde Sapientia V° 16): Erravimus a via veritatis, quia lumen iusticie non luxit nobis et quia 17) sol intelligencie non est ortus nobis.

Tertio sol inter luminaria est calidius. Ideo ab Ysidoro vocatur fornax ardoris. Ita sol noster Christus, quando tangit corda nostra, accendit nos in amorem ardentissimum ipsius dei. Ideo dicitur Jac. I° 18): Exortus est sol cum ardore suo et arefecit fenum. Quod verus sol Christus Jhesus exortus est in concepcione et nativitate et ardore caritatis, arefacit fenum carnalis concupiscencie. Videmus enim, quando fenum est separatum a radice, statim arefit ; sic homo, quando separatur a radice male affectionis et calor solis, id est amor Christi, tangit eum, statim arefit in eo carnalitas omnis male consuetudinis. Unde Psalmus 19): Percussus sum ut fenum et aruit cor meum. Dicit ergo Jac.: Exortus est sol. In quibusdam regionibus est consuetudo, quod porte civitatum non aperiunt[ur] nisi post calorem solis; ita porte paradisi non fuerunt aperte nisi post ortum istius solis et passionis et post passionem suam. Quod figuratum fuit Ne. III° 20), et possunt esse verba Christi: cum adhuc assisterem, id est cum adhuc viverem in carne, porte sunt clause, scilicet paradisi, et positi custodes de habitantibus Jherusalem, id est angelos habitantes in illa superna Jherusalem. Civitas illa lata fuit nimis et grandis 21), quia in domo patris mei mansiones multe sunt 22) et populus parvus in medio eius 23), quia nullus erat ibi homo, et dixi eis, non aperientur porte usque ad calorem solis, id est non aperietur paradisus usque post passionem Christi. Nullus enim aliter intrare poterat, fuerunt enim clause [porte] per primum peccatum hominis, per clavem fabricatam super humerum Christi 24) aperta fuit porta. Gen. 3° 25) dicitur, quod sol egressus est super terram, id est {4} Christus conceptus 26) et natus, et Loth ingressus est Segor. Segor interpretatur Cales et significat illam supernam caritatem, ubi caritas est ardentissima. Item Jacobus cum ardore suo dicit hoc necessarium fuit. Homo enim infrigidatur per peccatum mortale, quod aufert calorem amoris dei. Venenum enim mortalis peccati ita frigidum est, quod, quam cito tangit cor, aufert ei calorem vitalem gracie, quem continebat cor in vita. Illud enim quod facit calor naturalis in corpore, hoc facit amor in anima. Unde defectus naturalis caloris et infrigidacio corporis signum est mortis. Ita defectus caloris spiritualis Signum est mortis spiritualis et frigidacio [fol. 1v] . . . 27) pedis, id est affectionem cordis, id est cogitacionem manuum, id est operacionem capitis, id est intencionem. Sed quando calor istius solis tangit cor, facit ipsum liquescere in amorem, quod figuratur in manna Exo. XVI 28), ubi dicitur, quod cum caluisset sol, liquefiebat, et ideo Ecci. XLIII° 29): Sol tripliciter exuret 30) montes. Sol, id est Christus, exuret 31) montes, id est corda dura, frigida et superba accendit ad amorem tripliciter: contricione, satisfactione, confessione, vel ad amorem triplicem: scilicet dei, sui et proximi etc.

Quarto sol inter omnia luminaria est utilius et ideo vocatur ab Ysidoro principium omnis pullulacionis. Sine enim sole nec herbe et arbores nec semina germinarent 32), ita certe ante quam sol iste est in anima, nullum est ibi bonum nisi tenebre et tunc ibi transeunt male bestie. Sed quando sol iste oritur in anima, sicut ad ortum solis male bestie fugiunt et latrones abscondunt se, ita fugiunt demones et peccata ab nomine et potest homo utiliter exire ad bona opera facienda. Nota. Aves odientes lucem volant in tenebris, set ad lucem in die fugiunt, sic demones, ubi sunt tenebre, volant, set quando sol, id est gracia dei, oritur in anima, statim fugiunt. Unde Naum II° 33): Ortus est sol et avolaverunt et non est congnitus locus, ubi fuerunt, quia anima equaliter surgit ad eandem graciam vel maiorem, si habeat sufficientem poenitentiam.

Quinto sol est luminare jocundius, unde homines, qui de nocte fuerunt tristes et infirmi, ad ortum solis gaudent et est eis levius. Ita est de isto sole. Certe homines, qui sunt in peccato, sunt tristes et infirmi graviter. Sed quando sol iste oritur in cordibus eorum, tunc est eis levius, sanius et suavius. Dicit Crisostomus: Tanta est claritas solis, quod omne pulchrum sibi comparatum est obscurum excepto deo. Ideo dicitur Eccle. 34): Dulce lumen et delectabile oculis videre solem. Cum angelus {5} dixisset ad Thobiam 35): gaudium tibi semper sit, dixit 36): quale mihi erit gaudium, qui in tenebris sedeo et lumen celi non video. Sed ita delectabile est videre naturalem solem, quam erit sanctis in vita eterna de visione solis iustificato Christo domino nostro, de quo Eccli. XLIII 37): pulcritudinem candoris eius admirabitur oculus. Cogita, karissime, si delectatur homo in visione solis et lune et siderum et presentis lucis, an sic delectat visum, aspicere clarum speculum, pulchritudinem rosarum, liliorum et violarum, lapidum preciosorum et ceterorum varietates florum, quam erit videre deum deorum, qui est pulcritudo omnium angelorum. Ideo dicit Augustinus: Tanta est pulchritudo iusticie, tanta iocunditas lucis eterne, ut eciam si in ea non licet vivere amplius quam unius diei mora, propter hoc solum anni innumerabiles huius vite recte meritoque contempnerentur. Unde non parvo affectu dixit David 38): Melior et dies una in atriis tuis super milia scilicet presentis vite. Karissimi, modo non plura, set rogemus dominum, ut concedat, hic sic nos vivere, ut ad eternam claritatem mereamur pervenire prestante domino nostro Jhesu Christo etc.

 

――――――――

 

1) Für die Lesung dieses mit starken Abkürzungen geschriebenen Textes der Handschrift bin ich den Herren Archivrat Grotefend und Archivregistrator Stuhr in Schwerin zu Dank verbunden. 

2) Hier ist das s in ein t korrigiert, wohl um altudinem daraus zu machen. 

3) Eccles. 26, 21: Sicut sol oriens mundo in altissimis dei. 

4) Gen. 1, 14: Fiant luminaria in firmamento coeli. 

5) Eccles. 24, 7: Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. 

6) sedis. 

7) 1. Timoth. 6, 15: Rex regnum, et dominus dominantium. 

8) Dan. 7, 13 ss.: Ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum. Et dedit ei etc. 

9) omnes fuit solus. 

10) 1. Reg. 11, 2: Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum foedus, et eruam omnium vestum oculos dextros. 

11) Eccl. 6, 5. 

12) celestis doppelt 

13) Luc. 2, 9: et claritas dei circumfulsit illos. 

14) Ps. 135, 8: Solem in potestatem diei. 

15) Vñ. 

16) Sap. 5, 6: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis. 

17) et pro quia. 

18) Jac. 1, 11. 

19) Ps. 101, 5. 

20) 2. Esdr. (Nehem.) 7, 3: Et dixi eis: Non aperiantur portae Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausae portae sunt, et oppilatae; et posui custodes de habitatoribus Jerusalem.  

21) 2. Esdr. 7, 4: Civitas autem erat lata nimis et grandis. 

22) Joh. 14, 4: In domo patris mei mansiones multae sunt. 

23) 2. Esdr. 7, 4: et populus parvus in medio ejus. 

24) Esai. 22, 22: Et dabo clavem domus David super humerum ejs: et aperiet. 

25) 3° oder 30? Keines von beiden ist richtig. Die Stelle steht Gen. 19, 23: Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. 

26) contemptus. 

27) Hier muß beim Wenden des Blattes etwas ausgelassen sein. 

28) Exod. 16, 21: cumque incaluisset sol, liquefiebat. 

29) Exod. 43, 3: tripliter sol exurens montes. 

30) exures. 

31) exures. 

32) germinaret. 

33) Nahum 3, 17: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum, ubi fuerint. 

34) Eccles. 11, 7. 

35) Tob. 5, 11. 

36) ib. 12. 

37) Eccl. 43, 20. 

38) Ps. 83, 11.