<<< authoris paginam



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Hygini Mythographi
fabularum liber

 


 






 



<genealogiae>


ex Caligine Chaos.

ex Chao et Caligine Nox Dies Erebus Aether.

ex Nocte et Erebo Fatum Senectus Mors Letum Continentia Somnus Somnia (Amor), id est Lysimeles, Epiphron Hedymeles Porphyrion Epaphus Discordia Miseria Petulantia Nemesis Euphrosyne Amicitia Misericordia Styx; Parcae tres, id est Clotho Lachesis Atropos; Hesperides, Aegle Hesperie Aerica.

ex Aethere et Die Terra Caelum Mare.

ex Aethere et Terra Dolor Dolus Ira Luctus Mendacium Iusiurandum Ultio Intemperantia Altercatio Oblivio Socordia Timor Superbia Incestum Pugna Oceanus Themis Tartarus Pontus; et Titanes, Briareus Gyges Steropes Atlas Hyperion et Polus, Saturnus Ops Moneta Dione; Furiae tres, id est Alecto Megaera Tisiphone.

ex Terra et Tartaro Gigantes, Enceladus Coeus +Lentesmophius+ Astraeus Pelorus Pallas Emphytus Rhoecus +Ienios+ Agrius +Alemone+ Ephialtes Eurytus +Echion Corydon+ Theomises Theodamas Otus Typhon Polybotes Menephiarus Abseus Colophomus Iapetus.

ex Ponto et Mari piscium genera.

<ex Oceano et Tethye> Oceanitides, Hestyaea Melite Ianthe Admete Stilbo Pasiphae Polyxo Eurynome Euagoreis Rhodope +Lyris+ Clytia +Tyche Phoeno+ Clitemneste Metis Menippe Argia. eiusdem seminis flumina Strymon Nilus Euphrates Tanais Indus Cephisus Ismenus Axenus Achelous Simois Inachus Alpheus Thermodoon Scamandrus Tigris Maeandrus Orontes.

ex Ponto et Terra Thaumas Ceto Nereus Phorcus.

ex Nereo et Doride Nereides quinquaginta, Glauce Thalia Cymodoce Nesaea Spio Thoe Cymothoe Actaea Limnoria Melite Iaera Amphithoe Agaue Doto Proto Pherusa Dynamene Dexamene Amphinome Callianassa Doris Panope Galatea Nemertes Apseudes Clymene Ianira Panopaea Ianassa Maera Orithyia Amathia Drymo Xantho Ligea Phyllodoce Cydippe Lycorias Cleio Beroe Ephyre Opis Asia Deiopea Arethusa Clymene Creneis Eurydice Leucothoe.

ex Phorco et Ceto Phorcides Pemphredo Enyo Persis (pro hac ultima Dino alii ponunt).

ex Gorgone et Ceto Sthenno Euryale Medusa.

ex Polo et Phoebe Latona Asterie Aphirape Perses Pallas.

ex Iapeto et Clymene, Atlas Epimetheus Prometheus.

ex Hyperione et Aethra Sol Luna Aurora.

ex Saturno et Ope, Vesta Ceres Iuno Iuppiter Pluto Neptunus.

ex Saturno et Philyra Chiron Dolops.

ex Astraeo et Aurora Zephyrus Boreas Notus Favonius.

ex Atlante et Pleione Maia Calypso Alcyone Merope Electra Celaeno.

ex Pallante gigante <et> Styge Scylla Vis Invidia Potestas Victoria Fontes Lacus.

ex Neptuno et Amphitrite Triton

ex Dione et Iove Venus.

ex Iove et Iunone Mars.

ex Iovis capite Minerva.

ex Iunone sine patre Vulcanus.

ex Iove et Eurynome Gratiae.

ex Iove rursus et Iunone Iuventus Libertas.

ex Iove et Themide Horae.

ex Iove et Cerere Proserpina

ex Iove et Moneta Musae.

ex Iove et Luna Pandia.

ex Venere et Marte Harmonia et Formido.

ex Acheloo et Melpomene Sirenes, Thelxiepia Molpe Pisinoe.

ex Iove et Clymene Mnemosyne.

ex Iove et Maia Mercurius.

ex Iove et Latona Apollo et Diana.

ex Terra Python draco divinus.

ex Thaumante et <Electra> Iris Harpyiae Celaeno Ocypete Podarce.

ex Sole et Persa Circe Pasiphae Aeeta Perses.

ex Aeeta et Clytia Medea.

ex Sole et Clymene Phaethon et Phaethontides Merope Helie Aetherie Dioxippe

ex Typhone et Echidna Gorgon, Cerberus, draco (qui pellem auream arietis Colchis servabat) Scylla (quae superiorem partem feminae inferiorem canis habuit quam Hercules interemit) Chimaera Sphinx (quae fuit in Boeotia) Hydra serpens (quae novem capita habuit quam Hercules interemit) et draco Hesperidum.

ex Neptuno et Medusa Chrysaor et equus Pegasus.

ex Chrysaore et Callirhoe Geryon trimembris.



<<< authoris paginam