<<< authoris paginam



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Philippus
Melanchthon
 


 






 



De laude vitae scholasticae oratio
(anno 1536)


duae res sunt, quibus nihil melius ac divinius habet humana natura, videlicet veritas et iustitia. harum inquisitio et explicatio commendata est scholis.

nec vero obscurum est, veritatis et iustitiae cognitionem maxime necessariam esse ad bene vivendum et utilitates ad vitam maximas affere.

non enim sine doctrina religiones coli, non leges condi aut retineri possunt. quanto praesidio destituta esset vita, si medicinam nemo disceret aut doceret? quantis ornamentis carendum esset, si nemo disceret mathemata, si nulla temporum discrimina tenerentur, si res veteres et historiae mandatae litteris ignotae essent?

horum commodorum magnitudo vobis quidem, qui in his studiis versamini, nota est. quare facile iudicabitis partem reipublicae necessariam esse scholas et quidem praecipuas utilitates inde ad communem vitam pervenire. quis enim non videt religionibus, legibus et litteris, in vita magis opus esse, quam fabris aut cerdonibus?

sed illud disputant quidam, ecclesias, aulam, forum, sedes esse veritatis et iustitiae, magis quam scholas. vocant scholasticam vitam umbratilem, quod ibi in otio ingenia exerceantur, illic aiunt, veritatem et iustitiam in acie versari. moderati animi est et bene instituti, reverenter sentire de ecclesiis, de aulis et foro. ac debent quidem in illis locis regnare veritas et iustitia. sed constat ex scholis in illa loca haec ornamenta afferri.

qualis enim esset doctrina in templis, si in scholis res non essent agitatae et illustratae? qualis esset aulicorum consiliorum et fori barbaries, si non extaret quaedam erudita iuris doctrina?

deinde hoc interest, de omnibus magnis rebus scholae consuluntur, scholae pronuntiant, non episcopi, aut aulici, aut causidici. postremo in scholis est simplex studium rerum inquirendarum et patefaciendarum.

in ecclesiis multa in popularibus contionibus dicuntur improprie, multa etiam quia populus non potest assequi, praetereuntur. iam in aulis et foro horribile est dictu, quantum sit sophistices. itaque saepe mihi venit in mentem veteris fabulae de Astrea, quam ferunt pulsam civitatibus, postea in rure diu solitam agricolis contionari. ita mihi videtur propemodum pulsa ex aulis, ex foro, ex templis et aliis hominum coetibus Astrea, hoc est, veritatis et iustitiae doctrina, adhuc haerere in scholis.

quare cum minus sit sophistices in scholis, quam alibi, cum bonis unum hoc sit studium eruendae veritatis, summa laus esse debebit vitae scholasticae, quae quidem imago quaedam est illius beatissimi status, in quo aurea illa aetate vivebant homines, si qua fuit, aut certe victuri erant, si fuisset illa aurea aetas, si natura hominum fuisset immunis a peccati labe et a morte. quid enim tunc fuisset vita hominum, nisi iucundissima quaedam schola, in qua seniores et praestantiores de rebus divinis, de natura rerum, de immortalitate humanorum animorum, de coelestibus motibus, de omnibus vitae officiis docuissent reliquos? in hac philosophia et huiusmodi disputationibus tempus omne consumpsissent seniores et iuniores. nec aliam vitam fuisse Adae et similium principum virorum iudico. huius beatissimi status imago est vita scholastica.

dixi brevissime de necessitate et de utilitatibus, addam etiam de sanctitate huius vitae. nullum Deo gratius est officium, quam veritatis et iustitiae studium et propagatio. nam haec sunt praecipua Dei dona, in quibus Dei praesentia maxime cerni potest.

haec Deus praecipue conservari postulat, imo ad hunc finem praecipue conditi sunt homines, ut alii alios doceant de Deo et aliis rebus bonis. ad hanc utilitatem addita est divinitus humano generi sermonis communicatio. quare non dubium est, quin hoc vitae genus, quod in docendo et discendo versatur, Deo gratissimum sit, et hoc nomine antecellant scholae templis et aulis, quia maius est studium veritatis in scholis.

quare si quis sanctum vitae institutum quaerit, non abdat se in solitudines, non putet aliud esse sacratius vitae genus, sed in his discentium conventibus maneat, hic conetur bene mereri de genere humano, doceat alios, et sciat hoc officium prodesse ad conservationem et propagationem optimarum rerum, erudiat ambigentes conscientias, respondeat de iure, deque omnibus vitae officiis, inquirat rerum naturam, morborum remedia, causas mutationum in natura, motus et effectus coelestes, praeparet iuventutem ad maiores artes, enarret historias, mandet litteris res gestas, illustret artes.

haec quisque qui facit, Deo gratissimum cultum praestat, et de genere humano praeclare meretur; conservat enim doctrinam utilissimam vitae, format mores, iudicia hominum, retinet pacem, mitigat multa mala publica. tale vitae genus non solum praestat monastico, sed vere divinum est.

Cicero reprehendit Platonem, quod dixerit, philosophos, tametsi abstineant a reipublicae administratione, tamen iustos esse, propter hanc ipsam magnarum rerum inquisitionem.

sed Plato rectissime sensit. est enim iustitia, suum quemque officium facere et fructum eius officii conferre ad communem salutem generis humani. id maxime facit philosophus, qui religiones, rerum naturam, causas omnium honestorum officiorum, leges explicat, et has res divinas ceteris impertit, artes illustrat, aut docet; denique qui veritatis et iustitiae doctrinam conferre ad aliorum utilitatem studet. nec putemus melius mereri de genere humano vel causidicos aliquos, qui in foro controversias, aut exponunt, aut dirimunt, vel aediles qui pontes aliquos faciunt, vel mercatores qui iusto pretio res utiles important. recte igitur Plato dixit, iustos esse philosophos, qui doctrinam utilem vitae tradunt.

non gessit magistratus Isocrates, sed consiliis suis gubernavit imperatorem laudatissimum Timotheum, et formavit ingenia multorum, qui postea in republica principes extiterunt. nec melius de republica meritus est Aeschines causidicus, quam Aristoteles, qui etsi nec magistratus gessit, nec causas egit, tamen Alexandrum et multos alios principes finxit ad iustitiam et beneficentiam. deinde hodie etiam bene meretur de republica reliquit monumenta utilia ad religiones et leges interpretandas, parit medicos, et iudicia multorum format, qui in foro et negotiis versantur.

Aso iurisconsultus gubernavit magnam Italiae partem. nec tamen minus de republica meretur Bartolus, qui in schola tantum vixit. Philippus medicus Alexandri exercitum secutus est, ac regem ipsum ingenti periculo liberavit. neque tamen minus de republica meretur Galenus, qui nullum exercitum secutus est, sed in schola assedit, et scripsit doctrinae suae monumenta.

cum igitur non aliud vitae genus utilius sit generi humano, aut magis necessarium, aut sanctius, quam vita scholastica, satis intelligi potest, hunc esse praestantissimum vitae gradum. hac vera laude moveri bona ingenia decet, ut magis ament vitam scholasticam, et adhibeant studium et diligentiam dignam tanta professione, et ornent eam optimis moribus.

quid est enim turpius, quam quod multi in scholis ita degunt, primum, ut non intelligant suum officium; deinde, ut hoc otium litterarium collocent in turpissimas voluptates, et sumant sibi licentiam omnium scelerum, quasi scholae non veritatis et iustitiae, sed petulantiae officinae essent.

quo animo homines pii veniunt in templa ad facienda sacra, eodem animo vos quoque in scholas accedere oportuit; hic enim res divinae tractantur. et magna cura adhibenda est, ut nostra sacra recte faciamus, ne nostra inscitia aut aliqua alia culpa artes corrumpantur. non minus piaculum est, corrumpere artes, quam ceremonias in templis contumelia afficere.

ideo scholis nomen inditum est ab otio, ut respublica testetur se liberare nos a sordidis operis, ut dediti esse rebus divinis possimus. addidit etiam praemia, sicut militibus. etsi autem utilitates sunt exiguae, etsi indocti non solum contemnunt, sed etiam crudeliter oderunt litteras, tanquam vincula cupiditatum suarum, tamen Deus non patitur omnino deesse praemia docentibus litteras et discentibus. et quo melius quaeque respublica constituta est, eo est erga studiosos liberalior.

interim nos decet philosophico animo fortunae iniquitatem ferre et intelligere causas, quare optimae quaeque res maxime sunt spretae vulgo. deinde incommodis etiam opponamus commoda, videlicet, dignitatem professionis et sanctitatem, postremo etiam iucunditatem. itaque de hac etiam pauca adiiciam, videlicet, nullum vitae genus iucundius esse, quam vitam scholasticam.

omnes sanae mentes incredibilem voluptatem percipiunt ex veritatls agnitione; nam ad hanc aspiciendam maxime conditi sunt homines. hanc voluptatem in scholis multae causae augent.

primum enim magna ibi artium varietas est: omnium disciplinarum professores esse solent, qui consuli possunt in qualibet arte; est et frequentia discentium, in qua magna dissimilitudo est ingeniorum et iudiciorum. quare nostras cogitationes cum multis conferre possumus, audire quid alii iudicent, imitari meliora exempla. hinc enim est illa apud Hesiodum laudata contentio, de qua dicit, vicinum a vicino ad divitias properante, invitari. ideoque apud Euripidem vere dictum est, communicatione opinionum in magna frequentia repertas esse artes. et Cicero ait, magnam vim in discendo habere studium conferendi, quod syzætæsin vocat ipse. et Salomon ait: ferrum ferro acuitur, ita vir excitatur a viro. significat enim tum admoneri ingenia collatione consiliorum atque opinionum, tum exemplis excitari. propter has tantas utilitates libenter in hac frequentia versari studiosos convenit. postremo natura fit, ut similes delectentur similium consuetudine, maximeque hi, qui similibus artibus dediti sunt. ipsa etiam celebritas delectat animos, iuvat videre bene compositos choros docentium et discentium.

nullum acroama dulcius est, quam audire de optimis rebus, deque omni varietate naturae, de republica, de religionibus, quid alii peritiores sentiant. vetus est dictum: extra universitatem non est vita, quo significabant iucundissimam esse vitam in scholis. id dictum opinor ortum esse ab eruditis et prudentibus, qui intelligebant, et quantam haec consuetudo, et communicatio sermonis vim habeat, et quantam pariat voluptatem. delectat bonos et virtus illorum, qui liberaliter impertiunt doctrinam aliis, qui ex animo consulere posteritati conantur.

etsi autem in tanta infirmitate humani generis nullus est ordo, nullum vitae genus prorsus sine vitio, tamen in scholis minus aliquanto est fuci, odiorum et aliarum malarum artium, quam in aliis multis vitae generibus.

primum enim doctrina liberalis flectit mediocria ingenia ad virtutem. nec fere quisquam adeo est ferrea natura, ut litteris et mediocri disciplina non aliquanto fiat mitior. est autem multo iucundior consuetudo cum eruditis, qui causas omnium honestorum officiorum intelligunt, quam cum indoctis, quorum iudicia multis in rebus dissident a nostris.

deinde illud affirmare ausim, eum qui in studiis assuefit ad amandam et inquirendam veritatem, amare candorem ac simplicitatem etiam in moribus et in vita. sed doctrina sophistica depravat voluntates, transfertur enim calumniandi studium ad mores. ut autem quisquis est studiosissimus, ita maxime incensus est amore veritatis et sophisticem odit acerrime.

dulcissimus autem convictus est cum eruditis et candidis, qui prospiciunt quid deceat, et certa quadam ratione moderantur omnes actiones et animi impetus, quasi freno regunt. itaque nec dulciores, nec firmiores sunt amicitiae, quam philosophicae, hoc est, eruditorum amicitiae et societate studiorum contractae. iam e regione confer ad haec scholastica sodalitia, consuetudines cum illitteratis, in quibus etiam si qui boni viri sunt, tamen minus suavitatis habent congressus cum illis, quia de doctrina nobiscum colloqui non possunt. ne Laelii quidem et Scipionis amicitia tantum suavitatis habuisset, si fuissent amousoi.

sed angustia temporis non sinit nos omnia vitae scholasticae commoda colligere et illustrare. haec autem recensui, primum, ut adolescentes intelligant et ament vitae genus in quo versantur; deinde cogitent, quanta vicissim requiratur ab ipsis diligentia, quanta in omni officio moderatio, ut hoc vitae genus ornent.

litterati in summo fastigio rerum humanarum collocati sunt. quare ut muneri omnium difficillimo satisfacere possimus, adhibenda est acerrima contentio animorum in docendo. est et sanctissimum vitae genus et Deo gratissimum, conservare et propagare doctrinam vitae utilem. sciamus igitur Deo poenas daturos illos, qui moribus suis dedecorant scholas, qui non conferunt aliquid operae ad doctrinae conservationem.



<<< authoris paginam