B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


P h o r m i o

A c t u s   I

________________________________________


[ S c a e n a   I ]
D a v o s

35
 Da. Amicu' summu' meus et popularis Geta
heri ad me venit. erat ei de ratiuncula
iampridem apud me relicuom pauxillulum
nummorum: id ut conficerem. confeci: adfero.
năm erilem filium eiu' duxisse audio
40
uxorem: ei credo munus hoc conraditur.
quăm inique comparatumst, î qui minus habent
ut semper aliquid addant ditioribus!
quod ĭlle unciatim vix de demenso suo
suom defrudans genium conpersit miser,
45
id ĭlla univorsum abripiet, haud existumans
quanto labore partum. porro autem Geta
ferietur alio munere ubi era pepererit;
porro autem alio ubi erit puero natalis dies;
ubi initiabunt. omne hoc mater auferet:
50
puěr causa erit mittundi. sed videon Getam?

_____

[ S c a e n a   I I ]
G e t a   D a v o s

Ge. Siquis me quaeret rufu' . . Da. praestost, desine. Ge. oh
at ego obviam conabar tibi, Dave. Da. accipe, em:
lectumst; conveniet numeru' quantum debui.
Ge. amo te et non neglexisse habeo gratiam.
55
 Da. praesertim ut nunc sunt mores: adeo res redît:
siquis quid reddit magna habendast gratia.
sed quid tu es tristis? Ge. egone? nescis quŏ ĭn metu et
quanto in periclo simu'! Da. quid ĭstuc est? Ge. scies,
modo ut tacere possis. Da. abĭ sis, insciens:
60
quoi(u)s tu fidem in pecunia perspexeris,
verere verba ei credere, ubi quid mihi lucrist
te fallere? Ge. ergo ausculta. Da. hanc operam tibi dico.
Ge. seni' nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem
nostin? Da. quidni? Ge. quid? eiu' gnatum Phaedriam?
65
 Da. tam quam te. Ge. evenit senibus ambobus simul
iter illi in Lemnum ut esset, nostro in Ciliciam
ad hospitem antiquom. is senem per epistulas
pellexit modo non montis auri pollicens.
Da. quoi tanta erat res et supererat? Ge. desinas:
70
sic est ingenium. Da. oh regem mě ěsse oportuit!
Ge. abeuntes ambo hic tum senes me filiis
relinquont quasi magistrum. Da. o Geta, provinciam
cepisti duram. Ge. mi usu venit, hoc scio:
memini relinqui me deo irato meo.
75
coepi advorsari primo: quid verbis opust?
seni fideli' dum sum scapulas perdidi.
Da. venere in mentem mi istaec: «namque inscitiast
advorsu' stimulum calces.» Ge. coepi îs omnia
facere, obsequi quae vellent. Da. scisti uti foro.
80
 Ge. noster mali nil quicquam primo; hic Phaedria
continuo quandam nactus est puellulam
citharistriam, hanc ardere coepit perdite.
ea serviebat lenoni inpurissimo,
neque quod daretur quicquam; id curarant patres.
85
restabat aliud nil nisi oculos pascere,
sectari, in ludum ducere et redducere.
nos otiosi operam dabamus Phaedriae.
in quo haec discebat ludo, exadvorsum ilico
tonstrina erat quaedam: hic solebamus fere
90
plerumque eam opperiri dum inde iret domum.
interea dum sedemus illi, intervenit
adulescens quidam lacrumans. nos mirarier:
rogamu' quid sit. «numquam aeque» inquit «ac modo
paupertas mihi onu' visumst et miserum et grave.
95
modo quandam vidi virginem hic viciniae
miseram suam matrem lamentari mortuam.
ea sita erat exadvorsum neque ĭlli benivolus
neque notu' neque vicinus extra unam aniculam
quisquam aderat qui adiutaret funu': miseritumst.
100
virgo ipsa facie egregia.» quid verbis opust?
commorat omnis nos. ibi continuo Antipho
«voltisne eamu' visere?» alius «censeo:
eamu': duc nos sodes.» imus venimus
videmu'. virgo pulchra, et quo mage diceres,
105
nil aderat adiumenti ad pulchritudinem:
capillu' passu', nudu' pes, ipsa horrida,
lacrumae, vestitu' turpis: ut, ni vis boni
in ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent.
ill' quĭ ĭllam amabat fidicinam tantummodo
110
«satis» inquit «scitast»; noster vero . . Da. iam scio:
amare coepit. Ge. scin quam? quŏ ěvadat vide.
postridie ad anum recta pergit: obsecrat
ut sibi ěiu' faciat copiam. illa enĭm se negat
neque eum aequom facere ait: illam civem esse Atticam,
115
bonam bonis prognatam: sĭ ŭxorem velit,
lege id licere facere: sin aliter, negat.
noster quid ageret nescire: et ĭllam ducere
cupiebat et metuebat absentem patrem.
Da. non, si redisset, ei pater veniam daret?
120
 Ge. ille indotatam virginem atque ignobilem
daret illi? numquam faceret. Da. quid fit denique?
Ge. quid fiat? est parasitu' quidam Phormio,
homo confidens: quĭ ĭllum di omnes perduint!
Da. quid ĭs fecit? Ge. hoc consilium quod dicam dedit:
125
«lex est ut orbae, qui sint genere proxumi,
îs nubant, et ĭllos ducere eadem haec lex iubet.
ego te cognatum dicam et tibi scribam dicam;
paternum amicum me adsimulabo virginis:
ad iudices veniemu': qui fuerit pater,
130
quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec
confingam, quod erit mihi bonum atque commodum;
quom tu horum nil refelles vincam scilicet:
pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?
illa quidem nostra erit.» Da. iocularem audaciam!
135
 Ge. persuasit homini: factumst: ventumst: vincimur:
duxit. Da. quid narras? Ge. hoc quod audis. Da. o Geta,
quid te futurumst? Ge. nescio hercle; unum hoc scio,
quod fors feret feremus aequo animo. Da. placet:
em ĭstuc virist officium. Ge. in mě ŏmni' spes mihist.
140
 Da. laudo. Ge. ad precatorem adeam credo qui mihi
sic oret: «nunc amitte quaeso hunc; ceterum
posthac si quicquam, nil precor.» tantummodo
non addit: «ubi ego hinc abiero, vel ŏccidito.»
Da. quid paedagogus ille qui citharistriam,
145
quid rei gerit? Ge. sic, tenuiter. Da. non multum habet
quod det fortassě? Ge. immo nil nisi spem meram.
Da. pater ei(u)s rediit an non? Ge. nondum. Da. quid? senem
quoad exspectati' vostrum? Ge. non certum scio,
sed epistulam ab eo adlatam esse audivi modo
150
et ăd portitores esse delatam: hanc petam.
Da. numquid, Geta, aliud me vis? Ge. ut bene sit tibi.
puer, heus. nemon hoc prodit? cape, dă hŏc Dorcio.

_____

[ S c a e n a   I I I ]
A n t i p h o   P h a e d r i a

An. Adeon rem redisse ut qui mi consultum optume velit esse,
Phaedria, patrem ut extimescam ubi ĭn mentem ei(u)s adventi venit!
155
quod ni fuissem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.
Ph. quid ĭstuc [est]? An. rogitas, qui tam audaci' facinori' mihi conscius sis?
quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset
neu me cupidum eo inpulisset, quod mihi principiumst mali!
non potitus essem: fuisset tŭm ĭllos mi aegre aliquot dies,
160
at non cotidiana cura haec angeret animum, Ph. audio.
An. dŭm ěxspecto quam mox veniat qui adimat hanc mi consuetudinem.
Ph. aliis quia defit quod amant aegrest; tibi quia superest dolet:
amore abundas, Antipho.
nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est.
165
ita me di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui,
iam depecisci morte cupio: tu conicito cetera,
quid ego ěx hac inopia nunc capiam et quid tŭ ěx ista copia,
ut ne addam quod sine sumptu ingenuam, liberalem nactus es,
quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam:
170
beatu', ni unum desit, animu' qui modeste istaec ferat.
quod si tibi res sit cum eŏ lenone quo mihist tum sentias.
ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet paenitet.
An. at tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria,
quoi de integro est potestas etiam consulendi quid velis:
175
retinere amare amittere; ego in eum incidi infelix locum
ut neque mihi [ei(u)s] sit amittendi nec retinendi copia.
sed quid hŏc est? videon ego Getam currentem huc advenire?
is ěst ipsus. ei, timeo miser quăm hĭc mihi nunc nuntiet rem.

_____

[ S c a e n a   I V ]
G e t a   A n t i p h o   P h a e d r i a

Ge. Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere reperis,
180
ita nunc inparatum subito tanta te inpendent mala;
quae neque uti devitem scio neque quo modo me inde extraham,
181a
quae si non astu providentur me aut erum pessum dabunt;
nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
An. quid ĭllic commotus venit?
Ge. tum temporis mihi punctum ad hanc rem est: erus adest. An. quid ĭlluc malist?
185
 Ge. quod quom audierit, quod ěiu' remedium inveniam iracundiae?
loquarne? incendam; taceam? instigem; purgem me? laterem lavem.
heu me miserum! quom mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
ei(u)s me miseret, ei nunc timeo, is nunc me retinet: nam absque eo esset,
recte ego mihi vidissem et senis essem ultus iracundiam:
190
aliquid convasassem atque hinc me conicerem protinam in pedes.
An. quăm hic fugam aut furtum parat?
Ge. sed ubi Antiphonem reperiam, aut qua quaerere insistam via?
Ph. te nominat. An. nescioquod magnum hoc nuntio exspecto malum. Ph. ah
sanus es? Ge. domum ire pergam: ibi plurimumst.
195
 Ph. revocemus hominem. An. sta ilico. Ge. hem
sati' pro imperio, quisquis es. An. Geta. Ge. ipsest quem volui obviam.
An. cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.
G.faciam.A.eloquere.G.modo apŭd portum..A.meumne?G.intellexti.A.occidi.Ph.hem..
An. quid agam? Ph. quid ais? Ge. hui(u)s patrem vidisse me et patruom tuom.
200
 An. nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?
quod si eŏ meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,
nullast mihi vita expetenda. Ge. ergo istaec quom ita sunt, Antipho,
tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat.
An. non sum apud me. Ge. atqui opus est nunc quom maxume ut sis, Antipho;
205
nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur
commeruisse culpam. Ph. hoc verumst. An. non possum inmutarier.
Ge. quid faceres si aliud quid graviu' tibi nunc faciundum foret?
An. quom hoc non possum, illud minu' possem. Ge. hoc nil est, Phaedria: ilicet.
quid hĭc conterimus operam frustra? quin abeo? Ph. et quidem ego? An. obsecro,
210
quid si adsimulo? satinest? Ge. garris. An. voltum contemplamini: em
satine sic est? Ge. non. An. quid si sic? Ge. propemodum. An. quid sic? Ge. sat est:
em ĭstuc serva: et verbum verbo, par pari ut respondeas,
ne te iratu' suis saevidicis dictis protelet. An. scio.
Ge. vi coactum te esse invitum. Ph. lege, iudicio. Ge. tenes?
215
sed hĭc quis est senex quem video in ultima platea? ipsus est.
An. non possum adesse. Ge. ah quid agis? quŏ abis Antipho?
mane inquam. An. egomet me novi et peccatum meum:
vobis commendo Phanium et vitam meam. -
Ph. Geta, quid nunc fiet? Ge. tu iam litis audies;
220
ego plectar pendens nisi quid me fefellerit.
sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus,
id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.
Ph. aufer mi «oportet»: quin tu quid faciam impera.
Ge. meministin olim ut fuerit vostra oratio
225
in re incipiunda ad defendendam noxiam,
iustam illam causam facilem vincibilem optumam?
Ph. memini. Ge. em nunc ipsast opus ea aut, siquid potest,
meliore et callidiore. Ph. fiet sedulo.
Ge. nunc prior adito tu, ego in insidiis hic ero
230
succenturiatu', siquid deficias. Ph. age.