BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

7.

De nocte ad sanctam Anastasiam

 

Da quaesumus omnipotens deus, ut qui beatae Anastasiae martyris tuae sollemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus: per.

Alia. Da quaesumus omnipotens deus, ut qui noua incarnati uerbi tui luce perfundimur, hoc in nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in mente: per.

Super oblata. Accipe quaesumus domine munera dignanter oblata, et beatae Anastasiae suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium prouenire concede: per.

Alia super oblata. Munera nostra quaesumus domine natiuitatis hodiernae mysteriis apta proueniant, ut sicut homo genitus idem refulsit deus, sic nobis haec terrena substantia conferat quod diuinum est: per.

Praefatio. Vere dignum et iustum est aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, domine sancte pater omnipotens aeterne deus: qui ut de hoste generis humani maior uictoria duceretur, non solum per uiros uirtute martyrii, sed de eo etiam per feminas triumphasti: et ideo cum angelis.

Alia praefatio. Vere dignum et iustum est aequum et salutare [nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus]: quia nostri saluatoris hodie lux uera processit, quae clara nobis omnia et intellectu manifestauit et uisu: et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus ymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus.

Ad completa. Satiasti domine familiam tuam muneribus sacris: eius quaesumus senper interuentione nos refoue, cuius sollemnia celebramus: per.

Item alia ad completa. Huius nos domine sacramenti semper [nouitas] natalis instauret, cuius natiuitas singularis humanam reppulit uetustatem: per.