BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

6.

viii kalendas ianuarias id est xxv die mensis decembris natale domini ad sanctam Mariam maiorem

 

Deus qui hanc sacratissimam noctem ueri luminis fecisti inlustratione clarescere, da quaesumus, ut cuius lucis mysteria in terra cognouimus, eius quoque gaudiis in caelo perfruamur: per.

Super oblata. Accepta tibi sit domine quaesumus hodiernae festiuitatis oblatio, ut tua gratia largiente per haec sacrosancta commercia in illius inueniamur forma, in quo tecum est nostra substantia: per.

Praefatio. Vere dignum et iustum est aequum et salutare [nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus]: quia per incarnati uerbi mysterium noua mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut dum uisibiliter deum cognoscimus, per hunc inuisibilium amore rapiamur: et ideo cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus ymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes: Sanctus Sanctus Sanctus.

Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes, qua beatae Mariae intemerata uirginitas huic mundo edidit saluatorem: sed et memoriam uenerantes eiusdem gloriosae semper uirginis Mariae genetricis dei et domini nostri Iesu Christi, sed et beatorum.

Ad completa. Da nobis quaesumus domine deus noster, ut qui natiuitatem domini nostri Jesu Christi nos frequentare gaudemus, dignis conuersationibus ad eius mereamur pertinere consortium: per.