BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

11.

vi kalendas ianuarias id est xxvii die mensis decembris natale sancti Iohannis euangelistae

 

Ecclesiam tuam domine benignus inlustra, ut beati Iohannis euangelistae inluminata doctrinis ad dona perueniat sempiterna: per.

Super oblata. Suscipe munera domine, quae in eius tibi solemnitate deferimus, cuius nos conndimus patrocinio liberari: per.

Ad completa. Refecti cibo potuque caelesti deus noster te supplices deprecamur, ut in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus: per.

Ad uesperos ubi supra. Beati Iohannis euangelistae quaesumus domine supplicatione placatus, et ueniam nobis tribue et remedia sempiterna concede: per.

Ad fontes. Beati euangelistae Iohannis domine precibus adiuuemur, ut quod possibilitas nostra non optinet, eius nobis intercessione donetur: per.

Ad sanctum Andream. Sit domine beatus Iohannes euangelista nostrae fragilitatis adiutor, ut pro nobis tibi supplicans copiosius audiatur: per.

Alia. Deus qui per os beati apostoli tui Iohannis uerbi tui nobis arcana reserasti: praesta quaesumus ut quod ille nostris auribus excellenter infudit, intellegentiae competentis eruditione capiamus: per.

Alia. Omnipotens sempiterne deus, qui huius diei uenerandam sanctamque laetitiam beati apostoli tui Iohannis euangelistae festiuitate tribuisti: da ecclesiae tuae quaesumus et amare quod credidit et praedicare quod docuit: per.