BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

17.

viii idus ianuarias id est vi die mensis ianuarii

epiphania ad sanctum Petrum

 

Deus qui hodierna die unigenitum tuum gentibus stella duce reuelasti: concede propitius ut qui iam te ex fide cognouimus, usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur: per.

Super oblata. Ecclesiae tuae quaesumus domine dona propitius intuere, quibus non iam aurum, thus etmurra profertur, sed quod eisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur: per.

Praefatio. Vere dignum et iustum est aequum et salutare [nos tibi semper et ubique gratias agere, domine sancte pater omnipotens aeterne deus] quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit, in noua nos inmortalitatis suae luce reparauit: et ideo cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus ymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus.

Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus in ueritate carnis nostrae uisibiliter corporalis apparuit: sed et memoriam.

Ad completa. Praesta quaesumus domine deus noster, ut quae sollemni celebramus officio, purificatae mentis intellegentia consequamur: per.