BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

42.

Feria v ad sanctum Laurentium in formonsum

 

Deuotionem populi tui quaesumus domine benignus intende, ut qui per abstinentiam macerantur in corpore, per fructum boni operis reficiantur in mente: per.

Super oblata. Sacrificia domine quaesumus propitius ista nos saluent, quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis: per.

Ad completa. Tuorum nos domine largitate donorum et temporalibus adtolle praesidiis et renoua sempiternis: per.

Super populum. Da quaesumus domine populis christianis, et quae profitentur agnoscere et caeleste munus diligere quod frequentant: per.