B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n   I

[ad Cornelium.]

_____________________________________


metrum: hendecasyllabus


Quoi dono lepidum novum libellum
arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas
5
iam tum, cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare cartis,
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoc libelli,
qualecumque: quod, ‹o› patrona virgo
10
plus uno maneat perenne saeclo.