B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  X X I V

[ad Iuventium.]

_____________________________________


metrum: hendecasyllabus


O qui flosculus es Iuventiorum,
non horum modo, sed quot aut fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis,
mallem divitias Midae dedisses
5
isti, quoi neque servos est neque arca,
quam sic te sineres ab illo amari.
«quid? non est homo bellus?» inquies. est:
sed bello huic neque servos est neque arca.
hoc tu quamlubet abice elevaque:
10
nec servom tamen ille habet neque arcam.