| |
|
- C a r m e n X X I I I
[ad Furium.]
- _____________________________________
- metrum: hendecasyllabus
Furei, cui neque servos est neque arca
nec cimex neque araneus neque ignis,
verum est et pater et noverca, quorum
dentes vel silicem comesse possunt:
- 5
- est pulcre tibi cum tuo parente
et cum coniuge lignea parentis.
nec mirum: bene nam valetis omnes,
pulcre concoquitis, nihil timetis,
non incendia, non graves ruinas,
- 10
- non facta impia, non dolos veneni,
non casus alios periculorum.
atque corpora sicciora cornu
aut siquid magis aridumst habetis
sole et frigore et esuritione.
- 15
- quare non tibi sit bene ac beate?
a te sudor abest, abest saliva,
muccusque et mala pituita nasi.
hanc ad munditiem adde mundiorem,
quod culus tibi purior salillost,
- 20
- nec toto decies cacas in anno;
atque id durius est faba et lapillis.
quod tu si manibus teras fricesque,
non umquam digitum inquinare posses.
haec tu commoda tam beata, Furi,
- 25
- noli spernere nec putare parvi -
et sestertia quae soles precari
centum desine: nam sat es beatus.
|
|