B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  X X X I

[ad Sirmium insulam.]

_____________________________________


metrum: choliambus


Paene insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique vasto fert uterque Neptunus,
quam te libenter quamque laetus inviso,
5
vix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos
liquisse campos et videre te in tuto!

o quid solutis est beatius curis,
cum mens onus reponit ac peregrino
labore fessi venimus larem ad nostrum,
10
desideratoque acquiescimus lecto?
hoc est quod unum est pro laboribus tantis.

salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude;
gaudete vosque, Lydiae lacus undae:
ridete, quicquid est domi cachinnorum!