| |
|
- C a r m e n X X X
[ad Alphenum.]
- _____________________________________
- metrum: Asclepiadeus maior
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
- 5
- quos tu neglegis ac me miserum deseris in malis.
eheu, quid faciant, dice, homines cuive habeant fidem?
certe tute iubebas animam tradere, inique, <me>
inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
- 10
- ventos irrita ferre ac nebulas aërias sinis.
si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
|
|