| |
|
- C a r m e n X X I X
[in Mamurram.]
- _____________________________________
- metrum: trimeter iambeus
Quis hoc potest videre, quis potest pati,
nisi impudicus et vorax et aleo,
Mamurram habere quod Comata Gallia
habebat ante et ultima Britannia?
- 5
- cinaede Romule, haec videbis et feres?
et ille nunc superbus et superfluens
perambulabit omnium cubilia,
ut albulus columbus aut Adoneus?
cinaede Romule, haec videbis et feres:
- 10
- es impudicus et vorax et aleo.
eone nomine, imperator unice,
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista vestra diffututa mentula
ducenties comesset aut trecenties?
- 15
- quid est alid sinistra liberalitas?
parum expatravit an parum elluatus est?
paterna prima lancinata sunt bona;
secunda praeda Pontica; inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus;
- 20
- nunc Galliae timetur et Britanniae.
quid hunc, malum, fovetis? aut quid hic potest
nisi uncta devorare patrimonia?
eone nomine, urbis o piissimei,
socer generque, perdidistis omnia?
|
|